Imagens das páginas
PDF
ePub

Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam 580 Impositam ruptis flammam exspiraré caminis;

Et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
Murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.
Noctem illam tecti silvis immania monstra

Perferimus, nec, quae sonitum det causa, videmus. 585 Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra

Siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
Et Lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Postera iamque dies primo surgebat Eoo,

Umentemque Aurora polo dimoverat umbram : 590 Cum subito e silvis, macie confecta suprema,

Ignoti' nova forma viri miserandaque cultu
Procedit supplexque manus ad litora tendit.
Respicimus. Dira inluvies immissaque barba,

Consertum tegumen spinis; at cetera Graius, 595 Et quondam patriis ad Troiam missus in armis.

Isque ubi Dardanios habitus et Troïa vidit
Arma procul, paulum aspectu conterritus haesit,
Continuitque gradum ; mox sese ad litora praeceps

Cum fletu precibusque tulit: “Per sidera testor, 600 Per superos atque hoc caeli spirabile lumen,

Tollite me, Teucri; quascumque abducite terras;
Hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum,
Et bello Iliacos fateor petiisse Penates.

Pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri, 605 Spargite me in fluctus, vastoque immergite ponto.

Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit."

Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans Haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus,

Hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri. 610 Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus,

Dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.

Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:

“Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,

Nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto 615 Paupere - mansissetque utinam fortuna! - profectus.

Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
Immemores socii vasto Cyclopis in antro
Deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis,

Intus opaca, ingens. Ipse arduus, altaque pulsat 620 Sidera -- Di, talem terris avertite pestem!-

Nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.
Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro

Prensa manu magna medio resupinus in antro
625 Frangeret ad saxum, sanieque exspersa natarent

Limina; vidi atro cum membra fuentia tabo
Manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.
Haud impune quidem ; nec talia passus Ulixes,

Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
630 Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus

Cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
Immensus, saniem eructans et frusta cruento
Per somnum commixta mero, nos, magna precati

Numina sortitique vices, una undique circum 635 Fundimur, et telo lumen terebramus acuto,

Ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,
Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.

“Sed fugite, o miseri, fugite, atque ab litore funem 640 Rumpite.

Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
Lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
Centum alii curva haec habitant ad litora vulgo
Infandi Cyclopes et altis montibus errant,

645

“Tertia iam Lunae se cornua lumine complent,
Cum vitam in silvis inter deserta ferarum
Lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
Prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco.

Victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
650 Dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbae.

Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem
Conspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset,
Addixi; satis est gentem effugisse nefandam.

Vos animam hanc potius quocumque absumite leto." 655

Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus Ipsum inter pecudes vasta se mole moventem Pastorem Polyphemum et litora nota petentem, Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen

ademptum.
Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
660 Lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas

Solamenque mali.
Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
Luminis effossi Auidum lavit inde cruorem,

Dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor 665 Iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.

Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto
Supplice sic merito, tacitique incidere funem;
Verrimus et proni certantibus aequora remis.

Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit.
670 Verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas,

Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
Clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
Contremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.

At genus e silvis Cyclopum et montibus altis
Excitum ruit ad portus et litora complent.

675

Cernimus adstantes nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentes,

Concilium horrendum : quales cum vertice celso 680 Aëriae quercus, aut coniferae cyparissi

Constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
Praecipites metus acer agit quocumque rudentes
Excutere, et ventis intendere vela secundis.
Contra iussa monent Heleni, Scyllam atque Charyb-

dim
685 Inter, utramque viam leti discrimine parvo

Ni teneant cursus -- certum est dare lintea retro.
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
Missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo

Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem. 690 Talia monstrabat relegens errata retrorsus

Litora Achaemenides, comes infelicis Ulixi.

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores

Orty giam. Alpheum fama est huc Elidis amnem 695 Occultas egisse vias subter mare; qui nunc

Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Iussi numina magna loci veneramur; et inde
Exsupero praepingue solum stagnantis Helori.

Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni 700 Radimus, et fatis numquam concessa moveri

Apparet Camarina procul campique Geloi,
Immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxima longe

Moenia, magnanimum quondam generator equorum; 705 Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,

Et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
Accipit. Hic pelagi tot tempestatibus actus,

Heu genitorem, omnis curae casusque levamen, 710 Amitto Anchisen. Hic me, pater optime, fessum

Deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus appulit oris.

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
Fata renarrabat divum, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

« AnteriorContinuar »