Imagens das páginas
PDF
ePub

VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER VNDECIMVS.

Oceanum

ceanum interea surgens Aurora reliquit.

Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Praecipitant curae, turbataque funere mens est,
Vota deûm primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezentî ducis exuvias; tibi, magne, tropaeum,
Bellipotens aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis: clipeumque ex aere sinistrae
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes:
Maxima res effecta, viri. Timor omnis abesto,
Quod superest. Haec sunt spolia, et de rege superbo
Primitiae: manibusque meis Mezentius hic est.

Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis, et spe praesumite bellum:

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Ne qua mora ignaros, ubi primum veliere signa
Adnuerint Superi, pubemque educere castris,
Impediat; segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhamataque corpora terrae
Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est
Ite, ait; egregias animas, quae sanguine nobis
Hanc patriam peperere suo, decorate supremis
Muneribus: maestamque Euandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum:
Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
Servabat senior, qui Parrhasio Euandro
Armiger ante fuit; sed non felicibus aeque

Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

Circum omnis famulumque manus, Troianaque turba,

Et maestum Iliades crinem de more solutae.

Vt vero Aeneas foribus sese intulit altis;
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora
Vt vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniae, lacrymis ita fatur obortis:
Tene, inquit, miserande puer, quum laeta veniret,
Invidit Fortuna mihi, ne regna videres

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas?
Non haec Euandro de te promissa parenti

Discedens dederam: quum me complexus euntem

Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum dura proelia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis.
Nos iuvenem exanimum, et nil iam caelestibus ullis
Debentem, vano maesti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?
Haec mea magna fides? At non, Euandre, pudendis
Vulneribus pulsum adspicies: nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum
Praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat, et toto lectos ex agmine mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrymis; solatia luctus
Exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
Arbuteis texunt virgis et vimine querno,
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt:
Qualem virgineo demessum pollice florem
Seu mollis violae, seu languentis hyacinthi;

Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit;
Non iam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes auro que ostroque rigentes
Extulit Aeneas; quas illi laeta laborum

Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

Fecerat, et tenui telas discreverat auro. Harum unam iuveni supremum maestus honorem Induit, arsurasque comas obnubit amictu: Multaque praeterea Laurentis praemia pugnae Aggerat, et longo praedam iubet ordine duci. Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, caeso sparsuros sanguine flammam: Indutosque iubet truncos hostilibus armist Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi. Ducitur infelix aevo confectus Acoetes, Pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora: *Sternitur et toto proiectus corpore terrae. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus, positis insignibus, Aethon It lacrymans, guttisque humectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus Victor habet. Tum maesta phalanx, Teucrique sequuntur, Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum processerat ordo; Substitit Aeneas, gemituque haec edidit alto: Nos alias hinc ad lacrymas eadem horrida belli Fata vocant. Salve aeternum mihi, maxime Palla, Aeternumque vale. Nec plura effatus, ad altos Tendebat muros, gressumque in castra ferebat.

Iamque oratores aderant ex urbe Latina, Velati ramis oleae, veniamque rogantes:

Corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,

Redderet, ac tumulo sineret succedere terrae:
Nullum cum victis certamen et aethree cassis!
Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Aeneas, haud aspernanda precantes,
Prosequitur venia, et verbis haec insuper addit:
Quaenam vos tanto Fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?

Pacem me exanimis et martis sorte peremtis
Oratis? equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent;
Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potius se credidit armis.
Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat; his mecum decuit concurrere telis:
Vixet, cii vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.
Dixerat Aeneas. Olli obstupuere silentes;
Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
Infensus iuveni Turno sic ore vicissim
Orsa refert: 0 fama ingens, ingentior armis,
Vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
Iustitiaene prius mirer belline laborum?

Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem:
Et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino
Iungemus regi. Quaerat sibi foedera Turnus.
Quin et fatales murorum attollere moles,

« AnteriorContinuar »