250 Vertitur intereā caelum et ruit oceano Nox, Involvéns umbrā māgnā terramque polumque Et iam Argiva phalanx instructis nāvibus ibat 255 A Tenedo, tacitae per amica silentia lūnae Litora nōta petēns, flammās cum rēgia puppis Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad aurās 260 Reddit equus, laetique cavā sē rõbore prõmunt Thessandrus Sthenelusque ducēs et dirus Ulixés, Et Menelaus, et ipse doli fabricātor Epēos. 265 Invādunt urbem somno vīnēque sepultam ; Caeduntur vigilēs, portisque patentibus omnēs Tempus erat quo prima quiēs mortālibus aegris Incipit et dono divum grātissima serpit. 270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector Visus adesse mihi, largõsque effundere flētūs; Ei mihi, quālis erat! quantum mūtātus ab illo 275 Hectore, qui redit exuviās indūtus Achilli, Vel Danaum Phrygiós iaculātus puppibus ignēs! Accēpit patrios. Ultro flēns ipse vidēbar " lūx Dardaniae, spēs õ fidissima Teucrum, Quae tantae tenuēre morae? quibus Hector ab oris Exspectāte venis? ut tē post multa tuorum Funera, post varios hominumque urbisque laborēs 285 Dēfessi aspicimus! quae causa indigna serēnos Foedāvit vultūs ? aut cūr haec vulnera cerno?” Ille nihil, nec mē quaerentem vāna morātur, “Heu fuge, nāte deā, tēque his" ait "ēripe flammis. 290 Hostis habet mūros; ruit alto ā culmine Trõia. Sat patriae Priamõque datum ; si Pergama dextrā Hõs cape fātorum comitēs, his moenia quaere, 295 Māgna pererrāto statuēs quae denique ponto." Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem Diverso intereā miscentur moenia lūçtū, Et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtēcta recessit, Clārēscunt sonitūs, armorumque ingruit horror. In segetem veluti cum flamma furentibus austris 305 Incidit, aut rapidus montāno flūmine torrēns Sternit agros, sternit sata laeta boumque laborēs, Tum vērā manifesta fidēs, Danaumque patēscunt 310 Insidiae. Iam Dēiphobi dedit ampla ruinam, Arma āmēns capio; nec sat rationis in armis ; 315 Sed glomerāre manum bello et concurrere in arcem Cum sociis ārdent animi; furor iraque mentem Ecce autem tēlis Panthūs ēlāpsus Achivum, Panthūs Othryadēs, arcis Phoebique sacerdos, 320 Sacra manū victosque deos parvumque nepotem Ipse trahit, cursūque āmēns ad limina tendit. arcem ?” “Vēnit summa diēs et inēlūctābile tempus Gloria Teucrõrum ; ferus omnia Iuppiter Argos Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet 330 Insultāns. Portis alii bipatentibus adsunt, Milia quot māgnis umquam vēnēre Mycēnis; Stricta, parāta neci; vix primi proelia temptant 335 Portārum vigilēs, et caeco Mārte resistunt." Tālibus Othryadae dictis et nūmine divum Addunt sē socios Rīpheus et māximus armis Et lateri agglomerant nostro, iuvenisque Coroebus, Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferēbat, 345 Infēlix, qui non sponsae praecepta furentis Audierit. FRIEZE'S AENEID – 5 Incipio super his: “Iuvenēs, fortissima frūstrā Pectora, si võbis audentem extrēma cupīdo 350 Certa sequi- quae sit rēbus fortūna vidētis: Excessēre omnēs, adytis ārīsque relictis, Una salūs victis, nūllam spērāre salutem." 355 Sic animis iuvenum furor additus. Inde lupi ceu Raptörēs ātrā in nebulā, quos improba ventris Vādimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus 360 Urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā. Quis clādem illius noctis, quis fūnera fando Plūrima perque viās sternuntur inertia passim 365 Corpora perque domos et rēligiösa deorum Limina. Nec sõli poenās dant sanguine Teucri; Lūctus, ubique pavor, et plūrima mortis imāgo. 370 Prīmus sē Danaum, māgnā comitante catervā, Androgeõs offert nõbis, socia āgmina crēdēns Festināte, viri. Nam quae tam sēra morātur Sēgnitiēs? alii rapiunt incēnsa feruntque Dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem 380 Pressit humi nitēns, trepidusque repente refūgit Attollentem īrās et caerula colla tumentem; Inruimus, dēnsis et circumfundimur armis, Ignārāsque loci passim et formidine captos 385 Sternimus. Adspirat primo fortūna labori. Atque hic successû exsultāns animisque Coroebus Mūtēmus clipeos, Danaumque insignia nobis 390 Aptēmus. Dolus an virtūs, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi.” Sic fātus, deinde comantem Hoc Rīpheus, hoc ipse Dymās omnisque iuventus. 395 Laeta facit; spoliis sē quisque recentibus armat. Vadimus immixti Danais haud nūmine nostro, Diffugiunt alii ad nāvēs, et litora cursū 400 Fida petunt; pars ingentem formidine turpi Scandunt rūrsus equum et nūtā conduntur in alvo. Heu nihil invītis fās quemquam fidere divis! Crinibus ā templo Cassandra adytisque Minervae, 405 Ad caelum tendēns ārdentia lūmina frūstrā, – Lūmina, nam tenerās arcebant vincula palmās. Consequimur cūncti et dēnsis incurrimus armis. 410 Hic primum ex alto dēlūbri culmine tēlis Nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedēs Tum Danai gemitū atque ēreptae virginis irā |