Imagens das páginas
PDF
ePub

Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutæ,
Infandum! sistunt amnes, terræque dehiscunt,
Et mæstum illacrymai templis ebur, æraque sudant.
Proluit insano contorquens vortice silvas
Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes
Cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibræ apparere minaces,
Aut puteis manare cruor cessavit, et altè
Per noctem resonare, lupis ululantibus, urbes.
Non aliàs cœlo ceciderunt plura sereno
Fulgura, nec diri toties arsêre cometa.
Ergò inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterùm vidêre Philippi;
Nec fuit indignum Superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Hæmi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet quùm finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabra rubigine pila,
Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

Di patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,
Quæ Tuscum Tiberim el Romana palatia servas,
Hunc saltem everso juvenem succurrere sæclo
Ne prohibete! Satis jampridem sanguine nostro
Laomedonte luimus perjuria Troja.

Jampridem nobis cœli te regia, Cæsar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos:
Quippè ubi fas versum atque nefas, tot bella per orbem;
Tam multæ scelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos; squalent abductis arva colonis,
Et curve rigidum falces conflantur in ensem;
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
Vicina, ruptis inter se legibus, urbes
Arma ferunt; sævit toto Mars impius orbe:
Ut, quùm carceribus sese effudêre quadrige,
Addunt in spatia, et, frustrà retinacula tendens,
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

LIBER II.

ARGUMENTUM.

Vs. I Invocatio ad Bacchum.-9 Alia arbores naturâ, alia per humanam artem proveniunt.-39 Invocatio ad Mæcenatem.-46 Silvestres arbores cultu mitescunt-57 Quæ semine nascuntur quomodo tractandæ-72 Inoculatio et insitio.-83 Eligendæ optimi generis arbores.-109 Qualis quamque arborem deceat situs.-114 Varii cujusque regionis proventus.-136 Laus Italiæ.—117 Varias arbores varium soli ingenium requirit: unde cognoscitur.-258 Quomodo vites aliæque arbores colendæ.-315 Plantationis tempus.-345 Cura post illam adhibenda.-380 Digreditur in morem Baccho mactandi capri.-397 Assiduam vitis exposcit culturam ;-420 minùs operosam olea ;-425 et poma;-428 ferè nullam sativæ arbores.458 Episodium de laude vitæ rusticæ, nec non obiter de philosophicarum indagationum illecebris.

HACTENUS arvorum cultus et sidera cœli :
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tardè crescentis oliva.

Huc, pater & Lenæe (tuis hìc omnia plena
Muneribus; tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris);
Hac, pater o Lenæe, veni; nudataque musto
Tinge novo mecum direptis crura cothurnis.

Tuque ades, inceptumque unà decurre laborem,
O decus, ô famæ meritò pars maxima nostræ,
Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto;
Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum,
Ferrea vox. Ades, et primi lege littoris oram;
In manibus terræ: non hic te carmine ficto,
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Principiò arboribus varia est natura creandis.
Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipsæ

Sponte suâ veniunt, camposque et flumina latè
Curva tenent ; ut molle siler, lentæque genistæ,
Populus, et glaucâ canentia fronde salicta.
Pars autem posito surgunt de semine: ut altæ
Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet
Esculus, atque habitæ Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva:
Ut cerasis, ulmisque; etiam Parnassia laurus.
Parva sub ingenti matris se subjicit umbrâ.
Hos natura modos primùm dedit; his genus omne
Silvarum fructicumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt alii quos ipse víà sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
Quadrifida que sudes, et acuto robore vallos;
Silvarumque aliæ pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva suâ plantaria terrâ :
Nil radicis egent aliæ; summumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen :
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu!)
Truditur è sicco radix oleagina ligno :
Et sæpè alterius ramos impunè videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala
Ferre pyrum, et prunis lapidòsa pubescere corna.
Quare agite, ô, proprios generatim discite cultus,
Agricolæ, fructusque feros mollite colendo.
Neu segnes jaceant terræ: juvat Ismara Baccho
Conserere, atque oleâ magnum vestire Taburnum.
Sponte suâ quæ se tollunt in luminis auras,
Infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt.
Quippè solo natura subest. Tamen hæc quoque si quis
Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti
In quascumque voces artes haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis quæ stirpibus exit ab imis
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros :
Nunc altæ frondes et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.
Jam, quæ seminibus jactis se sustulit arbos,

Tarda venit, seris factura nepotibus umbram;
Pomaque degenerant, succos oblita priores;
Et turpas avibus prædam fert uva recemos.
Scilicet omnibus est labor impendendus; et omnes
Cogenda in sulcum, ac multă mercede domandæ.
Šed truncis oleæ meliùs, propagine vites
Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus.
Plantis et duræ coryli nascuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marines.
Inseritur verò ex fetu nucis arbutus horrida;
Et steriles platani malos gessêre valentes;
Castanea fagus, ornusque incanuit albo
Flore pyri; glandemque sues fregêre sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
Nam quà se medio trudunt de cortice gemmæ,
Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus: huc alienâ ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro:
Aut rursùm enodes trunci resecantur, et altè
Finditur i nsolidum cuneis via; deindè feraces
Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens
Exiit ad cælum ramis felicibus arbos,
Miraturque novas frondes, el noa sua poma.
Prætereà genus haud unum nec fortibus ulmis,
Nec salici, lotoque, nec Idæis cyparissis,
Nec pingues unam in faciem nascuntur oliva,
Orchties, et radii, et amarâ pausia baccâ,
Pomaque, et Alcinoi silvæ; nec surculus idem
Crustumiis Syriisque pyris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
Quam Methymno carpit de palmite Lesbos.
Sunt Thasia vites; sunt et Mareotides alba;
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ ;
Et passo Psythia utilior, tenuisque Lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam ;
Purpurea, preciæque; et quo te carmine dicam,
Rhætica? nec cellis ideò contende Falernis.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Aut tantùm fluere, aut totidem durare per annos.
Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque quàm multæ species, nec nomina quæ sint
Est numerus; neque enim numero comprendere refert:
Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem
Discere quàm multæ Zephyro turbentur arenæ ;o)
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse quot Ionii veniant ad littora fluctus.
Nec verò terræ ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices, crassisque paludibus alni
Nascuntur: steriles saxosis montibus orni;
Littora myrtetis lætissima; denique apertos sold
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.
ip mch
Aspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos.
Divisa arboribus patriæ: sola India nigrum
Fert ebenum, solis est thurea virga Sabæis.blo
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi ?
Quid nemora Æthiopum molli canentia lana?!
Velleraque ut foliis depectant tennia Seres?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
Arboris haud ullæ jactu potuêre sagittæ?
Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristes succos tardumque saporem
Felicis mali; quo non præsentius ullum,
Pocula si quandò sævæ infecêre novercæ,
Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro;
Et, si non alium latè jactaret odorem,

Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis;
Flos apprima tenax: animas et olentia Medi
Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.
Sed neque Medorum silvæ, ditissima terra,

« AnteriorContinuar »