Imagens das páginas
PDF
ePub

POEMATIA

QVAE

SVB VIRGILII NOMINE

CIRCVMFERVNTVR.

Lusimus,

AD OCTAVIV M.

usimus, Octavi, gracili modulante Thalia; Atque, ut araneoli, tenuem formavimus orsum: Lusimus: haec propter Culicis sunt carmina dicta, Omnis ut historiae per ludum consonet ordo. Notitiam ducunt voces. Licet invidus adsit. Quisquis erit culpare iocos Musamque paratus, Pondere vel culicis levior famaque feretur. Posterius graviore sono tibi Musa loquetur Nostra, dabunt quum maturos mihi tempora fructus, Vt tibi digna tuo poliantur carmina sensu.

Latonae magnique Iovis genus, aurea proles, Phoebus erit nostri princeps et carminis auctor, Te recinente lyra fautor: seu detinet illum Vnda Chimaereo Xanthi perfusa cruore, Seu nemus Asteriae, seu qua Parnasia rupes Hinc atque hinc patula praepandit cornua fronte, Castaliaeque sonans liquido pede labitur unda. Vos quoque Pierii laticis decus, ite, sorores Naïades, celebrare deum plaudente chorea. Et tu, sancta Pales, ad quam votiva recurrit Agrestum bona turba, tibi sit cura canentis Aërios nemorum tractus, silvasque virentes:

Te tutrice vagus saltus feror inter et antra.
At tu, cui meritis oritur fiducia tantis,
Octavi venerande, meis adlabere coeptis:
Triste Iovis mihi namque canit non pagina bellum,
Phlegra Giganteo sparsa est quo sanguine tellus;
Nec Centaureos Lapithas compellit in enses;
Vrit Erechtheas Oriens non ignibus arces;
Non perfossus Athos, nec magno vincula ponto
Iacta, meo quaerent iam sera volumine famam;
Non Hellespontus pedibus pulsatus equorum,
Graecia quum timuit venientes undique Persas:
Mollia sed tenui percurrere carmina versu, et
Viribus apta suis Phoebo duce ludere gaudet.
Et tu, sancte puer, memorabere; sic tibi perstet
Gloria perpetuum saecli victura per aevum:
Et te sede pia maneat locus, et tibi sospes
Debita felices numeretur vita per annos,
Grata, bonis lucens. Sed nos ad coepta feramur.
Igneus aetherias iam Sol penetrarat in arces,
Candidaque aurato quatiebat lumina curru,
Crinibus et roseis tenebras Aurora fugarat:
Propulit ut stabulis ad pabula laeta capellas
Pastor, et excelsi montis iuga summa petivit,
Vvida qua patulos velabant gramina colles.
Iam silvis dumisque vagae, iam vallibus abdunt
Corpora; iamque omni nemoris de parte vagantes
Scrupea desertae perrepunt avia rupis.
Tondentur tenero viridantia gramina dente;

[ocr errors]

Pendula proiectis carpuntur et arbuta ramis,
Densaque virgultis avide labrusca petuntur.
Haec suspensa rapit rodente cacumina morsu,
Vel salicis lentae, vel, quae nova nascitur, alni;
Haec tenerae fruticem sentis rimatur; at illa
Imminet e ripa prostans in imaginis umbram.

O bona pastoris, si quis non pauperis usum
Mente prius docta ruris fastidiat: illi
Omnia, luxuriae spretis, incognita, curis,
Quae lacerant avidas inimico pectore mentes.
Si non Assyrio fuerint bis lauta colore
Attalicis opibus data vellera; si nitor auri
Sub laqueare domus animum non tangit avarum,
Picturaeque decus; lapidum nec fulgor ab ulla
Cognitus utilitate movet; nec pocula gratum
Alconis referunt Boethique toreuma; nec Indi
Conchea bacca maris pretio est: at pectore puro
Saepe super tenero prosternit gramine corpus;
Florida quum tellus gemmantes picta per herbas
Vere novat dulci distincta coloribus arva:
Atque illum calamo laetum recinente palustri,
Otiaque invidia degentem ac fraude remota,
Pollentemque sui, viridi cum palmite ludens,
Tmolia pampineo subter coma velat amictu.
Illi sunt gratae rorantes lacte capellae,

Et nemus, et fecunda Pales, et vallibus imis
Semper opaca novis manantia fontibus antra.
Quis magis optato queat esse beatior aevo,

« AnteriorContinuar »