Imagens das páginas
PDF
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

VIRGILII MARONIS

OPERA,

AD USUM SOHOLARUM.

TOURS,
CHEZ AD MAME ET CIE, IMPRIMEURS-LIBRAIRES.

mone e

contest

1839.

Gimž ausisuwirts

182: Baufin Aspasmo

VIRGILII MARONIS

BUCOLICA.

ECLOGA I.

ARGUMENTUM.

Octavianus veteranos suos in eorum agros immiserat qui Cassii et Bruti

partes secuti erant. Patriâ exsul Melibæus in Tityrum incidit, qui securus otiosusque fistulam inflabat. Calamitateni suam deflet alter; alter fiduciæ suæ causam aperit. Sub Tityri nomine fortunam suam adumbravit poeta , qui, patriâ Mantuâ veteranis traditâ , ipse Roa mam profectus , ab Augusto obtinuit ut agri sibi restituerentur. (Vid. not. ad Ecl. IX, 27.)

MELIBOEUS, TITYRUS.

MELIBOEUS.
TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui musam meditaris avená;
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra,
Formosam resopare doces Amaryllida silvas.

TITYRUS.
O Melibee, Deus nobis hæc otia fecit :
Namque erit ille mihi semper Deus ; illius aram
Sæpè tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere quæ vellem calamo permisit agresti.

MELIBOEUS.
Non equidem invideo; miror magis: undique lotis
Usque aded turbatur agris! En ipse capellas

« AnteriorContinuar »