Imagens das páginas
PDF
ePub

Taygete simul os terris ostendit honestum
Plias, et Oceani spretos pede repulit amnes;
Aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
235 Tristior hibernas cœlo descendit in undas.

Illis ira modum supra est, læsæque venenum
Morsibus inspirant, et spicula cæca relinquunt
Affixæ venis, animasque in vulnere ponunt.
Sin duram metuens hiemem, parcesque futuro,
240 Contusosque animos et res miserabere fractas;
At suffire thymo, cerasque recidere inanes,
Quis dubitet? nam sæpe favos ignotus adedit.
Stellio; et lucifugis congesta cubilia blattis;
Immunisque sedens aliena ad pabula fucus,
245 Aut asper crabro imparibus se immiscuit armis;
Aut dirum, tineæ, genus; aut invisa Minervæ
Laxos in foribus suspendit aranea casses.

ves.

Manendum igitur in altera Cerda, Ruæi, et Martini interpretatione, qui ad interpretum consensum provocat, fœtus gravidos esse ipsum mel: cogere mella vidimus supra v. 140. Dictum erit fœtus notione generali de quocunque proventu, nunc mellis; non modo pecudum, arborum. agri: ergo nunc absolute proventus mellis. Gravidus autem nunc est plenus, dives, ut gravidas aristas, gravidos culmos, dictos vidimus. Duo tempora messis, mellationis.

232, 233. h. e. sub ortum Pleiadum. Simul ac Pleias, seu Plias, ex Пeiàs, Taygete (est ea una Pleiadum, quæ h. 1. una cum ipsa intelligendæ sunt), ostendit os honestum, pulchrum, tanquam Nympha, terris, h. in conspectum venit, orta

est.

Et repulit pede, quod faciunt qui in altum enituntur, elevant se. Amnes Oceani (Homerico vocabulo, ut A, 638, ambit enim terram amnis more), quia sidera cosmice orientia ex oceano assurgere videri possunt, ut sol. Spretos, ornatu poetico adjectum, quod convenit alioquin iis quæ pede repellimus.

234, 235. Et sub occasum, qui in vi Idus Novembris refertur. Aut ubi eadem Pleias descendit cælo, occidit, tristior, quia tristi, ingrato, anni tempore, in undas hibernas, tempestatibus vexatas, quippe mense Novembri. In mare autem se condere videri possunt sidera occidentia. Fugiens sidus Piscis aquosi; quandoquidem is Pleiadum situs est in cœlo, ut alter Piscium eas a tergo urgere et insequi videri possit.

236-238. Conjuncta hæc cum superioribus; nam, dum mel exscinditur, iras apum maxime experiare. Spicula cæca, h. occulta, brevia, quæ possunt latere. Morsus pro aculeorum ictibus dici, obvium. Affixæ venis, gravius quam cuti, corpori. In vulnere, in inferendo vulnus. Nam aculeis amissis mori creditæ sunt.

239-247. Sin apiarius, hiemis immitioris metu, curaque apum et miseratione, non omnes favos exscindat, et aliquam mellis partem apibus relinquat; at saltem, propter variorum insectorum insidias suffiendus est alveus, inanes cellæ exscalpendæ et recidendæ, ne quod in iis animalculum occultum lateat.

239, 240. Parces futuro, conditioni ac necessitati apum futuræ. Contusos animos et res fractas, spoliato alveo et cibi penuria, hiemali tempore.

241-243. Ut omnes vitiosi favi tollantur, curandum est. Colum. ix, 13, 8. Ignotus Stellio, non observatus, occulte adrepens. Et blattis congesta cubilia, h. blattæ, cubilibus eo, in favos vacuos, congestis, adedere favos. Lucifugis, per noctem vagantibus. Est vermium genus, ceram depascentium: ex erucis in chrysalides tandemque in blattas lucifugas transformari solent.

244-247. Fucus immunis, quod ipse nihil operæ ad mellificium confert. Imparibus armis, h. 1. quibus apes pares non sunt. Asper vid. Geo. iii. 149. Tinea, quarum papiliones enecare jubet Colum. ix, 14, 8. Invisa Minerva; nota fabula de Arachne.

Quo magis exhaustæ fuerint, hoc acrius omnes Incumbent generis lapsi sarcire ruinas, 250 Complebuntque foros, et floribus horrea texent.

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
Vita tulit, tristi languebunt corpora morbo,
Quod jam non dubiis poteris cognoscere signis:
Continuo est ægris alius color; horrida vultum
255 Deformat macies; tum corpora luce carentum
Exportant tectis, et tristia funera ducunt;

Aut illæ pedibus connexæ ad limina pendent,
Aut intus clausis cunctantur in ædibus, omnes
Ignavæque fame et contracto frigore pigræ.
260 Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant:
Frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster;
Ut mare sollicitum stridit refluentibus undis;
Estuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
Hic jam galbaneos suadebo incendere odores,
265 Mellaque arundineis inferre canalibus, ultro
Hortantem, et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallæ admiscere saporem,
Arentesque rosas, aut igni pinguia multo
Defruta, vel psithia passos de vite racemos,
270 Cecropiumque thymum, et grave olentia centaurea.

248-250. Quo magis exhaustæ apes sunt melle subducto (nec tamen eo usque, ut fame pereundem sit, nec alieno tempore), eo acrius omnes operam dant, ut jacturam tantam reparent; ruinas generis lapsi, ut paullo ante, res fractas, a republica et imperio aliquo sumtum. Notum autem inter meliturgos, ex mellis abundantia inertia et luxuria solvi apes; itaque etiamnum inter mellificii nostri noxas habetur, quod non satis mellis apibus subducitur, contra vero, vere ineunte, novus cibus apponitur. Hinc nec fucos omnes interimendos esse contendebant veteres. Foros, alveos, favos in alveis, sive a locis spectaculorum, sive a tabulatis navium: et floribus horrea texent, florum succo ac polline conficient favos; proprie cellulas, in quibus tanquam horreis mel

reconditur.

251-280. De morbis apum et morborum cura. Versus 253 ad 263 interpositos esse memento, nec male forte parenthesi includas. Comparari possunt Varro iii, 16, 20; Colum. ix, 13, ubi, § 7, totum h. 1. expressit.

252-254. Vita tulit, h. conditio, sors, natura apum, ut Bíos, et sæpe vita humana. Alius color, ἀλλοχροῦσι.

259. Ignavæ fame, inedia. Sed proprie potest tamen accipi; est enim fames hiberna inter morbi causas: unde inter remedia, infra v. 280, cibi copia ponitur. Contracto frigore pigræ, proprie sunt ipsæ frigore contractæ. Sed transfertur hoc, poetico more, ad ipsum frigus.

260. Tractim, tractu, trahendo se, sive ad tempus referas, ut sit continuo, jugiter, sive ad locum, ab uno angulo ad alterum, per omnes alveorum et examinum ordines susurro continuato, èπio eo vpμévws, nil interest.

262. Mare sollicitum, sollicitatum, commotum, opivóμevov, seu defluxu maris reciproco, seu, ut in Homero, fluctibus ad littus impulsis et allisis.

263, 264. Fornaces sunt fabrorum ap. poetas. Ternas comparationes ex Homero expressas esse post Servii indicium vidit jam Guellius, Iliad. §, 394–399. De galbano vid. ad Geo. iii, 415. 267-270. Admiscere, scil. illis mellibus

Est etiam flos in pratis, cui nomen amello
Fecere agricolæ, facilis quærentibus herba;
Namque uno ingentem tollit de cespite silvam,
Aureus ipse; sed in foliis, quæ plurima circum
275 Funduntur, violæ sublucet purpura nigræ ;
Sæpe deûm nexis ornatæ torquibus aræ ;
Asper in ore sapor: tonsis in vallibus illum
Pastores et curva legunt prope flumina Mellæ.
Hujus odorato radices incoque Baccho,

280 Pabulaque in foribus plenis appone canistris.
Sed, si quem proles subito defecerit omnis,
Nec, genus unde novæ stirpis revocetur, habebit,
Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
Pandere, quoque modo cæsis jam sæpe juvencis
285 Insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem
Expediam prima repetens ab origine famam.
Nam qua Pellæi gens fortunata Canopi
Accolit effuso stagnantem flumine Nilum,
Et circum pictis vehitur sua rura faselis;
quæ infundis.
Galla, excrescens ille in
glandiferarum nonnullarum arborum fo-
liis tumor, insectis gravidus, adstringen-
tem habet naturam, (unde h. 1. sapor gallæ
pro galla,) adeoque profluvium sistit alvi,
quo laborant vere ex certo pabuli verni
genere apes: cf. Colum. ix, 13, 2; Varro
iii, 16, 22. Psithia vitis utilissima passis
uvis et conficiendo inde vino passo. De-
frutum, vinum dulce ac coctum. Cecro-
piumque thymum, vid. sup. v. 112, 177.
Centaureum sive centaurium, majus et
minus, a Centauro Chirone nomen traxit.

271-275. Consentiunt viri docti in hoc, amellum esse Asterem Atticum cæruleum vulgarem, quem in Italia, Sicilia, et Gallia Narbonensi incultis et asperis convallibus passim nasci Raius testatur; unde facilis quærentibus herba. Uno de cespite, seu uno eodemque soli loco, seu una eademque radice, ut cespes sit radix cespitosa, seu radix fibris inter se in cespitis modum implexa. Flore flavo, foliis purpureis violaceo colore.

276-279. Solent aræ sertis ex hoc amello nexis ornari. Tonsis in vallibus, quas pecudes tondent (vid. Geo. i, 15, et al.); nam sequuntur pastores, qui inter pascendum herbam colligunt. Mella. Brixia-Flavus quam molli præcurrit flumine Mella Catull. Ixiii. (67) 33. Fluvium itaque ex vicinia agri Mantuani memoratum vides. Odorato Baccho, simpl.

ἀνθοσμίαν, εὔοσμον, εὐώδη, ut Theocr. xiv, 16, odorum vinum, adeoque generosum, intellige.

281. Ingreditur nobilissimum locum de reparanda stirpe apum, cum morbo examina tota interierint. Sequitur autem opinionem veteribus communem, posse ex bove caso nova apum examina excludi; quod Ægyptiorum inventum et artificium esse vulgo jactabatur. Experimentum rei qui instituerit, non memoratum vidi. Videtur illa Orientis olim communis opinio fuisse, ut omnino insecta, ita apes, ex putribus cadaveribus generari; cui illa observatio forte locum fecerat, quod apes in iis terris, ubi passim per silvas sine cultu vagabantur, mel interdum in cadaveribus, ut leonis Samsonii exemplo constat, sed exsiccatis, non vero quod narrant sanie diffluentibus, facere videbant.

282. Genus nova stirpis, genus novum, a nova stirpe oriundum examen.

283. Arcadii magistri pastoris, Aristæi: vid. infra v. 317 et 539. Sequitur igitur in hoc Maro eos qui eum Arcadia heroem ediderant.

284-286. Et quo modo jam sæpe cæsis juvencis cruor insincerus, corruptus ex putredine, tulerit, protulerit, generarit apes. Omnem famam, rei memoriam, narratio

nem.

287-289. Per totam Ægyptum. Gens fortunata, a terræ felicitate, seu fertilitate

290 Quaque pharetratæ vicinia Persidis urget, *Et viridem Ægyptum nigra fœcundat arena,* * Et diversa ruens septem discurrit in ora Usque coloratis amnis devexus ab Indis;

*

Omnis in hac certam regio jacit arte salutem. 295 Exiguus primum, atque ipsos contractus ad usus, Eligitur locus: hunc angustique imbrice tecti Parietibusque premunt arctis, et quatuor addunt, Quatuor a ventis, obliqua luce fenestras.

Tum vitulus, bima curvans jam cornua fronte, 300 Quæritur: huic geminæ nares et spiritus oris Multa reluctanti obsuitur, plagisque peremto Tunsa per integram solvuntur viscera pellem. Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis

ex Nili incrementis. Canopus, & Kávwßos, Ægypti urbs, non longe ab Alexandria; quæ occidentalem Ægypti partem designat (est enim Canopicum primum ab occidentali latere Nili ostium); unde Eschyl. in Prometh. v. 845, čotiv móλis, KávwBos, eoxárn xeovós. Pellæum, h. Macedonicum, a nobili Macedoniæ urbe Pella, unde Alexander Pellæus. Ex quo autem tempore Macedones Ægyptum obtinuere, a regibus ipsa terra Macedonica, adeo Pellea, appellari potuit. Stagnantem pro inundanti dixit poetico usu. Et sane effuso flumine stagnat aqua in locis vicinis, etsi ipso alveo aqua concitatiore cursu fertur. Pictis faselis, pulchre; nam hoc proprium Ægyptiorum, ut certo navicularum genere, Baris nomen erat, per Nilum discurrerent.

290-294. Quaque vicinia Persidis urget, h. ab ea parte qua Ægypto Persis contermina est: quæ vicina sunt ac contigua, poetica oratione urgent. Persis, h. 1. pro imperio Parteico, more sollenni Romanorum poetarum: sic Medus Hydaspes v. 211; hinc et pharetrata, quod de Parthis proprie dici solet; quis Parthorum pharetras ignorat? Multo tamen commodiorem verborum et sententiæ juncturam fore video si vicinia a vicinium ductum esse existimetur; hoc modo: Quaque amnis usque a coloratis Indis deverus, h. Nilus, vicinia, loca finitima, fines Persidis urget, attingit; ab orientali Ægypti parte seu versus ostium Nili Peleusiacum; et viridem Ægyptum etc. Et qua amnis usque ab Indis coloratis devexus, kaтapeрns, ex altis montibus proclivi descensu in planitiem dum defertur, pronus, fœcundat Egyptum, viridem læto agrorum proventu, nigra arena, pro limo: est enim arena poetis simpl.

solum, ut Geo. i. 105; et ruens discurrit in septem ora diversa. Igitur totus locus hue redit: Per totam Ægyptum, cum in occidentali latere, circa Canopum non longe ab Alexandria, tum in orientali, versus fines Parthici imperii, adeoque per totam inferiorem Ægyptum (Delta nomine celebratam), omnis regio, tota gens, jacit salutem certam, ponit salutis spem ac fiduciam, in hac arte, reparandi apes ex boum visceribus. Locum vexatissimum videor mihi sic satis commode interpretari posse. At si jam de ipsa sententia et poetica ratione judicium ferendum est, Virgilii acumen et verecundiam desiderare mihi videor. Nam et nimis protracta et impedita friget oratio, et paullo jejunius Nili natura bis describitur; quanquam singula membra suo ornatu ac lumine fulgere facile sentio.

295-298. Contractus, coarctatus, spatio angusto factus, ad hunc ipsum usum, locus, olkos, decem cubitorum in altitudinem et latitudinem, inquit Florentinus Geopon. xv, 2. Hunc locum et angusti imbrice tecti, h. angusto tecto (cujus fastigiis imponi solent cavæ tegulæ, imbrices), et parietibus arctis, angustis, premunt pro exstruunt, sed multo elegantius, quasi coercent; et quatuor relinquunt spiracula ad quatuor cœli cardines spectantia.

299-302. Τριακοντάμηνον βοῦν, Florentinus 1. 1. Spiritus oris, h. os. Multa reluctanti, πολλ ̓ ἀεκαζομένῳ, ut apud Hom mer. Iliad. . 458. Solvuntur, resolvuntur contusa, comminuuntur, ut in putredinem tanto citius abeant, pelle tamen integra manente. Sed et simpliciter solvuntur tunsa, pro tunduntur; viscera pro omni carne.

303, 304. In clauso, luto etiam denso

Subjiciunt fragmenta, thymum, casiasque recentes. 305 Hoc geritur, Zephyris primum impellentibus undas, Ante novis rubeant quam prata coloribus, ante Garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. Interea teneris tepefactus in ossibus humor Estuat; et visenda modis animalia miris, 310 Trunca pedum primo, mox et stridentia pennis Miscentur, tenuemque magis magis aera carpunt; Donec, ut æstivis effusus nubibus imber, Erupere; aut ut nervo pulsante sagittæ, Prima leves ineunt si quando prælia Parthi.

315

Quis Deus hanc, Musæ, quis nobis extudit artem?
Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristæus fugiens Peneia Tempe,

Amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
Tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis,
320 Multa querens, atque hac affatus voce parentem :
Mater Cyrene, mater, quæ gurgitis hujus
Ima tenes, quid me præclara stirpe deorum,

obducta janua et fenestris; sed, ut adjicitur, xxi die dies et purus aer admittitur, vento tamen excluso; et tum rursus omnia oblita occluduntur. Quo facto, undecimo inde die, aperta domo examina nova effervescere reperiuntur. Facile ex his apparet, quomodo mater apis in olkov penetrare potuerit. Kamea fragmenta, ramorum, h. ramos. Casias, vid. sup. ad Geo. ii, 213.

305, 306. Hæc faciunt ineunte vere. Novis coloribus, floribus. Rubeant, efflorescant, niteant. Geo. ii, 319, vere rubenti.

308, 309. Humor, vitiatus putredine sanguis, sup. v, 285, insincerus cruor. Teneris autem ossibus, qua hæc ipsa contusa colliquescunt. Estuat, fermentescit. Narrata sunt hæc, etsi ex ovis excludi vermiculos, ex his evolare apes satis constat, fabulosa, fere ad eum modum, quo animantia primo esse nata opinati erant indocti physici inter Ægyptios.

310-313. Trunca pedum Græce pro trunca pedibus, et hoc pro, truncis pedibus. Locum expressit, sed suo more, Ovid. Met. xv, 382 sqq. Aera carpunt, ut viam, h. volant; quod idem est, stridentia pennis miscentur. Erupere, melius quam erumpunt; ut sagittæ erupere, nervo arcus pulsante, propellente sagittam.

316. Unde nova hominum experientia ce

pit ingressus, habuit exordia; unde processit: qua re homines adducti ad hanc artem ab experientia suppeditatam progressi sunt. De Aristæo vid. modo ad v. 283. Quod inventum reficiendarum apum ad eum refertur, ignoratur quo exemplo Maro fecerit; ignoratur quoque quo auctore Aristæo crimen tentatæ Eurydices impactum sit. Ex perpetuis fere exemplis Romanorum poetarum ad Græcos se componentium, inprimis Virgilii et Horatii, et ad sensum cujusvis viri docti, qui lectione varia animum ad hæc paravit et acuit, fit probabile, saltem suspicari licet, vel ex summo rerum ornatu, Maronem hic alium, eumque Græcum poetam, expressisse.

317-319. Aristæus ex mente poetæ tum in Thessalia degebat, necdum Ceam adierat. Fugiens, simpl. relinquens, Tempe, discedens inde ad caput amnis, Penei, fontem. Sic fons Timavi-novem ora Æn. i, 245, 246.

320-322. Aristæi mater erat Cyrene, una ex Nymphis hujus fluminis, eademque Penei filia seu neptis. Has querelas ex Homerica expostulatione Achillis cum Thetide Iliad. a, 349 sqq. expressas esse, nota. Sed mirifice exornavit Virgilius nude ab Homero primum tradita. Cf. etiam Iliad. σ, 70 sqq. et Callimach. in Cerer. 99.

« AnteriorContinuar »