Imagens das páginas
PDF
ePub

Aspiciet? partoque ibit rēgina triumpho,

Coniugiumque, domumque, patrēs, nātosque vidēbit, 580 Iliadum turba et Phrygiis comitāta ministrīs ?

Occiderit ferro Priamus ? Troia ārserit igni?
Dardanium totiēns sūdārit sanguine litus?
Non ita! Namque etsi nūllum memorābile nõmen

Fēmineā in poenā est nec habet victoria laudem, 585 Exstinxisse nefās tamen et sumpsisse merentēs

Laudābor poenās, animumque explēsse iuvābit
Ultricis flammae, et cinerēs satiāsse meõrum."

Tālia iactabam, et furiātā mente ferēbar,

Cum mihi sē, non ante oculis tam clāra, videndam 590 Obtulit et pūrā per noctem in lūce refulsit

Alma parēns, confessa deam, quālisque vidēri
Caelicolis et quanta solet, dextrāque prehēnsum
Continuit, roseõque haec insuper addidit ore :

“Nāte, quis indomitās tantus dolor excitat īrās? 595 Quid furis ? aut quonam nostri tibi cũra recessit?

Non prius aspiciēs, ubi fessum aetāte parentem
Liqueris Anchisēn? superet coniūnxne Creūsa,
Ascaniusque puer? quos omnēs undique Grāiae

Circum errant aciēs, et, ni mea cūra resistat,
600 Iam flammae tulerint inimicus et hauserit ēnsis.

Non tibi Tyndaridis facis invisa Lacaenae
Culpātusve Paris; divum inclēmentia, divum,
Hās ēvertit opēs sternitque ā culmine Troiam.

"Aspice-namque omnem, quae nunc obducta tuenti 605 Mortālēs hebetat visūs tibi et ūmida circum

Căligat, nūbem eripiam ; tú nē qua parentis
Iussa timē, neu praeceptis parēre recūsā -
Hic ubi disiectās mõlēs āvulsaque saxis

Saxa vidēs mixtoque undantem pulvere fūmum, 610 Neptūnus mūros māgnoque ēmõta tridenti

Fundāmenta quatit totamque ā sēdibus urbem
Ēruit. Hic lūno Scaeās saevissima portās
Prima tenet, sociumque furēns ā nāvibus āgmen

Ferro accincta vocat.
615 Iam summās arcēs Trītonia, respice, Pallas

īnsēdit, nimbo effulgēns et Gorgone saeva.
Ipse Pater Danais animos virēsque secundās
Sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.

Ēripe, nāte, fugam, finemque impāne laborī. 620 Nūsquam aberő, et tūtum patrio tē līmine sistam.”

Dixerat, et spissis noctis sē condidit umbris.
Appārent dirae faciēs inimicaque Troiae
Nūmina māgna deum.

Tum vērā omne mihi visum considere in ignēs 625 Īlium et ex imo verti Neptūnia Troia;

Ac veluti summis antiquam in montibus ornum
Cum ferro accisam crēbrisque bipennibus instant
Ēruere agricolae certātim; illa ūsque minātur

Et tremefacta comam concusso vertice nūtat, 630 Vulneribus donec paulātim ēvicta suprēmum

Congemuit trāxitque iugis āvulsa ruinam.

Dēscendo, ac dūcente deô flammam inter et hostēs Expedior; dant tēla locum, flammaeque recēdunt.

Atque ubi iam patriae perventum ad līmina sēdis 635 Antiquāsque domos, genitor, quem tollere in altos

Optābam primum montēs primumque petēbam,
Abnegat excīsā vītam prādūcere Trõiā
Exsiliumque patf. “Vēs ā, quibus integer aevi

Sanguis " ait "solidaeque suo stant robore virēs, 640 Võs agitāte fugam.

Mē si caelicolae voluissent dūcere vītam,
Hás mihi servāssent sēdēs. Satis ūna superque
Vidimus excidia et captae superāvimus urbi.

Sic 7, sic positum adfāti discēdite corpus.
645 Ipse manū mortem inveniam ; miserēbitur hostis

Exuviāsque petet; facilis iactūra sepulcri
Iam pridem invisus divis et inūtilis annos
Dēmoror, ex quo mē divum pater atque hominum rēx

Fulminis adflāvit ventis et contigit igni."
650 Tālia perstābat memorāns, fixusque manēbat.

Nos contrā effüsi lacrimis coniūnxque Creūsa
Ascaniusque omnisque domus, nē vertere sēcum
Cūncta pater fātoque urgenti incumbere vellet.

Abnegat, inceptoque et sēdibus haeret in isdem. 655 Rūrsus in arma feror, mortemque miserrimus opto,

Nam quod consilium aut quae iam fortūna dabātur?

“Mēne efferre pedem, genitor, tē posse relicto Spērāsti, tantumque nefās patrio excidit ore?

Si nihil ex tantā superis placet urbe relinqui,
660 Et sedet höc animo, peritūraeque addere Trõiae

Tēque tuosque iuvat, patet isti iānua lētā;
Iamque aderit multo Priami dē sanguine Pyrrhus,
Nātum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad ārās.

Hoc erat, alma parēns, quod mē per tēla, per ignēs 665 Eripis, ut mediis hostem in penetrālibus, utque

Ascanium patremque meum iūxtāque Creūsam
Alterum in alterius mactātos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma; vocat lūx ultima victos.

Reddite mē Danais; sinite instaurāta revisam 670 Proelia. Numquam omnēs hodiē moriēmur inulti.”

Hinc ferro accingor rursus clipeõque sinistram
Insertābam aptāns mēque extrā tēcta ferēbam.
Ecce autem complexa pedēs in limine coniūnx

Haerēbat, parvumque patri tendēbat Iūlum:
675 “Si peritūrus abis, et nõs rape in omnia tēcum ;

Sin aliquam expertus sümptis spem põnis in armis,

Hanc primum tūtāre domum. Cui parvus Iūlus,
Cui pater et coniūnx quondam tua dicta relinquor?”

Tālia vociferāns gemitu tēctum omne replēbat, 680 Cum subitum dictūque oritur mirābile mõnstrum.

Namque manūs inter maestorumque ora parentum
Ecce levis summā dē vertice visus lūlī
Fundere lūmen apex, tāctūque innoxia mollēs

Lambere flamma comās et circum tempora pāsci. 685 Nõs pavidi trepidāre metū, crinemque flagrantem

Excutere et sānctos restinguere fontibus ignēs.
At pater Anchisēs oculos ad sidera laetus
Extulit, et caelo palmās cum voce tetendit:

“Iuppiter omnipotēns, precibus si flecteris ūllis, 690 Aspice nõs; hoc tantum ; et, sī pietāte merēmur,

Dā deinde auxilium, pater, atque haec omina firmā.”

Vix ea fātus erat senior, subitoque fragore
Intonuit laevum, et dê caelo lāpsa per umbrās

Stella facem dūcēns multā cum lūce cucurrit. 695 Illam, summa super lābentem culmina tēcti,

Cernimus Idaeā clāram sē condere silvā
Signantemque viās; tum longo limite sulcus
Dat lūcem, et lātē circum loca sulphure fūmant.

Hic vērā victus genitor sē tollit ad aurās, 700 Adfāturque deōs et sānctum sidus adorat: “Iam iam nūlla mora est; sequor, et, quā dūcitis, ad

sum. Di patrii, servāte domum, servāte nepotem. Vestrum hoc augurium, vestroque in nūmine Tróia est.

Cēdo equidem, nec, nāte, tibi comes ire recūsā.” 705 Dixerat ille ; et iam per moenia clārior ignis

Auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
"Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae ;
Ipse subībā umeris, nec mē labor iste gravābit;

Quo rēs cumque cadent, ūnum et commūne periclum, 710 Una salūs ambobus erit. Mihi parvus lūlus

Sit comes, et longē servet vestigia coniunx.
Võs, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe ēgressis tumulus templumque vetustum

Désertae Cereris, iuxtāque antiqua cupressus 715 Rēligione patrum multos servāta per annos.

Hanc ex diverso sēdem veniēmus in ūnam.
Tū, genitor, cape sacra manū patriõsque Penātēs;
Mē, bello ē tanto digressum et caede recenti,

Attrectāre nefās, donec mē flūmine vivo 720 Abiuero."

Haec fātus, lātos umeros subiectaque colla
Veste super fulvique insternor pelle leānis,
Succēdēque oneri; dextrae sē parvus Iūlus

Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; 725 Põne subit coniūnx. Ferimur per opāca locorum;

Et mē, quem dūdum non ūlla iniecta movēbant
Tēla neque adverso glomerāti ex āgmine Grāi,
Nunc omnēs terrent aurae, sonus excitat omnis

Suspēnsum et pariter comitique onerique timentem. 730 Iamque propinquābam portis, omnemque vidēbar

Evāsisse viam, subito cum crēber ad aurēs
Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
Prospiciēns, Nāte,” exclāmat, "fuge, nāte; propin-

quant

Ardentēs clipeos atque aera micantia cerno.”
735 Hic mihi nescio quod trepido male nūmen amicum

Confūsam ēripuit mentem. Namque āvia cursū
Dum sequor et nota excēdo regione viārum,
Heu! misero coniunx fātone ērepta Creusa

Substitit, errāvitne viā, seu lassa resēdit?
740 Incertum ; nec post oculis est reddita nostrīs;

« AnteriorContinuar »