Imagens das páginas
PDF
ePub

Si modo, quem perhibes, pater est Thymbræus Apollo,
Invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri

325 Pulsus amor? quid me cœlum sperare jubebas?

En etiam hunc ipsum vitæ mortalis honorem,
Quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
Omnia tentanti extuderat, te matre, relinquo.

Quin age, et ipsa manu felices erue silvas;

330 Fer stabulis inimicum ignem, atque interfice messes; Ure sata, et validam in vites molire bipennem; Tanta meæ si te ceperunt tædia laudis.

At mater sonitum thalamo sub fluminis alti Sensit eam circum Milesia vellera Nymphæ 335 Carpebant, hyali saturo fucata colore;

Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque,
Cæsariem effusæ nitidam per candida colla;
Nesæe, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,
Cydippeque, et flava Lycorias; altera virgo,
340 Altera tum primos Lucinæ experta labores;
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambæ,

323-325. Thymbra, ager Troadis, fluvio Thymbrio irrigatus, qui in Seamandrum cum Simoente jam junctum se immittit; fano Apollinis nobilis. Est autem versus adumbratus ex Odyss. 1, 529, Ei ἐτεόνγε σὸς εἰμὶ, πατὴρ δ ̓ ἐμὸς εὔχεαι elva. Quo tibi: ita Æn. ii, 595, quonam nostri tibi cura recessit?

326-328. Exornavit poeta rò àru Homeri: hanc gloriam, quam mihi multo cum labore, longæ experientia molestia, ex agrorum cultu et pecudum (adeoque etiam ex apum) cura paraveram, hunc fructum amitto, et hoc quidem, cum te deam matrem habeam. Frugum et pecudum: nam eidem Aristæo tributa cura pecoris, ut Geo. i, 14, unde idem Nópios. 329-331. Felices silvas, arbusta fructiferarum arborum. Inimicum ignem; diu notatum, hunc esse rò dov rûpap. Homer. et alibi. Interfice messes, perde. Sata post messes et cum vitibus juneta cum Martino dices esse arbores satas. Molire, vibra, jacta, ut excidantur vites.

333 sqq. Adumbrata hæc ex Homero, ubi Thetis in imo maris fundo luctum Achillis resciscit, Iliad. σ, 35 sqq. Sonitum, confusum, nondum disertam vocem, qua filium agnoscere posset.

334, 335. Quæ sequuntur, adumbrata sunt ad vitam priscorum hominum. Sedebant in thalamo puellæ, etiam regiæ, assidentibus seu comitibus et æqualibus seu

famulis, ut opus facerent seu nendo seu
texendo; nune deabus assignatum opus e
lana præstantissima, Milesia, colore cæru-
leo.
Vellera carpebant, lanam ducebant
fuso, nebant. Hyali colore: voluit colo-
rem hyalinum exprimere, h. viridem, vitro,
viridioris coloris puta, similem. Hyalus,
vaλos, pro vitro, nove dictum; forte dum
Græcum aliquem poetam sequebatur Vir-
gilius. Sunt igitur rellera fucata, lana
tincta, colore hyali, vitri, h. colore viridi,
saturo, h. quo ipsa vellera saturata sunt;
nam proprie lana est satura quæ satis co-
lore imbuta est. Alias, ubi vitreum mare,
vitreus pontus, et similia dicuntur, ad co-
lorem cæruleum spectare id videtur; si
vitreus fons, ad pelluciditatem. Vitream
Circen alia audacia dixit Hor. i, Carm.
17, 20, pro marina: ut alias deæ marina
solent dici cærulea. Vitreum antrum Ovid.
Met. v, 48.

336-340. In hujusmodi enumeratione multorum nominum ex mythicis rebus petitorum videntur sibi valde placuisse veteres poetæ; forte quia eruditionis laudem res habebat, et varietatis copiæque gratiam nominum ex etymo significatus affundere potest. Nostris quidem sensibus periit illa suavitas. Cæterum hic locus et hæc nomina ex Homero petita Iliad. o, 37 sqq. Versus 388 abest ex optimis codicibus, et potest ex Æn. v, 826 hue tractus esse videri. 341. Oceanitides amba: hæ igitur solæ

Ambæ auro, pictis incinctæ pellibus ambæ ;
Atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deiopea;
Et tandem positis velox Arethusa sagittis.
345 Inter quas curam Clymene narrabat inanem
Vulcani, Martisque dolos et dulcia furta;
Atque Chao densos divûm numerabat amores.
Carmine quo captæ dum fusis mollia pensa
Devolvunt, iterum maternas impulit aures
350 Luctus Aristæi, vitreisque sedilibus omnes
Obstupuere; sed ante alias Arethusa sorores
Prospiciens, summa flavum caput extulit unda.
Et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
355 Tristis Aristaus Penei genitoris ad undam
Stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.
Huic percussa nova mentem formidine mater,
Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divûm
Tangere, ait: simul alta jubet discedere late
360 Flumina, qua juvenis gressus inferret. At illum
Curvata in montis faciem circumstetit unda,
Accepitque sinu vasto, misitque sub amnem.
Jamque domum mirans genetricis, et humida regna,
Speluncisque lacus clausos, lucosque sonantes,
365 Ibat, et, ingenti motu stupefactus aquarum,

Oceani filiæ, adeoque cæteræ Nereides; quas numero L, illas ter mille fuisse traditum. Communi tamen usu omnes dicta Nereides.

342. Ambæ cincta auratis et pictis, h. variis, pellibus, tanquam Nymphæ, et quidem venatrices: cf. v. 344.

343. Asia a tractu Lydia: vid. sup. Geo. i, 383.

344. Arethusa velox, ergo et ipsa venatrix, cum Clio et Beroe. Positis sagittis, quæ tum deposuerat arcus; nam assidebat colo tum inter cæteras. Dicendum est, poetas omnino in Nympharum generibus discernendis non ubique esse solere satis subtiles ac diligentes, et Nymphas fontium et amnium silvis et saltibus, contra vero ex montibus et saltibus deductas Oreadas et Napæas venationi immisceri adeoque sagittis et arcubus instrui. Ita Diana Nymphas venatrices ex Oceaninis legit ap. Callim. in Dian. 42.

345, 346. Curam inanem Vulcani, studium in observando adultero et ultione

sumenda, cum rete fabricaretur quo Martem cum Venere opprimeret. Martis doli haud dubie idem notant quod dulcia furta, cum clam Vulcano fierent.

347. Densos-amores, crebros, magno numero et longa narrationis serie pertexendos.

348. Dum fusis mollia pensa Devolvunt. Devolvere est volvendo deducere, scil. e colo fusis. Pensum, certum lanæ pondus, quod mulieri certo tempore nendum assignatur.

350, 351. Vitrea sedilia, nunc proprie, e vitro. Sorores poeta dixisse videtur, quatenus omnes Nymphæ Nereides vel Oceanides fuisse intelligi possunt.

355-357. Penei genitoris Cyrenes. Sed perpetuum magnorum fluviorum, pater, genitor. Nomine dicit, nominat, poetica periphrasi: cf. Æn. xii, 652. Nova formidine, repentina.

360-362. Qua se juvenis per fontem in aquas immittit, moles aquarum sinum facit et cavum arcum, ut tanquam per an

Omnia sub magna labentia flumina terra
Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque,

Et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus,
Unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta,
370 Saxosumque sonans Hypanis, Mysusque Caicus,
Et gemina auratus taurino cornua vultu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta
In mare purpureum violentior effluit amnis.
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta
375 Perventum, et gnati fletus cognovit inanes
Cyrene; manibus liquidos dant ordine fontes
Germanæ, tonsisque ferunt mantelia villis.
Pars epulis onerant mensas, et plena reponunt
Pocula; Panchæis adolescunt ignibus aræ:

trum descendat ad loca subterranea, in
quibus aquarum sunt receptacula et fon-
tes, et in his Penei. Accipere nos dicitur
locus quem ingredimur; mittere, dum per
eum transimus.

363-365. Hanc mirationem novarum rerum in juvenis animo, quanquam gravi cura oppresso, egregie memorari, unusquisque facile animadvertat. Poeta hic non fontem Penci, quem expectabas secundum v. 319, Tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis, sed vastam aliquam cavernam sub terra narrat, e qua, tanquam e communi fonte, sed diversis partibus ac locis, omnia flumina orta diversis viis ad terræ superficiem et ad suam quodque originem properent, et ex terra prodeant. Est tamen eadem ista caverna tanquam aliqua regia, in qua dii fluvii, fontiumque Nymphæ, sua palatia, suos thalamos habeant, quorum unum Cyrene cum suis Nymphis tenebat. Secundum hæc facile erit intellectu, quid sint speluncis lacus clausi, s. inclusi, qui sunt in speluncis, h. magnæ illæ caverna recipiendis aquis, quas ipsi fontes scaturientes faciunt, et unde aqua exsuperans amnis fit: cf. Æn. viii, 74, 75. Cum ex illis cavernis orta flumina procedant aliquantum viæ subter terra, donec ad superas auras prodeant, huic viæ littora nemoribus obsita, quæ strepitu aquarum alluentium resonant, non incommode dari potuere.

366-370. Flumina diversa locis, quod in pedestri sermone, diversis locis. Lycus h. 1. Ponti fluvius, quia cum Phaside, Colchidos fluvio junctus est, et uterque in Pontum Euxinum se immittit. Enipeus Thessaliæ, Hypanis Sarmatiæ, nunc Bog dictum, nota flumina. Caput h. 1. fons: vid. ad v. 319.

371. Fluviorum dii cornibus taurinis res notissima. Padus vero habet cornua aurata; sive propter fertilitatem agri adjacentis, sive simpliciter quia deorum attributa sollenni epitheto sunt aurea. Impetuosissimum autem amnem olim Padum fuisse, ex aliis locis manifestum est: cf. Geo. ii, 451, 452; quanquam nunc ejus natura diversa esse narratur.

373. Eis äλa Toppvpóeσσav, nigrum, ut notum. Sane purpureus non semper ad colorem refertur; verum etiam ad splendorem ac nitorem purpuræ, ut adeo sit pro fulgens, nitens: ut lumen purpureum, nix purpurea.

374 sqq. Pervenit tandem Aristæus ad thalamum matris, pendentia pumice tecta, antrum pumiceum, ad cameræ morem curvum et fornicatum; ergo latera et tholus sunt pumice pendenti; unde poeticus sermo exquisitius etiam tectum pendens pumice dicit. Exceptus ille hospitio lavatur, et mensa apposita recreatur; fit libatio, in patris quidem Oceani et Nympharum honorem. Inter hæc mater, quam ex filio calamitatem didicisse et de remedio cogitasse puta, ex flamma, vino libato emicante, bono omine capto erecta filium ad Proteum ablegat, ut ex eo modum reparandorum examinum comperiat.

375-379. Fletus inanes, levi de causa susceptum dolorem, et cui facilis et parata medicina esset. Fontes, aquam. Excipitur puer ad veteris hospitii inter heroas morem. Tonsis mantelia villis, lanea, lanugine in texti superficie attonsa, adeoque lævia, ac tenuia, mollia. Reponunt, pro simplici ponunt, ut Geo. iii, 527 epula reposta. Thura ardent in aris; translatum ab hominum conviviis, inprimis festorum dierum peractis epulis fiebat libatio.

380 Et mater, Cape Mæonii carchesia Bacchi;
Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum, Nymphasque sorores,
Centum quæ silvas, centum quæ flumina servant.
Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam,
385 Ter flamma ad summum tecti subjecta reluxit ;
Omine quo firmans animum, sic incipit ipsa :

Est in Carpathio Neptuni gurgite vates
Caruleus Proteus, magnum qui piscibus æquor
Et juncto bipedum curru metitur equorum.
390 Hic nunc Emathiæ portus patriamque revisit
Pallenen hunc et Nymphæ veneramur, et ipse
Grandevus Nereus; novit namque omnia vates,
Quæ sint, quæ fuerint, quæ mox ventura trahantur.
Quippe ita Neptuno visum est; immania cujus
395 Armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
Hic tibi, nate, prius vinclis capiundus, ut omnem

380-383. Bacchi Mæonii, vini Lydii,
Tmolii supra Geo. ii, 98, pro præstantiore
vini genere.
Carchesium vas oblongum,
ansatum. Oceano, quippe communi om-
nium fluminum et fontium patri. Iliad.
, 195 sqq. et alibi. Oceanus est pater re-
rum, parens naturæ. Nympha, sorores
Cyrenes generali notione, ab Oceano ge-
nus ducentes, ut ipsa Cyrene: cf. ad v.
341. Servant, incolunt, ut sæpe poetæ.

384-386. Vestam, ignem. Subjecta, subjiciens se, emicans et lambens lacunar. E rat autem hoc fausti ominis, ut sæpe alias; quo omine firmata jam mater, ut consilii sui bonum eventum animo præciperet, ut Proteum adiret puero suadet, ex quo reparandorum examinum rationem comperiat. 387 sqq. Locum hunc ex Odyss. 8, 364 -384 sqq. adumbratum esse, omnes viderunt interpp. Fabula de Proteo de Ægypto ducta haud dubie; sedes ejus apud Homerum ad Pharum insulam, in littore tum deserto; hinc in Carpathio Neptuni gurgite, h. mari, versatur; sed alterum illud, quod Emathiam, late h. 1. dictam, et Pallenen, procurrentem illam Macedoniæ in formam peninsulæ partem pro patria ei assignet, hoc fabula aliqua antiquiore nititur.

388, 389. Piscibus et curru bipedum equorum juncto, pro curru piscibus et equis bipedibus juncto, h. equis marinis, qui posteriore sui parte in pisces desinerent, qualia monstra vel ex vulgaribus picturis ota sunt, metitur, pererrat, medium transit, ut sæpe poctæ.

392, 393. Grandavus Nereus, proprio epitheto, est enim ex antiquissimis diis. Præclari versus ad declarandam veram vatum notionem; quos non futura modo prædixisse, sed multo magis præsentia bonis consiliis rexisse, et præterita animo tenuisse dicendum est. Versi autem versus ex Iliad. a, 70. Antiquioribus his diis, ut Proteo, ita Nereo, Glauco, sic Terræ, Themidi, divinandi vis tribui solita; nec satis constat qua de causa, nisi forte quia de diis antiquioribus, tanquam natu majoribus, prudentia insignior prædicari solet.

394, 395. Quippe ita Neptuno visum est: h. Neptuni beneficio, ut sit yépas a Neptuno acceptum. In hoc vero aut mythicam subtilitatem neglexit poeta; Protei enim, si quidem Oceani et Tethyos proles fuit, genus et honores Neptuno antiquiores sunt; aut sequitur eos qui Proteum Neptuni filium ediderant. Immania Armenta, monstra marina, inter quæ phoca, nobis vituli seu boves marini. Turpes, fœda specie, ut sup. Geo. iii, 52, bovis turpe caput. Exornat autem his versibus illud Odyss. 8, 386, Пoσeidáшvos vπodμús. Hinc Hor. Carm. i, 2, Omne cum Proteus pecus etc., et omnino poetis hinc pastio monstrorum marinorum. Nata autem videtur fabula ex observatione, quod certo diei tempore incredibilem phocarum copiam egredi in littus et apricari viderent homines; quæ res armentorum speciem habebat, quæ a pastore in pascua aguntur. Est autem ca phocarum natura etiam

Expediat morbi causam, eventusque secundet.

Nam sine vi non ulla dabit præcepta, neque illum
Orando flectes: vim duram et vincula capto

400 Tende; doli circum hæc demum frangentur inanes.
Ipsa ego te, medios quum sol accenderit æstus,
Quum sitiunt herbæ, et pecori jam gratior umbra est,
In secreta senis ducam, quo fessus ab undis

Se recipit; facile ut somno aggrediare jacentem.
405 Verum, ubi correptum manibus vinclisque tenebis,
Tum variæ eludent species atque ora ferarum.
Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris,
Squamosusque draco, et fulva cervice leæna;
Aut acrem flammæ sonitum dabit, atque ita vinclis
410 Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
Sed, quanto ille magis formas se vertet in omnes,
Tanto, nate, magis contende tenacia vincla;
Donec talis erit mutato corpore, qualem

415

Videris, incepto tegeret quum lumina somno.

Hæc ait, et liquidum ambrosiæ diffundit odorem;
Quo totum nati corpus perduxit: at illi

Dulcis compositis spiravit crinibus aura,

Atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens
Exesi latere in montis, quo plurima vento

aliis in locis, ut passim de insulis America narratum legimus. Cæterum ex Homerico loco apparet, valde desertam illo tempore eam Ægypti partem esse debuisse, cum phocæ illud littus frequentare auderent.

397. Eventusque secundet, eventus secundos monstret, quomodo ii obtineantur; h. remedia fortunæ, modos reparandi amissas apes.

399, 400. Vincula tendere alicui est injicere, innectere vincula. Æn. ii, 236 vincula collo Intendunt. Circum hæc, ad hæc, his vinculis adhibitis. Inanes, ut inanes sint. Cæterum reluctatio hæc vatum, etiam Pythiæ et Sibyllæ, adumbrata est ex spasticis affectionibus, quibus corripi videbant ecstaticorum istorum corpora. Res non minus de prophetis Hebræorum nota. Recusabant itaque vates subire illos spasmos.

403. In secreta senis, secretam sedem. Adumbrata autem hæc quoque ad communem hominum antiquorum opinionem, in solitudine versari deos, inprimisque meridie, medio æstu, in agrorum silvarumque solitudine deos pastoritios et agrestes.

406-410. In varias formas se transformabit; at quanto exquisitius poeta ! Sus horridus, horrentibus sætis: atra ti

At

gris, sæva. Fiet flamma vel aqua.
quam ornate! Excidet, elabetur, effugiet,
ut ἐκπίπτειν. Dilapsus abibit, ornatius
quam dilabetur.

412-414. Contende, intende, contrabe. Communior ratio fuerat, cum somnus tegeret lumina.

415. Hic vero cum Homerica simplicitate et veritate contendit Virgilii elegantia et ingenium: nam in Odyss. v, 444 sqq. ambrosia odor quam maxime erat quidem utilis, rei tamen ipsius parum jucunda narratio; at in nostro juvenis corpus ambrosia inungitur, ut ille novas vires ad vinciendum senem acciperet.

416-418. Perduxit, h. illevit, perunxit; at istud exquisitius. Porro vulgari ratione perduci ambrosiam per corpus ; exquisitius corpus ambrosia dicitur. Aura dulcis, h. odor. Habilis vigor, qui reddit habilem, aptum, idoneum rebus agendis, fortem.

418-420. Est antrum in rupe exesa,

« AnteriorContinuar »