Imagens das páginas
PDF
ePub

The
Warden

has, how
ever, sent

on the

message,

together with a pre

sent from the Prior

to the Dean.

C. 1473.

L. B. 254.
Prior
Sellyng
to the
Arch-
bishop.

litteris, quibus et tuum animum significabam tuumque
munusculum, ut valui, scripto perornavi, rem tuam
commendavi. Cujus rei negotium ipsum sine inter-
missione perfecisse satis intelligo, tum ex litteris ipsius
Magistri
Magistri Caundeler, tum ex aliorum sermonibus.
Accepi interea hoc tuum munusculum apud eum non
vulgaris aut parvi ponderis fuisse, set profecto res ei
erat quam gratissima optatissimaque. Nam etsi vester
mutuus amor tam firmus tamque perspectus sit ut
neque hujus dilectionis signo nec testibus egeat, tamen
huic homini rem perjocundam esse scio, in hujus rei
argumentum patens ei aliquid signum a te exhiberi.
Novi ego hujus viri mentem, novique illius in te eam
teneritudinem integritatemque animi, quod si quantu-
lumcunque tuæ in ipsum mutua benevolentiæ testi-
monium prestiteris non dubito rem sibi effeceris perju-
cundam. Itaque ut, uti solebas, eum sine intermissione
carissimum habeas te summopere rogarem. Valeat in
Christo semper feliciter tua Paternitas. Ex Oxoniis iijo
Nonas Septembris.

Tuus ad nutum

DOMINUS THOMAS GOLDSTON.

1072.

Most honorable fathyr yn God aftyr dew recommendacyon and obedyence premysed please hit yowr worschyp to knowe, that as for the Wardenschip of Canterbury College ther ys non of my brethryn that y may forber from hom so abyll ther to as Dan. Thomas Umfrey; the whiche beyng Warden ther may also grow yn kunnyng un to the pleasur of God and worschyp of your Churche. Wherfor mekely y beseche your Lordschypp to make hym yn the seyd office, and Allmygthy God have yow yn hys blyssyd kepyng.

1 Munus nostrum ornato verbis.-Eunuchus, act ii. sc. 1.

1073. [ORDINATIO MISSE PERPETUE DOMINI THOME BOURCHIER CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI, VOCATE BOURGHCHIERSMAS.]

pater

2 Sep. 1473.

S. 265 a.

of Christ

undertake

Arch

Bourchier

bishop the

unconditional gift of the

Pamfield

Hæc indentura facta inter reverendissimum patrem A voluntary act, et dominum Dominum Thomam Bourghchier, misera- whereby tione divina tituli Sancti Ciriaci in Thermis1 Sacro- the Chapter sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyterum-Cardinalem, Can- Church tuariensem Archiepiscopum, etc., ex una parte, et to perform Willelmum Sellyng permissione divina Priorem Ecclesiæ religious Christi Cantuariensis, et ejusdem loci Conventum, ex services for altera parte, testatur, quod cum prædictus reveren- bishop dissimus pater nos præfatos Willelmum [Priorem] et and his Conventum Ecclesiæ suæ prædictæ ac ministros kin, after having reejusdem, solo caritatis intuitu, nulla temporali mercede ceived from ductus, multis et non modicis beneficiis largifluisque the Archsubventionibus relevavit, et caritativis operibus relevari fecit; ac pro eo quod idem reverendissimus nobis et successoribus nostris, octavo die mensis Manor of Februarii anno regni Regis Edwardi quarti post in Essex. conquestum duodecimo, dedit et concessit dominium sive prioratum de Pamfeld in comitatu 2 Essexiæ et Londoniis et alibi, ad relevamen perpetuum et magnam utilitatem Ecclesiæ suæ et ministrorum in eadem Deo famulantium; nos igitur Willelmus Prior antedictus et ejusdem Ecclesiæ Conventus, præmissa considerantes, vertentes etiam quam æquum sit, justicia idem poscente, meritis tanti reverendissimi patris, tam benefactorisque munifici aliquo retributionis titulo pro viribus co (quare); in nostra domo Capitulari personaliter congregati, tractatu solempni deliberationeque matura inter nos in hac parte præhabitis, pura, liberaque, ac spontanea voluntate, et unanimi consensu nostro capitulari, præfati in Christo patris ac reverendissimi Domini Cardinalis-Archiepiscopi prosperum quoad vixerit et felicem statum, ipsiusque 1 internis, MS.

2 comitate, MS.

animæ post ejus decessum relevamen, in nostris missis et aliis orationibus et suffragiis per nos et successores nostros in eadem Ecclesia pro benefactoribus perpetuis temporibus celebrandis et fiendis, Deo Omnipotenti, gloriosissimo Virgini Mariæ, ac Beato Martyri Thomæ et omnibus Sanctis imperpetuum habere volentes recommendatos; et ulterius specialiter promisimus et concessimus, sicque per præsentes promittimus et concedimus, pro nobis et successoribus nostris, præfato reverendissimo Cardinali et Henrico Bourgchier et heredibus suis, quod post mortem ipsius reverendissimi patris Cardinalis, in die sepulturæ corporis sui exequiæ, et officium mortuorum in die sepulturæ Archiepiscoporum ipsius Ecclesiæ celebrari consuetum, cum missa de Requiem in crastino, pro anima ejus specialiter, et animabus parentum et amicorum suorum omniumque fidelium defunctorum solempniter celebrabimus, seu per successores nostros celebrari procurabimus et faciemus. Et quod extunc quolibet anno, perpetuis futuris temporibus, in die anniversario obitus ejusdem reverendissimi patris, aut si eo die impedimentum rationabile contigerit in die proximo convenienciori, exequias anniversarias, cum pleno servitio mortuorum, sicut in anniversariis Archiepiscoporum secundum regulam ipsius Ecclesiæ observari consuevit, cum missa de Requiem in crastino, solempniter legenda et canenda pro anima ipsius, et anima præpotentis domini Domini Willelmi Bourghchier, pernobilis et illustrissimæ doninæ Dominæ Annæ Comitissa Staffordiæ consortis suæ, præfati reverendissimi patris Cardinalis et Archiepiscopi ac dicti Henrici Comitis parentum, et animabus omnium fidelium defunctorum per nos et successores nostros similiter celebrari et diligenter observari faciemus; et quod in die quo anniversarium hujusmodi dicti reverendissimi patris celebrabitur, perpetuis futuris temporibus, Custos maneriorum dictæ Ecclesiæ pro tempore existens, seu alius per Priorem deputan

dus, in dicta Ecclesia distribuet centum pauperibus personis, secundum eorum discretiones magis indigentibus, in denariis, octo solidos quatuor denarios, cuilibet pauperi unum denarium, pro animabus prædictis, per sanam discretionem dicti Custodis seu alterius utsupra deputandi; et quod incontinenti post sepulturam corporis sæpedicti reverendissimi patris, septimanatim, perpetuis futuris temporibus, assignabitur per Priorem, Suppriorem, vel Cantorem dictæ Ecclesiæ unus presbyter, monachus Ecclesiæ prædictæ, ad celebrandum, celebrarive faciendum, quolibet die septimanæ illius missam cum speciali collecta pro anima dicti reverendissimi patris in speciali, et animabus parentum suorum supradictorum, animabusque omnium fidelium defunctorum, ad altare Sancti Stephani infra Ecclesiam prædictam, ex parte boreali ejusdem Ecclesiæ situatum. Et sacerdos ipse qui dictam missam pro septimana sua sic celebraverit, seu celebrari fecerit, ad religiosum et honestum usum suum, ultra distributiones alias et emolumenta de prioratu nostro sibi debitas et dari consuetas, capiet per septimanam hujusmodi viginti denarios, per manus dicti Custodis, seu alterius per Priorem deputandi. Quæ siquidem missa erit in nostra lingua materna vulgariter nuncupata Bourghchiersmas. Ad quas quidem exequias, et mortuorum officia, cum missis ut prædicitur sequentibus, tam in die sepulturæ, quam in anniversario obitus dicti reverendissimi patris, diligenter observandas, quam etiam dictam summam octo solidorum quatuor denariorum, ut præfertur, distribuendam, præfatasque missas perpetuis futuris temporibus in forma prædicta celebrandas, necnon pro dictis viginti denariis eandem missam celebranti septimanatim distribuendis, obligamus nos et successores nostros per præsentes, præfato reverendissimo patri, et Henrico Comiti, et heredibus ipsius Comitis in centum solidis, solvendis eidem Comiti et heredibus suis totiens quotiens defectus fuerit in præmissis, sive aliquo præ.

missorum, per unum mensem, nisi causa rationabilis interveniat. Et quod bene licebit prædicto Henrico Comiti et heredibus suis, ad quemlibet hujusmodi defectum præmissorum, sive de aliquo præmissorum, pro prædictis centum solidis in prædicto dominio sive prioratu, et in qualibet inde parcella, intrare et distringere, districtiones sic captas abducere, fugare, et penes se retinere, quousque de summa prædicta centum solidorum eis plenarie sit satisfactum. Proviso semper, si imposterum contingat dominium sive prioratum prædictum aliquo justo titulo, ortum sive originem ante datum præsentium habente, extra possessionem prædictorum Prioris et Conventus aut successorum suorum evinci, sive versus ipsos recuperari, absque eorum negligentia, culpa, collusione, seu forma aut aliquo actu renunciationis, in manus Domini Regis vel heredum suorum capi, et resumi, et detineri, quod extunc prædicti Prior et Conventus et successores sui de præmissis, per ipsos Priorem et Conventum in forma prædicta concessis, sive eorum aliquo, non onerentur; nec eisdem Priori et Conventui sive successoribus suis ullum præjudicium de prædicta summa centum solidorum, in forma prædicta concessa, extunc fiat. Proviso insuper, quod vigore præsentium persona prædicti Prioris non oneretur, nec personæ successorum suorum onerentur, de prædictis centum solidis in forma prædicta solvendis, neque de aliqua inde parcella, per actionem sive breve de debito, set quod tantum prædictum manerium sive dominium de Pamfeld cum pertinentiis de eisdem centum solidis, in forma prædicta solvendis, oneretur. In testimonium autem hujus nostræ concessionis uni parti hujus indenturæ, penes præfatum reverendissimum Dominum Cardinalem et Dominum Comitem remanenti, sigillum nostrum commune apposuimus; alteri vero parti, penes nos remanenti, præfati reverendissimus Dominus Cardinalis et Dominus Comes sigilla sua apposuerunt.

« AnteriorContinuar »