Publii Virgilii Maronis Bucolica: Georgica et Aeneis; breviariis et notis hispanicis illustrata ad usum scholarum

Capa
Bouret et ca, 1850 - 528 páginas

No interior do livro

Opinião das pessoas - Escrever uma crítica

Não foram encontradas quaisquer críticas nos locais habituais.

Páginas seleccionadas

Outras edições - Ver tudo

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 283 - Troi'us heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est : 455 ' Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
Página 61 - Cele'i vilisque supellex, 165 arbuteae crates et mystica vannus lacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
Página 212 - Aenean compellat vocibus ultro : ' dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra ? nee te noster amor nee te data dextera quondam nee moritura tenet crudeli funere Dido...
Página 24 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam Arcadia mecum si judice certet, Pan etiam Arcadia dicat se judice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem : 60 Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer : cui non risere parentes, Nee deus hunc mensa, dea nee dignata cubili est.
Página 482 - Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ; Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus ; 900 Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus, heros.
Página 41 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala (dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. 40 ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error.
Página 331 - Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno Populeas inter senior se attollere frondes Visus; eum tenuis glauco velabat amictu Carbasus, et crines umbrosa tegebat arundo...
Página i - Nocte pluit tota , redeunt spectacula mane : Divisum imperium cum Jove Caesar habet.
Página 220 - Nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti. lenibant curas et corda oblita laborum.
Página 129 - Jamque vale. Feror ingenti circumdata nocte, Invalidasque tibi tendens, heu ! non tua, palmas. Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras Commixtus...

Informação bibliográfica