Imagens das páginas
PDF
ePub

(1449.)

S. 183 a.
Confir-

chidiaconi

ensis.

etc. Data et acta in domo nostra capitulari Ecclesiæ prædictæ, decimo octavo die mensis Novembris, anno Domini MCCCCXLIXno.

Et nos Thomas Archidiaconus Cantuariensis, considerantes prædicta omnia et singula superscripta fuisse et esse rationi et bonæ paci consona, et præmatio Ar cipue ad divini cultus augmentum, prout superius Cantuari- est expressum, unioni, annexioni, incorporationi, et appropriationi, concessionique vicariæ perpetuæ ecclesiæ parochialis de Wye suprascriptæ, modo et forma suprascriptis, nostrum consensum, assensum, et voluntatem adhibuimus, ac etiam tenore præsentium adhibemus; [et] præmissa omnia et singula, et eorum quodlibet, quantum in nobis est, ex nostra certa scientia, approbamus, ratificamus, et confirmamus per præsentes. In cujus, etc.

S. 183 a.

(1449.) 1038.--COMPOSITIO INTER MAGISTRUM THOMAM CHICHELE ARCHIDIACONUM CANTUARIENSEM ET MAGISTRUM THOMAM GAUGE PRIMUM PRÆPOSITUM COLLEGII DE WYE, DE ET SUPER INDEMPNITATE DICTI DOMINI ARCHIDIACONI RATIONE APPROPRIATIONIS [VICARIÆ] PAROCHIALIS ECCLESIÆ DE WYE,

Universis, etc. innotescat per præsentes, quod cum nuper inter Magistrum Thomam Chichele Archidiaconum Cantuariensem, ad quem, prædecessoresque suos in eodem archidiaconatu Archidiaconos, jus percipiendi et disponendi omnia et singula decimas, oblationes, fructus, proventus, et emolumenta, in seu de vicaria seu vicariatu perpetuo ecclesiæ parochialis de Wye, Cantuariensis dioecesis, in quibuscumque vacationibus ejusdem vicariæ sive vicariatus, qualitercumque pertinentia, jusque inducendi in realem et corporalem

possessionem dictae vicariæ vicarios singulos in eadem. canonice institutos, necnon etiam visitandi dictam ecclesiam parochialem de Wye annis singulis clerumque et populum ejusdem, ac nonnulla commoda et emolumenta percipiendi ratione jurium prædictorum, cujus contrarii memoria hominum non existit, hactenus pertinuerunt, ex una parte, et Magistrum Thomam Gauge, Præpositum sive Magistrum Collegii Sanctorum Gregorii et Martini, Sociosque, et Capellanos omnes et singulos ejusdem Collegii in parochia de Wye prædicta, quibus vicaria fuit et est canonice unita, annexa, et appropriata, ex altera, materia quæstionis et litis, de et super indempnitate dicti Archidiaconi ratione appropriationis prædictæ exorta fuerit; tandem inter partes prædictas litum anfractus vitare et earum tranquillitati providere imposterum volentes, solemni tractatu deliberationeque et consilio, juxta juris exigentiam, præhabitis, omnibusque concurrentibus et servatis in ea parte quæ de jure vel consuetudine quomodolibet requiruntur, pro ipsis partibus ipsarumque successoribus imperpetuum hinc inde fuit et est finaliter, de earum unanimi consensu, assensu et voluntate, concordatum, compositum, pactum, conventum, et transactum, sub modo et forma infrascripta: videlicet, quod singuli Magistri sive Præpositi, ad magistratum sive præposituram dicti Collegii de novo qualitercumque et quandocumque assumendi, sive in ipso magistratu sive præpositura de novo qualitercumque ponendi, instituendi, ordinandi, deputandi, eligendi, et constituendi, quovis modo seu forma præficiendi; seu quibus dictus magistratus sive præpositura qualitercumque conferetur in futuro, dicto Archidiacono, ejusque successoribus in eodem archidiaconatu Archidiaconis imperpetuum, solvent, infra triginta dies a tempore dictæ assumptionis, positionis, institutionis, ordina

tionis, deputationis, electionis, sive collationis, sive postquam dictus magistratus sive præpositura fuerit eis collatus continue computatos, causa servandi indempnitatem dicti Archidiaconi archidiaconatus prædicti, duodecim solidos, occasione inductionis. ab antiquo auctoritate Archidiaconi factæ. Insuper, quod singulis annis præfatus Magister sive Præpositus et Capellani sive Socii prædicti, prædictique Magistri sive Præpositi et Capellanorum sive Sociorum prædictorum in eodem Collegio successores imperpetuum, dicto Archidiacono, ejusque successoribus in eodem archidiaconatu Archidiaconis imperpetuum, solvent infra triginta dies a tempore visitationis prædictæ ecclesiæ finita continue computandos, nomine procurationum, septem solidos et sex denarios, ab antiquo eidem Archidiacono debitos, ac etiam duos infra triginta dies post assumptionem novi Magistri sive Præpositi, quotiens et quandocumque continget in futurum, pro indempnitate ejusdem Archidiaconi archidiaconatus prædicti, occasione fructuum tempore occasionis qualitercumque provenientium. Et quod idem Archidiaconus, ejusdemque successores in eodem archidiaconatu Archidiaconi imperpetuum, dictum Magistrum sive Præpositum, Capellanosque seu Socios prædictos, [atque] dicti Magistri sive Præpositi et Capellanorum sive Sociorum in eodem Collegio successores imperpetuum, per censuras ecclesiasticas aliaque juris communis remedia, tam in personis quam in rebus eorundem Magistri sive Præpositi, et Capellanorum seu Sociorum prædictorum, atque eorundem Magistri sive Præpositi ac Capellanorum sive Sociorum successorum imperpetuum, infligenda et exercenda, ad solutionem integram summarum prædictarum ac cujuslibet partis earundem compellere et coartare [possint]. Ac insuper quod dicti Collegii Magister sive Præpositus et Capellani sive Socii prædicti, prædictique Magistri sive Præpositi et Capellanorum sive Socio

rum prædictorum in eodem Collegio successores, eorumque ministri et servientes singuli, præterquam ratione non solutionis summarum prædictarum, a jurisdictione dicti Archidiaconi cujuscumque archidiaconatus prædicti, necnon etiam a visitatione eorundem Archidiaconorum in omni casu imperpetuum sint liberi et immunes. Præmissa vero omnia et singula se fideliter impleturos sive observaturos, et nullo unquam tempore contraventuros eisdem, partes prædictæ, sibi invicem hinc inde solemniter stipulantibus, promiserunt pro se et successoribus suis imperpetuum. Et ut hæc concordia, compositio, pactio, conventio, et transactio suprascripta realis existat et robur obtineat perpetuæ firmitatis, nos partes prædictæ reverendissimum in Christo patrem et dominum Dominum Johannem Dei gratia Cantuariensem Archiepiscopum, etc. tenore præsentium attente rogamus, quatinus concordiæ, compositioni, pactioni, conventioni, et transactioni, hujusmodi, omnibusque et singulis suprascriptis consensum et auctoritatem impertiri, eaque omnia et singula approbare, ratificare, et confirmare dignetur. In quorum, etc. testimonium nos Thomas Archidiaconus suprascriptus sigillum nostrum commune, et nos Thomas Gauge Magister sive Præpositus et Capellani sive Socii Collegii prædicti sigillum nostrum commune fecimus hiis apponi. Dat., etc.

1

1039.-[DE PERDONATIONE JOHANNIS MORTYMER ET

SIBI ADHÆRENTIUM.]

7 July

1450.

Cart. Ant.

offers a free

Henricus Dei gratia Rex Angliæ, etc. Ballivis et M. 309. fidelibus suis, etc. salutem. Licet quidam Johannes King Mortymer, simul cum aliis nonnullis in non modico Henry VI. set eximio et grandi numero, in variis et diversis regni nostri, præsertim in Comitatu Kanciæ et eidem adjacentibus et convicinis, absque mandato vel herents

1 sic MS.

locis pardon to locis Cade and

all his ad

and without payment.

conditional auctoritate nostra, sua propria auctoritate ac præ. upon their separately sumptione, se nuper congregandos et coadunandos suing out duxerint, adversus et contra leges, ordinationes, atque letters of pardon, statuta regni nostri, in nostrorum dignitatis et status which it is regalis, et regaliæ nostræ, atque legum, ordinationum, promised shall be et statutorum prædictorum contemptum manifestum, granted as pœnas in eisdem legibus, ordinationibus, atque statuof course tis contentas incurrendo; nos tamen, ad nostræ mentis intuitum et considerationem reducentes, quod inter illas fastigio quæ regio convenit et oportet inesse virtutes, nulla magis eum deceat quam clementia, quæ peccandi pudorem subjectarum plebium mentibus ingerere solet et afferre, ac propter hoc attendentes quod talem exhibere se convenit Principem suis subditis, qualem sibi esse vult et desiderat supremum et excelsum Principem Deum, hiis et aliis multis persuasi, promotique piis considerationibus, de benignitate nostra regia ac de gratia nostra speciali indulgemus, et ignoscimus, perdonavimusque, remisimus, et relaxavimus, ac per præsentes perdonamus, remittimus, et relaxamus præfato Johanni, ceterisque omnibus secum ut præmittitur associatis, congregatis, et coadunatis, ac omnibus aliis eis in hac parte consentientibus, consulentibus, faventibus, sive adhærentibus, et eorum quilibet, quibuscumque nominibus censeantur seu eorum aliquis censeatur, omnimoda murdra, insurrectiones, proditiones, felonias, mesprisiones, offensas, impetitiones, confederationes, conspirationes, interlocutiones, ignorantias, negligentias, deprædationes, spoliationes, roberias, contemptus, et malefacta quæcumque, per ipsos seu eorum aliquem in dictis illicitis associacionibus, congregationibus, et coadunationibus facta, commissa, sive perpetrata; necnon easdem associationes, congregationes, et coadunationes, ac omnia et singula easdem associationes, congregationes, et coadunationes qualitercumque tangentia sive concernentia; necnon omnimodas pœnas et punitiones quas ex hac causa incurrere deberent, seu eorum aliquis incurrere deberet ; ac

« AnteriorContinuar »