Imagens das páginas
PDF
ePub

90

Obiecit ? Quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto ?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella ?

Tum decuit metuisse tuis; nunc sera querelis 95 Haud iustis adsurgis, et inrita iurgia iactas."

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
Caelicolae adsensu vario; ceu flamina prima
Cum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant

Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
100 Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas,

Infit - eo dicente deum domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;
Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus -

" Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. 105 Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris

Haud licitum, nec vestra capit discordia finem;
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat

spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo,

Seu fatis Italum castra obsidione tenentur, 110 Sive errore malo Troiae monitisque sinistris.

Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient." Stygii per flumina fratris,

Per pice torrentes atraque voragine ripas
115 Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

Hic finis fandi. 'Solio tum Iuppiter aureo
Surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

Interea Rutuli portis circum omnibus instant

Sternere caede viros, et moenia cingere flammis. 120 At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,

Nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
Nequiquam, et rara muros cinxere corona :
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes

Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, 125 Prima acies; hos germani Sarpedonis ambo,

Et Clarus et Thaemon, Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto conixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi iaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.

Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,

Qualis gemma, micat, fulvum quae dividit aurum, 135 Aut collo decus aut capiti; vel quale per artem

Inclusum buxo aut Oricia terebintho
Lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines
Accipit et molli subnectit circulus auro.

Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes 140 Vulnera derigere, et calamos armare veneno,

Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolusque inrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni

Aggere murorum sublimem gloria tollit,
145 Et Capys; hinc nomen Campanae ducitur urbi.

Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant; media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis

Regem adit, et regi memorat nomenque genusque, 150 Quidve petat, quidve ipse ferat, Mezentius arma

Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
Edocet, humanis quae sit fiducia rebus,
Admonet, immiscetque preces : haud fit mora ; Tarchon

Iungit opes, foedusque ferit; tum libera fati 155 Classem conscendit iussis gens Lydia divum,

Externo commissa duci. Aeneia puppis
Prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones;
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.

Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat 160 Eventus belli varios; Pallasque sinistro

Adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
Noctis iter, iam quae passus terraque marique.

Pandite nưac Helicona, deae, cantusque movete, Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 165 Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri; Sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi, Quique urbem liquere Cosas; quis tela sagittae

Gorytique leves umeris et letifer arcus.
170 Una torvus Abas; huic totum insignibus armis

Agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sescentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli iuvenes; ast Ilva trecentos,

Insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. 175 Tertius, ille hominum divumque interpres Asilas,

Cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
Et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.

Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, 180 Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,

Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Ter centum adiciunt, - mens omnibus una sequendi
Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae.

185 Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,

Transierim, Cinyra, et paucis comitate Cupavo,
Cuius olorinae surgunt de vertice pennae,
Crimen amor vestrum — formaeque insigne paternae.

Namque ferunt luctu Cycnum Phaëthontis amati, 190 Populeas inter frondes umbramque sororum

Dum canit et maestum Musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam,
Linquentem terras et sidera voce sequentem.

Filius, aequales comitatus classe catervas, 195 Ingentem remis Centaurum promovet; ille

Instat aquae saxumque undis immane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,

Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
200 Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,

Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni;
Ipsa caput populis ; Tusco de sanguine vires.

Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, 205 Quos patre Benaco velatus arundine glauca

Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctum
Verberat adsurgens; spumant vada marmore verso.

Hunc vehit immanis Triton et caerula concha
210 Exterrens freta ; cui laterum tenus hispida nanti

Frons hominem praefert, in pristim desinit alvus;
Spumea semifero sub pectore murmurat unda.

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
Subsidio Troiae, et campos salis aere secabant.

215

Iamque dies caelo concesserat, almaque curru
Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum.

Aeneas — neque enim membris dat cura quietem
Ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.

Atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum
220 Occurrit comitum : Nymphae, quas alma Cybebe

Numen habere maris Nymphasque e navibus esse
Iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
Quot prius aeratae steterant ad litora prorae.

Adgnoscunt longe regem, lustrantque choreis. 225 Quarum quae fandi doctissima Cymodocea,

Pone sequens dextra puppim tenet, ipsaque dorso
Eminet, ac laeva tacitis subremigat undis ;
Tum sic ignarum adloquitur: “Vigilasne, deum gens,

Aenea? vigila, et velis immitte rudentes. 230 Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,

Nunc pelagi Nymphae, classis tua. Perfidus ut nos
Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat,
Rupimus invitae tua vincula, teque per aequor

Quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit, 235 Et dedit esse deas, aevumque agitare sub undis.

At puer Ascanius muro fossisque tenetur
Tela inter media atque horrentes Marte Latinos.
Iam loca iussa tenet forti permixtus Etrusco

Arcas eques. Medias illis opponere turmas, 240 Ne castris iungant, certa est sententia Turno.

Surge age, et Aurora socios veniente vocari
Primus in arma iube, et clipeum cape, quem dedit ipse
Invictum Ignipotens, atque oras ambiit auro.

Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, 245 Ingentes Rutulae spectabit caedis acervos.”

Dixerat; et dextra discedens impulit altam,
Haud ignara modi, puppim. Fugit illa per undas
Ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse

« AnteriorContinuar »