Imagens das páginas
PDF
ePub

desiderio impegerimus; ideo potissimum, quod michi
tunc materia dabatur scribendi, non ficta aut sola
ex cogitatione reperta sed apta satis, qua re singula-
rissimum michi patrem, cui inter mortales maxime
devinctus sum, meis litteris, et si incultis a toto tamen
corde summaque in te pietate profusis, salutarem.
Tradebat michi modo ipse Gardianus, partim pro ipsius
tui scolaris transactis expensis, partimque pro futuris
xx. solidos. Tanto namque plures modo ab eo recepi,
quanto in transactis expensis longe ampliores quam
hucusque solutiones receperam, exposui. Scripsit enim
ad me vir michi conjunctissimus, Reginaldus Goldston,
tuam voluntatem, pater eximie, qua me volebas ut
tuo antedicto scolari et novam togam novamque tu-
nicam emerem atque parari facerem, quod non modo
(ut sumere debeo) minime prætermitti, sed nec differri
sinebam. Tanto igitur plures nunc michi reddi pecu-
nias petieram, quanto in præfatis hiis rebus, ceterisque
sibi necessariis, non modicam pecuniarum summam
exposueram. Istius vero quam modo pecuniarum
summam recepi plus quam tres partes ante hac expo-
sueram. Istarum denique expensarum, cum proximo
ad tuam paternitatem profectum iri tibi libuerit,
clariorem competum efficere curabo. Valeat in Christo
tua paternitas semper feliciter. Ex vestro manerio
de Newynton, velociter, in festo Sanctorum Crispini
et Crispiniani.

Tuus cotidianus apud Deum orator
DOM. THOMAS GOLDSTON.

29 Dec. 1085.-DE RENOVATIONE DONATIONIS VINI SANCTI

1477.

S. 294 b.

A narra

THOMÆ PER REGEM FRANCIÆ FACTA,

Memorandum quod anno Domini Millesimo ccccmo tive of the septuagesimo septimo, in die Passionis Sancti Thomæ facts con- Martyris, Lodowycus illustris Francorum Rex, ob de

nected with the

1 sic MS.

of the

transfer of

wine from

to Tour

of the

ton (after

præ- wards

St. David's,

votionen singularem quam erga prædictum beatissi- renewal of the grant mum Martyrem habuit, donationem quandam centum modiorum vini, mensuræ Parisiensis, quam bonæ me- wine of St. Thomas,by moriæ Lodowycus, olim ipsius progenitor, huic Eccle- Louis XI., siæ largitus fuerat, et multi deinde progenitores con- and of the firmaverant, quæ postmodum occasione guerrarum inter the source regna Angliæ et Francia subtracta fuerat, de magni- of the ficentissima bonitate sua renovavit, rogatus ad hoc Poi per litteras illustrissimi Domini Edwardi Quarti Regis near Paris, Angliæ; ac, ut in possessionem ejusdem donationis aine. The nos eodem anno restitueret, præcepit Senescallo Hos- obligations pitii sui ut in Civitate Turonensi, in qua tunc idem Convent to Rex moram trahebat, ubi meliora vina venalia habe- Dr. Langrentur, perquireret ac centum modios mensuræ dictæ optimi vini, impensis regiis emptos et usque ad Bishop of civitatem Rotomagensem transvectos, nobis ibidem of Salisbury, and recipiendos, assignaret. Qui jusso Regis obtemperans, o quinquaginta tres pipas mensura Turonensis de duobus chester) generibus vini, scilicet de vino Barnensi et vino de are Turona, usque ad prædictam Civitatem Rotomagensem, ledged. nobis aut procuratoribus nostris ibidem deliberandas, transvehi procuravit; quæ receptæ sunt per procuratores nostros mense Martii, et impensis nostris usque ad portum Sandwici transvectæ. Postmodum vero mense Aprili, idem Christianissimus Francorum Rex de prædicta donatione sua litteras suas patentes nobis fieri assignavit, sub tenore qui infra continetur. Et memorandum quod procurator noster in hac causa apud prædictum Francorum Regem, et præcipuus executor hujus negotii fuit venerabilis vir Magister Thomas Langton, Theologiæ pariter ac Juris Canonici Doctor, qui hiis temporibus a Domino Rege Angliæ ad prædictum Francorum Regem legationis officium, pro magnis causis regni, gerebat; cujus amicitia Dominus Willelmus Sellyng, qui hiis etiam temporibus prioratum hujus Ecclesiæ tenebat, olim in studio et civitate Pattavina, ac etiam Romæ, familiarissime usus

acknow

est, ac nunc eandem illius amicitiam ad hujus Ecclesiæ commodum est expertus. Ideo omnes monachi Ecclesiæ Christi, præsentes pariter ac futuri, pro bono statu dicti Magistri Thomæ Langton dum vixerit, et post mortem pro illius anima merito Deum erogare debent.

5 Jan. 1086.-LITTERA ARCHIEPISCOPI MISSA CONVENTUI, AD APPROPRIATIONI ECCLESIÆ DE

1478.

S. 283 a.

bishop

CONSENTIENDUM
WHITSTAPLE.

Thomas miseratione divina tituli Sancti Ciriaci in The Arch- Thermis Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Prisbyter-Cardinalis, etc. etc. dilectis nobis in Christo filiis Priori Chapter to Ecclesiæ nostræ metropolitana Cantuariensis, et ejus

asks the

consent to

Whitstable

to the

appro- dem loci Conventui sive Capitulo, salutem, etc. Ex priation of the parte Magistri sive Custodis, presbyterorum, clericorum, Church of et choristarum Collegii sive Ecclesiæ collegiata Sanctæ Trinitatis de Plecy, in Comitatu Essexiæ, Londoniensis dioecesis, patronorum ecclesiæ parochialis de Whitstaple, nostræ Cantuariensis dioecesis, nobis collegiate extiti jampridem expositum, quod quondam illustris at Plasshy, Princeps et inclitæ memoria Thomas Wodstok, Dux in Essex. Gloverniæ, Comes Essexiæ et Bukynghamiæ, ac Mag

Duke of Glou

cester's

foundation

nus Constabularius Angliæ, ad honorem, gloriam, et laudem Summæ et Individuæ Trinitatis, Beatissimæ Virginis Mariæ, Gloriosi Martyris Thomæ Cantuariensis specialis patroni et advocati sui, omniumque Sanctorum, et divini cultus augmentum, pro suo et nonnullorum aliorum principum, de quibus in eadem fundatione fit mentio, salubri statu dum viverent, et animarum eorundem ac omnium fidelium requie postquam ab hac luce decederent, præfatum Collegium catholice fundavit, erexit, et stabilivit; in eodemque Collegio, pro perpetuis futuris temporibus, ordinavit et instituit novem fore debere presbyteros perpetuos, ex quibus novem presbyteris unum quidem voluit Gubernatorem, Custodem, sive Magistrum vocitari; et ultra hujus

modi novem presbyteros duos ordinavit clericos perpetuos, et duos choristas, quotidie Summæ Trinitati inibi ministraturos. Idem quoque illustris Princeps, ad dicti Gubernatoris, Magistri, sive Custodis, [et] presbyterorum, clericorum, et choristarum prædictorum subventionem et sustentationem perpetuam, oneraque alia ejusdem Collegii supportanda, nonnulla redditus, fructus, proventus, ac emolumenta, quorum tamen omnium verus valor annuus, tempore fundationis hujusmodi, in toto summam centum et sex librarum undecim solidorum et octo denariorum, annis communibus, non excessit, eisdem et prædicto Collegio perquisivit, concessit, et donavit. Sed quoniam, ut ex parte eorundem Magistri sive Custodis et presbyterorum subjunctum fuit, redditus, proventus, atque emolumenta hujusmodi adeo et in tantum, abinde et usque ad hos dies, decreverunt, et sunt notorie diminuti, quod ex et cum eisdem numerus personarum hujusmodi et ministrorum eisdem necessariorum, qui ad numerum sexdecim personarum se extendit, sustentari, cultusque divinus inibi observari et continuari, hospitalitasque debite teneri, ac alia onera ordinaria et extraordinaria eisdem Custodi, presbiteris, atque clericis incumbentia congrue et decenter supportari non valent, nisi aliunde eis misericorditer subveniatur. Extabat tamen, et extat, ut per partem eorundem expositum fuit, dicta ecclesia parochialis de Whitestaple, cujus patronatum Magister cive Custos atque presbyteri et clerici præfati obtinere noscuntur, quæ in suis fructibus et proventibus satis fertilis et abundans existit de et ex quibus onus curæ ejusdem ecclesiæ de Whitestaple, ceteraque onera eidem incumbentia, sufficienter et honeste. sustineri, necessitatique Collegii antedicti Magistrique, presbyterorum, clericorum, et choristarum ejusdem in præmissis competenter subveniri poterit, si et in casu quo illam ecclesiam dicto Collegio, Magistro, sive Custodi et presbyteris, in eorum proprios usus, pro perpetuo

9 Jan. 1478.

S. 284 a.

The Chapter gave the con

possidendam per nos et nostra auctoritate, contingeret debite appropriari. Nobis igitur, pro parte dicti Collegii, Magistrique, presbyterorum, clericorum, et choristarum ejusdem, extitit humiliter supplicatum, quatinus, ex causis præmissis, ipsam ecclesiam eis et dicto Collegio canonice unire, annectere, appropriare, et incorporare dignaremur. Cumque nos tandem in negotio appropriationis hujusmodi, ad supplicationem hujusmodi, procedentes, servatis primitus in hac parte de jure per nos servandis, præmissa veritate niti invenerimus; cupientesque in negotio illo ad finalem expeditionem ejusdem procedere, quia tamen unionem, annexationem, appropriationem ipsas absque consensu vestro finaliter non intendimus, sicut nec de jure expedire debemus, volentes per omnia rite et legitime et absque præjudicio juris vestri omnino in hac parte procedere, vos exhortamur in Domino et requirimus, quatinus tractatu super præmissis inter vos diligenter prius habito, de consensu vestro capitulari super unione, annexione, appropriatione, et incorporatione dictæ ecclesiæ parochialis de Whitestaple præfato Collegio, occasione præmissorum, faciendis, præstito, si consensum hujusmodi in hac parte adhibere censueritis, seu etiam quid aliud in præmissis facere decreveritis, per litteras vestras patentes, sigillo vestro communi roboratas, quam primum id commode facere poteritis, nos 1 certos facere curetis. Data in manerio nostro de Knoll, sub sigillo archiepiscopatus nostri, quinto die mensis Januarii, anno Domino MoCCCCmoLXXmo septimo, et translationis nostræ anno XXIIIJto.

LITTERA CONVENTUS DE CONCESSIONE APPROPRIATIONIS
ECCLESIÆ DE WHITSTAPLE.

Reverendissimo in Christo patri et domino, Domino
Thomæ Dei gratia tituli Sancti Ciriaci in Thermis

1 nosque, MS.

« AnteriorContinuar »