Imagens das páginas
PDF
ePub

Data Cantuariæ secundo die mensis Septembris anno incarnationis Domini MCCCCLXXIIJ.1

1074.-LITTERA, AD MODUM INDENTATÆ, INTER NOS ET VENERABILEM VIRUM MAGISTRUM THOMAM CHANDLER.

7 Nov. 1473.

S. 256 b.

as to have the force

dented

Christ

after re

received

Warden

Cum religiosissima atque sanctissima Christi Sal- Letters patent, vatoris nostri institutione omnes homines sint caritatis drawn so officio ab omnibus prosequendi, tamen eos præcipuis quibusdam atque perpetuis studiis benevolentiæ com- of an inplecti debemus, qui magnitudine et frequentia suorum deed, by erga nos beneficiorum id consecuti sunt, ut essent which the nobis singularitate quadam amicitiæ copulati; hinc est Chapter of quod nos, considerantes reverendi in Christo patris Church, nostri Thomæ Chandeler, Sacræ Theologiæ Professoris, citing the Custodis Collegii Beatæ Mariæ Wyntoniæ in Universi- favours tate Oxoniæ, et ejusdem præclaræ universitatis Can- from Dr. cellarii, erga nostram Ecclesiam Cantuariensem devo- Chandler, tionem eximiam, et amorem singularem multis misque beneficiis declaratum; primum scilicet, ad consecrationem Capellæ in Collegio nostro Can- to confer tuariensi Oxoniæ, et ad ædificationem altarium in upon him eadem pro divini cultus augmentationem, sumptus spiritual fudit opportunos; ac insuper, ut fratres nostri in eodem Collegio litterarum studiis deputati, aut in futurum deputandi, eisdem studiis cum majori animi tranquilitate incumberent, pecuniam largitus est, pro emendis possessionibus sive redditibus qui ad ministranda consueta salaria duorum servientium ibidem, scilicet pincernæ et coci, sufficerent; deinde ad in

The manor of Pamfield was given soon after the Norman conquest to the Abbey of St. Stephen at Caen, and a Benedictine priory was founded as a cell of that house. In the first year of Henry V. this

maxi- of New

quod College,

alien priory was suppressed and its
endowments bought, with one inter
vening owner, by Archbishop Bour-
chier, who gave them to Christ
Church.

undertake

certain

benefits.

clusionem ducentarum acrarum marisci in dominio nostro de Aghne earumque defensionem ab aquis salsis, et ad perfectionem novæ inclusionis de Ketemersche in dominiis nostris de Apuldre et Feyrfyld, ducentas nobis marcas liberalissime contulit; ac demum quod expensas dedit necessarias ad impetrationem cujusdam Bullæ ab Apostolica Sede de plenaria indulgentia pro omnibus monachis Cantuariensis Ecclesiæ tempore dati ejusdem Bullæ professis, ac infra terminum postea professuris; animadvertentesque, ex honestissima lege caritatis, ad nos ipsos pertinere ut non patiamur nos erga tam clarissima beneficia videri ingratos, matura deliberatione præhabita, unanimi voluntate et consensu præfato reverendo patri nostro Thomæ Chandelere concessimus, ac per præsentes nostras patentes litteras concedimus, quod ab anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto, et sic deinceps perpetuis temporibus futuris, quamdiu fructus prædictorum mariscorum de Aghne et de Ketemersch ad infrascripta distributionem sufficiant, in die per ipsum, de communi consensu Capituli nostri, deputando, agetur in Conventu nostro singulis annis plenum officium mortuorum ; id est exequiæ et missa de Requiem pro parentibus et benefactoribus dum vixerit; post mortem autem ejus, in die anniversario obitus illius, post Capitulum fiet classicum in campanili sicut pro multis nostris benefactoribus fieri consuevit, et eodem die, si commode fieri possit vel die proximo convenientiori, agetur singulis annis, in Conventur nostro scilicet, plenum officium mortuorum, ita solempniter sicut pro Wiberto dudum Priore Ecclesiæ nostræ celebrari consuevit, pro anima ipsius et animabus parentum et benefactorum suorum. Eodemque die, aut infra mensem proxime numerandum, quamdiu ut prædicitur fructus prædictorum mariscorum ad hoc sufficere possint, per Priorem aut ejus deputatum tradentur Suppriori qui pro tempore fuerit quatuor libræ, per ipsum dis

tribuendæ inter fratres, commonachos atque professos Ecclesiæ nostræ, qui illo anno in infirmaria, seu alibi infra Ecclesiam seu monasterium, per aliquot dies ægrotaverint, ultra illam summam quæ de antiqua consuetudine per Suppriorem inter infirmos fratres distribui consuevit, ita quod, occasione hujus distributionis nichil de illa antiqua summa distributionis diminuatur. Tradentur insuper eodem anno per Priorem aut ejus deputatum Custodi Collegii nostri Cantuariensis Oxoniæ, qui pro tempore fuerit, viginti sex solidi octo denarii, per ipsum, scilicet, inter fratres nostros ibidem studentes, qui illo anno ægrotaverint distribuendi. Quod si, per gratiam Dei sanitate prævalente, aliquo anno prædicto viginti sex solidos octo denarios in parte vel in toto reservari contigerit, Custos qui pro tempore fuerit singulis annis in compoto suo de summa hujusmodi reservata tenebitur fidelem pariter ac specialem mentionem facere; ac ubi ad summam aliquam notabilem hujusmodi reservatio pecuniæ accreverit, tunc licebit Custodi cum seniore Socio illius Collegii, de consilio et cum con. sensu Prioris Ecclesiæ nostræ Cantuariensis qui pro tempore fuerit, hujusmodi summam pecuniæ reservatæ in aliquem necessarium vel utilem usum prædicti Collegii committere. Volumus etiam et [per] præsentes nostras litteras concedimus, quod si contigerit præfatum reverendum patrem Magistrum Thomam Chandler ante suprascriptum annum Domini millesimum quadringentesimum septuagesimum sextum ex hac vita migrare, quamvis ante illum annum hæc pecuniæ distributio non fiat, nichilominus interim in Conventu singulis annis, ut præscribitur, in die ejus anniversario solennis memoria ejus.1 Concessimus insuper prædicto reverendo Magistro Thomæ Chandler ac [per] præsentes nostras litteras concedimus, quod

1 I probably observabitur is here omitted.

omnia ac singula suprascripta illius beneficia, necnon universa notabilia beneficia quæ per Dei gratiam in futuro tempore, vel Ecclesiæ nostræ Cantuariensi prædictæ vel præfato Collegio nostro Cantuariensi in Oxonia, facturus est, faciemus in martilogio nostro scribi, et singulis annis in die anniversario obitus illius in Capitulo nostro legi, ut et jugis apud nos beneficiorum illius memoria permaneat, et ad reddendam studiosius per orationum suffragia ipsius caritati vicem fratres nostri præsentes et futuri, recenti lectione, vehementius excitentur. Concedimus etiam ut executio hujus concessionis nostræ per Custodem Collegii Beatæ Mariæ juxta Civitatem Wyntoniam supervideatur; ad cujus denique observantiam consciencias nostras et successorum nostrorum coram Omnipotente Deo ad ejus districtum examen oneramus per præsentes. Data sub sigillo nostro communi in domo nostra Capitulari.

17 Nov. 1075.-LITTERA GRATIOSE CONCESSA MAGISTRO THOMÆ 1473.

S. 261 b.

The Warden and

Fellows of

ation of

CHANDELER.

Cum, ex sanctissima nostri Salvatoris institucione, omnes homines caritatis officio prosequi doceamur, eos Canter- tamen majori vinculo dilectionis ac tenacitate mebury Col- moriæ complecti debemus, qui in nos plura celebrioralege in Oxford, in que beneficia contulerunt; hinc est quod singularis consider- illa benevolentia, quam erga nostram Cantuariensem the bene- Ecclesiam Magister Thomas Chaundeler, almae Universitatis Oxoniæ Cancellarius, per egregia beneficia in upon them effectu posita, gerit, ex cujus magnitudine proficiscitur,1 by Dr. Chandler, quod, præter cetera beneficia nostræ Cantuariensi EcWarden of clesiæ collata, dudum ad consecrationem Capellæ in Collegio nostro Cantuariensi Oxoniæ, et ad ædificaVice-Chan- tionem altarium in eadem, sumptus opportunos dedit,

factions

conferred

New Col

lege and

1 profisiscitur, MS.

mise that

memorated

services.

ac etiam quinquaginta libras liberalissime donavit, pro cellor, propossessionibus emendis ad solvendum pro stipendiis he shall be pincernæ et coci in eodem, nos inducit ut ejus reve- daily comrendam paternitatem præcipuo quodam officio ac studio in their prosequamur. Unde nos Willelmus Chichele, Custos, divine et Socii Collegii Cantuariensis prædicti, suprascripta diligenter animadvertentes, volentesque ei pro temporalibus spiritualia bona rependere, volumus et concedimus, pro nobis et successoribus nostris, ut cotidiana apud nos imperpetuum, sub sequenti forma, ejus habeatur memoria. In primis, quod is qui, juxta vim statutorum Collegii nostri prædicti, missam pro fundatore et benefactoribus nostris celebrare tenebitur, teneatur etiam supradicti Magistri Thomæ Chaundeler in eadem missa memoriam habere specialem, nomenque ejus, dum vixerit, in collecta Deus qui caritatis sub hac forma -da famulo tuo Thoma; post mortem vero ipsius in collecta Inclina sub hac forma-ut animam famuli tui Thomæ, expresse pronunciare volumus; insuper etiam concedimus, quod singulis diebus Custos qui pro tempore fuerit, aut qui ejus vice in Aula post prandium aut cœnam gratias inchoabit, in fine gratiarum, sub hac forma, prædicti Magistri Thomæ Chaundeler post ipsius mortem memoriam specialem faciet—Anima fundatoris nostri, et anima Thoma Chandeler, ac animæ omnium fidelium defunctorum, per misericordiam Dei, requiescant in pace. Volumus præterea, et per præsentes concedimus, quod quotiens Custos supradicti Collegii, aut ejus locum tenens, pincernam aut cocum de novo in eodem Collegio recipiet, tenebitur ab eisdem, in prima illorum admissione seu receptione, corporale juramentum exigere, quod ipsi, singulis diebus quibus in Villa Oxonia residentes, et nulla legitima causa præpediti, fuerint, in Capella dicti Collegii pro anima prædicti Magistri Thomæ Chaundeler semel orationem Dominicam cum Salutatione Angelica dicent. Ad istorum observationem nos et successores

« AnteriorContinuar »