Imagens das páginas
PDF
ePub

Undique collēcti invādunt, ācerrimus Aiāx,
Et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis :
Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois
Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti

Spūmeus atque īmē Nēreus ciet aequora fundo. 420 Illi etiam, si quos obscūrā nocte per umbram

Fūdimus insidiis tõtāque agitāvimus urbe,
Appārent; primi clipeos mentītaque tēla
Adgnoscunt, atque ora sono discordia signant.

Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus 425 Pēnelei dextrā divae armipotentis ad āram

Procumbit; cadit et Rīpheus, iūstissimus ūnus
Qui fuit in Teucris et servantissimus aequi
(Dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymāsque

Confixi ā sociis; nec tē tua plūrima, Panthū, 430 Lābentem pietās nec Apollinis infula tēxit.

Iliaci cinerēs et flamma extrēma meorum,
Testor, in occāsū vestro nec tēla nec ūllās
Vītāvisse vicēs Danaum, et, si fāta fuissent,

Ut caderem, meruisse manū. Dīvellimur inde: 435 Iphitus et Peliās mēcum, quorum Iphitus aevo

Iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixi;
Protinus ad sēdēs Priami clāmõre vocāti.

Hic vērā ingentem pūgnam, ceu cētera nūsquam

Bella forent, nūllī tātā morerentur in urbe; 440 Sic Mārtem indomitum, Danaosque ad tēcta ruentēs

Cernimus, obsessumque āctā testūdine līmen.
Haerent pārietibus scālae, postēsque sub ipsos
Nītuntur gradibus, clipeõsque ad tēla sinistris

Protēcti obiciunt, prēnsant fastigia dextrīs. 445 Dardanidae contrā turrēs ac tēcta domorum

Culmina convellunt — his sē, quando ultima cernunt,

Extrēmā iam in morte parant dēfendere tēlis —
Aurātāsque trabēs, veterum decora alta parentum,

Dēvolvunt; alii strictīs mūcrônibus imās
450 Obsēdēre forēs; hās servant āgmine dēnso.

Instaurāti animi, rēgis succurrere tēctis,
Auxilioque levāre viros, vimque addere victis.

Limen erat caecaeque forēs et pervius ūsus

Téctorum inter sē Priami, postēsque relicti
455 A tergo, infēlix quā sē, dum rēgna manēbant,

Saepius Andromachē ferre incomitāta solēbat
Ad soceros, et avā puerum Astyanacta trahēbat.
Evādā ad summi fastigia culminis, unde

Tēla manū miseri iactabant inrita Teucri.
460 Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra

Eductam tēctis, unde omnis Troia vidēri
Et Danaum solitae nāvēs et Achāia castra,
Aggressi ferro circum, quā summa labantēs

lūnctūrās tabulāta dabant, convellimus altis
465 Sēdibus, impulimusque; ea lāpsa repente ruinam

Cum sonitū trahit et Danaum super āgmina lātē
Incidit. Ast alii subeunt, nec saxa, nec ūllum
Tēlorum intereā cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus 470 Exsultat, tēlis et lūce coruscus aēnā :

Quālis ubi in lucem coluber mala grāmina pāstus,
Frigida sub terrā tumidum quem brūma tegebat,
Nunc, positīs novus exuviis nitidusque iuventā,

Lūbrica convolvit sublāto pectore terga
475 Arduus ad sõlem, et linguis micat ore trisulcīs.

Unā ingēns Periphās et equorum agitātor Achillis,
Armiger Automedõn, ūnā omnis Scỹria pūbēs
Succēdunt tēcto, et flammās ad culmina iactant.
Ipse inter primos correptā dūra bipenni

480 Limina perrumpit, postēsque à cardine vellit

Aerātos; iamque excisā trabe firma cavāvit
Rõbora, et ingentem lāto dedit ore fenestram.
Appāret domus intus, et ātria longa patēscunt;

Appārent Priami et veterum penetrālia rēgum, 485 Armātosque vident stantēs in limine primo

At domus interior gemitū miseroque tumultū
Miscētur, penitusque cavae plangöribus aedēs
Fēmineis ululant; ferit aurea sidera clāmor.

Tum pavidae tēctis mātrēs ingentibus errant, 490. Amplexaeque tenent postēs atque oscula figunt.

Instat vi patriā Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
Cūstodēs sufferre valent; labat āriete crēbro
lānua, et ēmõti procumbunt cardine postēs.

Fit via vi: rumpunt aditūs, primõsque trucidant 495 Immissi Danai, et lātē loca milite complent.

Non sic, aggeribus ruptis cum spūmeus amnis
Exiit oppositāsque ēvicit gurgite mõlēs,
Fertur in arva furēns cumulo, camposque per omnēs

Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem 500 Caede Neoptolemum geminosque in limine Atridās;

Vidi Hecubam centumque nurūs, Priamumque per ārās
Sanguine foedantem, quos ipse sacrāverat, ignēs.
Quinquagintā illi thalami, spēs tanta nepotum,

Barbarico postēs auro spoliisque superbi,
505 Procubuēre; tenent Danai, quā dēficit ignis.

Forsitan et, Priami fuerint quae fāta, requirās.
Urbis uti captae cāsum convulsaque vidit
Līmina tēctorum et medium in penetrālibus hostem,

Arma diū senior dēsuēta trementibus aevo
510 Circumdat nequiquam umeris, et inūtile ferrum

Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostēs.
Aedibus in mediis nūdõque sub aetheris axe

Ingēns āra fuit iūxtāque veterrima laurus,

Incumbēns ārae atque umbra complexa Penātēs. 515 Hic Hecuba et nātae nequiquam altaria circum,

Praecipitēs ātrā ceu tempestāte columbae,
Condēnsae et divum amplexae simulācra sedēbant.
Ipsum autem sūmptis Priamum iuvenälibus armis

Ut vidit, “ Quae mēns tam dira, miserrime coniūnx, 520 Impulit his cingi tēlis ? aut quo ruis?" inquit.

“Non tāli auxilio nec dēfēnsõribus istis
Tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector.
Hūc tandem concede; haec āra tuēbitur omnēs,

Aut moriēre simul.” Sic õre effāta recēpit 525 Ad sēsē et sacrā longaevum in sēde locāvit.

Ecce autem ēlāpsus Pyrrhi de caede Politēs,
Unus nātorum Priami, per tēla, per hostēs
Porticibus longis fugit, et vacua ātria lūstrat

Saucius: illum ārdēns infēsto vulnere Pyrrhus 530 Insequitur, iam iamque manū tenet et premit hastā.

Ut tandem ante oculos ēvāsit et ora parentum,
Concidit, ac multo vītam cum sanguine fūdit.
Hic Priamus, quamquam in mediā iam morte tenétur,

Non tamen abstinuit, nec võci iraeque pepercit : 535 “At tibi pro scelere,” exclāmat, “pro tālibus ausīs,

Di, si qua est caelo pietās, quae tālia cūret,
Persolvant grātēs dignās, et praemia reddant
Dēbita, qui nāti coram mē cernere lētum

Fēcisti et patrios foedāsti funere vultūs.
540 At non ille, satum quo të mentiris, Achilles

Tālis in hoste fuit Priamo; sed iūra fidemque
Supplicis ērubuit, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit Hectoreum, mēque in mea rēgna remisit."

Sic fātus senior, tēlumque imbelle sine ictū 545 Coniēcit, rauco quod protinus aere repulsum

Et summo clipei nequiquam umbõne pependit.
Cui Pyrrhus: “Referēs ergo haec et nūntius ibis
Pēlidae genitori; illi mea tristia facta

Dēgeneremque Neoptolemum nārrāre memento. 550 Nunc morere." Hoc dicēns altāria ad ipsa trementem

Trāxit et in multo lāpsantem sanguine nāti,
Implicuitque comam laevā, dextrāque coruscum
Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ēnsem.

Haec finis Priami fātorum ; hic exitus illum
555 Sorte tulit, Trõiam incēnsam et prõlāpsa videntem

Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
Rēgnatorem Asiae. Iacet ingēns litore truncus,
Avulsumque umeris caput, et sine nomine corpus.

At mē tum primum saevus circumstetit horror. 560 Obstipui; subiit cāri genitoris imāgo,

Ut rēgem aequaevum crūdēli vulnere vidi
Vitam exhālantem ; subiit déserta Creusa,
Et direpta domus, et parvi cāsus Iūli.

Respicio, et, quae sit më circum copia, lūstro. 565 Dēseruēre omnēs dēfessi, et corpora saltū

Ad terram mīsēre aut ignibus aegra dedēre.

Iamque adeo super ūnus eram, cum limina Vestae Servantem et tacitam sēciētā in sēde latentem

Tyndarida aspicio; dart clāra incendia lūcem 570 Erranti passimque oculos per cūncta ferenti.

Illa sibi infēstos ēversa ob Pergama Teucros
Et poenās Danaum et dēserti coniugis īrās
Praemetuēns, Trõiae et patriae commūnis Erinys,

Abdiderat sēsē atque āris invisa sedēbat. 575 Exārsēre ignēs animo; subit ira cadentem

Ulcisci patriam et scelerātās sūmere poenās.
“Scilicet haec Spartam incolumis patriāsque Mycēnās

« AnteriorContinuar »