Imagens das páginas
PDF
ePub

VIRGILII

MARONIS

OPERA

TOMVS 11.

PA R M AE

EX REGIO TYPOGRAPHEO

MDCCXCV

VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEXTVS.

Dic fatur lacrymans, classique immittit habenas,
Et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.
Obvertunt pelago proras: tum dente tenaci
Ancora fundabat naves, et litora curvae
Praetexunt puppes: iuvenum manus emicat ardens
Licus in Hesperium: quaerit pars semina flammae
Abstrusa in venis silicis: pars densa ferarum
Tecta rapit, silvas; inventaque flumina monstrat.
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo
Praesider, horrendaeque procul secreta Sibyllae,
Antrum immane, petit: magnam cuimentem animumque
Delius inspirat vates, aperitque futura.
Iam subeunt Triviae lucos, atque aurea tecta.

Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna,
Praeperibus pennis ausus se credere caelo,
Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem superadscitit arce.
Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit

« AnteriorContinuar »