Imagens das páginas
PDF
ePub

5

10

15

20

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEPTIMUS

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis.
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,

Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
Saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum,
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes.
Delati in portus, neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,

25

30

35

40

45

50

Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit.
Iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,

Cum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
Verticibus rapidis, et multa flavus harena,
In mare prorumpit. Variae circumque supraque
Adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis terracque advertere proras
Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primae revocabo exordia pugnae.
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
Maius opus moveo.

Rex arva Latinus et urbes
Iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic fato divum prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,

Iam matura viro, iam plenis nubilis annis.

Multi illam magno e Latio totaque petebant 55 Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx Adiungi generum miro properabat amore;.

60

Sed variis portenta deum terroribus obstant. Laurus erat tecti medio in penetralibus altis. Sacra comam, multosque metu servata per annos, Quam pater inventam, primas cum conderet arces, Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus, Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis. Huius apes summum densae— mirabile dictu 65 Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, Obsedere apicem, et, pedibus per mutua nexis, Examen subitum ramo frondente pependit. Continuo vates, "Externum cernimus" inquit "Adventare virum, et partes petere agmen easdem 70 Partibus ex isdem, et summa dominarier arce." Praeterea, castis adolet dum altaria taedis, Ut iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, Visa, nefas, longis comprendere crinibus ignem, Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari, 75 Regalesque accensa comas, accensa coronam, Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis. Id vero horrendum ac visu mirabile ferri; Namque fore inlustrem fama fatisque canebant 80 Ipsam, sed populo magnum portendere bellum. At rex sollicitus monstris, oracula Fauni, Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim. 85 Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus. In dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos

90

95

100

Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Conloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque iacebat
Velleribus; subita ex alto vox reddita luco est:
"Ne pete conubiis natam sociare Latinis,

O mea progenies, thalamis neu crede paratis ;
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
Aspicit Oceanum, vertique regique videbunt."
Haec responsa patris Fauni monitusque silenti
Nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
Sed circum late volitans iam Fama per urbes
Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
Gramineo ripae religavit ab aggere classem.
Aeneas primique duces et pulcher Iulus
Corpora sub ramis deponunt arboris altae,
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subiciunt epulis, -sic Iuppiter ipse monebat -
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumptis hic forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi
Et violare manu malisque audacibus orbem.
115 Fatalis crusti patulis nec parcere quadris:

ΠΟ

"Heus, etiam mensas consumimus!" inquit Iulus,
Nec plura adludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.

120 Continuo "Salve, fatis mihi debita tellus,

Vosque," ait, "o fidi Troiae, salvete, Penates!

Hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque, Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit : 'Cum te, nate, fames ignota ad litora vectum 125 Accisis coget dapibus consumere mensas, Tum sperare domos defessus ibique memento Prima locare manu molirique aggere tecta.' Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat, Exitiis positura modum.

130 Quare agite et primo laeti cum lumine solis,

135

Quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,
Vestigemus, et a portu diversa petamus.

Nunc pateras libate Iovi, precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis."
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo
Implicat, et Geniumque loci primamque deorum
Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur
Flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem
140 Invocat, et duplices Caeloque Ereboque parentes.
Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
Diditur hic subito Troiana per agmina rumor,
145 Advenisse diem, quo debita moenia condant.
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras laeti statuunt et vina coronant.

Postera cum prima lustrabat lampade terras
Orta dies, urbem et fines et litora gentis

150 Diversi explorant: haec fontis stagna Numici,
Hunc Thybrim fluvium, hic fortes habitare Latinos.
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni

« AnteriorContinuar »