Imagens das páginas
PDF
ePub

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare, tellus,
20 Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capella
Ubera; nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
25 Occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At, simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus;
Molli paullatim flavescet campus arista,

tonio desponsa, patriis virtutibus ornatus
esse poterat: at quæ spes esse potuit ut
ille orbem regeret? Non magis in puero
ex Octaviano et Scribonia id locum habe-
bat. Multo minus hæc cadunt in Pollio-
nis, viri consularis, prolem. Regit orbem
terrarum populus Romanus, regit postea
princeps, at nec senatus nec magistratus.
Manet igitur illud, quod omnium maxi-
me probabile est, ut simpliciter nova pro-
genies aurei sæculi intelligatur. Cætera
ad vaticinia, quæ tum vulgo ferebantur,
composita esse puta; inprimis ad famo-
sum illud de rege seu heroe nascituro.

18. Felicitatis aureæ hujus ætatis, initia cum pueritia procedere facit, incrementa vero cum adolescentia, cum virili tandem et perfecta ætate vitam perfectissimam.

Nullo cultu, uti omnia in sæculo aureo nascebantur, Hesiod. *Epy. 118, καρπὸν δ ̓ ἔφερε ζείδωρας άρουρα Αὐτομάτη πολλόν τε καὶ ἄφθονον. Hic tamen, utpote in infantia ejus pueri, herbas tantum et flores sua sponte terra editos memorat; at fruges cum adolescentia, v. 28; cum virili tandem ætate omne genus proventus terræ sponte nascetur, v. 39. Ovidius adeo, sine semine, addit, Met. i, 108.

19. Baccare. Plin. xxi, 6, s. 16, Bacchar quoque radicis tantum odorata est; a quibusdam nardum rusticum appellatum. Odor est ei cinnamomo proximus. Formam Dioscorides satis accurate descripsit; sed, qualis illa sit, inter recentiores nondum constat. Fascinum depellere creditum esse, discimus inf. Ecl. vii, 27.

20. Colocasium, s. colocasia, planta palustris Ægyptia, latissimis foliis, caule spectabili, quo quidem non minus ac radicis bulbo vesci solent; fabas esu gratas pro fructu habet. Circa hæc demum tempora in Italia seri cœpisse, ex Plinio colligere licet; non tamen post victam demum ab Augusto Ægyptum. Notissima etiam nunc hæc planta est inter Ægyptios no

mine Culcas. Acanthus h. 1. est Egyptia arbor, acaciæ genus: cf. ad Ecl. iii, 45. Ridens est florens, pulcher; notissimo usu vocis ridere, γελᾷν, γάνος, γανοῦσθαι, et similium, etiam in vernaculo sermone.

21-23. Ipsæ, sponte, nullo ducente, ut satis notum. Sic avтal pro autóμaToi Theocr. Idyll. xi, 12; et mox ipsa cunabula. Quod ex his flores sponte nascuntur, ductum est ex iis quæ de deorum præsentia et eripavela passim narrantur: tellurem sub eorum gressu et obtutu virescere ac florescere.

24, 25. Herba veneni, Græco more pro venenata; eadem fallax, ut Geo. ii, 152, nec miseros fallunt aconita legentes. Occidet, verum ut herba moritur. Assyrium -amomum : quod genus fruticis aromatici est: vid. ad Ecl. iii, 89. Assyrium vero, cum Armeniæ et Mediæ ea planta esset.

26. Ubi adoleveris. Hoc splendide enuntiatum. Heroum laudes sunt facta laude digna, ut κλέα ἀνδρῶν ἡρώων apud Homer. Iliad. x, 520. Parens, cujus facta legere poterit, aut ipse Octavianus est, si de Scriboniæ puero agitur; aut, si de Octaviæ partu, C. Marcellus, ut forte infans ille ab Octaviano adoptatus, aut certe in pacis conditionibus aliqua ratione ei insigniter prospectum fuerit. Cum tamen et hujus rei fides laboret, altera lectio, scil. facta parentum, h. majorum, tanquam tutior amplectenda erit.

27. Quæ sit-virtus, pro, virtutem cognoscere: frequenti poetarum, inprimis Homerico, usu. Nimis argute ad philosophiæ disciplinam trahunt.

28. Ubi puer adoleverit, major jam terræ cultus et felicitas erit (cf. ad 18); nascentur sponte fruges, uvæ, mel. Quod sponte hæc fiunt, ex omni consilio poetæ manifestum; etsi non satis diserte expressum est. Disertius Hor. Epod. xvi, 43, Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis,

Incultisque rubens pendebit sentibus uva;
30 Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
35 Delectos heroas; erunt etiam altera bella;

Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
40 Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.
Nec varios discet mentiri lana colores:
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti

Et imputata floret usque vinea, Germinat
et nunquam fallentis termes olivæ, etc. Hæc
ornate extulit. Mollis arista quo sensu
dicta sit, ambigitur: communi usu et ra-
tione erit, quæ adhuc est in herba, gramen
tritici, herba. Sic Seneca Epist. 124, cum
folliculo se exserit spica mollis. Ita arista
improprie dicta. Atque ita poetam sen-
sisse nullus dubito: nova segete sponte
enata paullatim ager efflorescet.

30. Sudabunt, stillabunt, eliquabunt. Videntur antiqui hoc ætatis aureæ bonum dupliciter extulisse, ut aut mel, quod in quercubus apes faciunt,tam copiosum esset ut in terram deflueret; aut ut folia ilignea mel eliquarent et sudarent pro glutine, quod nunc illa folia certis temporibus obsidet. Sic Ovid. Met. i, 112; Geo. i, 131, mellaque decussit foliis, de Jovis ætate; et hunc in sensum dictum h. 1., quare et roscida mella accipio, quæ roris more per folia guttatim se colligebant. Ejusmodi mel ex certis arboribus, v. c. palma, in Media, Arabia, variisque Asiæ locis legi memoratur. Esse id ǎyptov illud μéλi quo Joannes usus est, putant nonnulli; et sub Mannæ nomine ex Suida complexus est Salmas, in Diss. sua de Manna.

31 sqq. Pauca tamen. Heroum erit hæc ætas, nondum illa Saturnia, ad quam per istam exactam rerum orbis redibit. Enarrat adeo poeta illa quæ ab heroica vita non abfuere. Vestigia fraudis, seeleris, porépas årns, ut v. 13, sceleris vestigia nostri, h. mala et vitia nonnulla, ex serioribus ætatibus inolita, quæ cum Saturniorum temporum simplicitate et innocentia non satis conveniunt.

32, 33. Significat enim homines, non

dum penitus erasis pravæ cupiditatis elementis, adhuc inhiaturos esse majoribus divitiis, et eam ob rem navigaturos, bella gesturos, agros culturos.

34-36. Indulget sibi poeta, dum adolescentiam pueri heroicæ ætati assimilat, ea, quæ illa ætate evenisse narrantur, commemorando; Argonautarum scilicet navigationem, et Achivorum ad Trojam expeditionem. Tiphys, gubernator navis Argus, qua Jason, cum delectis Græcia heroibus, Colchos, ubi aureum illud vellus erat, navigavit. Argo dicta est navis, vel ab architecto, vel a celeritate.

37-39. Cum virili ætate perfectum ab omni parte redibit sæculum Saturnium, aurea ætas. Ab hac itaque aberunt omnes pestes et mala vitæ, quæ per cupiditates hominum inferuntur. Contra omnium rerum ubique per terrarum orbem copia erit summa, omnis feret omnia tellus, ut navigatione externa bona ne petere quidem necesse sit. Nulla adeo erit navigatio; erit contra frugum omniumque e terra nascentium proventus sine cultu, quæ est perpetua laus ætatis aureæ, ex antiquo sermone petita.

40, 41. Nulla opera humana indigebit ager. Genus operæ in vitium cura est amputatio: vid. ad i, 57. ii, 70.

42 sqq. Novum ac mirum phantasma in vaticinio: pecudis color nativus erit purpureus, croceus, ac roseus. Hoc ita declaravit, ut tingendi necessitatem abfore dicat.

Mentiri lana dicitur, dum fucum imbibit, alieno colore tingitur. Poeta satis esse potuit, ut lanæ pulchritudinem in gregibus inter fausta et læta adspectu aureæ ætatis numeraret.

Murice, jam croceo mutabit vellera luto;
45 Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia sæcla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcæ.
Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,
Cara deûm soboles, magnum Jovis incrementum !
50 Adspice convexo nutantem pondere mundum;
Terrasque tractusque maris cœlumque profundum;
Adspice, venturo lætantur ut omnia sæclo.
O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!

44, 45. Mutabit vellera luto: permutabit, adeoque tinget, inficiet, naturalem velleris colorem ipse, sponte, naturæ beneficio, non opera hominum, purpura et luto, ut naturalis color jam purpureus sit et aureus. Luteum seu lutum, ac lutea, herbæ genus, qua tincta lana flavo et croceo colore inficitur. Sandycem a Virgilio pro herbæ genere habitam esse, post Plinium xxxv, 6. credunt interpretes; de natura tamen coloris nihil dixit poeta; coloris tantum genus indicare voluit, quo vellus ovillum splendeat: ut sandyr sit color sandycis, et ornate dixit, quod erat; habebunt agni vellus rubrum nemine tingente.

46. Dixerunt Parcæ suis fusis, O talia sacla currite! pro vulgari, o fila. Pro filo ex colo deducto fata sunt, seu sæcla: hæc neri dicuntur; ut apud Homerum toties ¿TIKλbu fata alicui destinare, nendo scil.

47. Concordes stabili fatorum numine Parcæ. Fata sunt stabilia, immutabilia; iisque numen h. vis et potestas æque ac voluntas divina tribuitur. Parca concordes fatis, h. in fatis hominum rerumque definiendis et constituendis. Solent autem poetæ modo in nuptiis modo in natalibus Parcas, Molpas, adhibere fata canentes.

48. Dicere hæc veovor de puero, jam ad virilem illam ætatem adulto, existimandus est poeta, impatienter ferens moram, et jam animo providens præsagia ac prodigia, quæ magnam rerum mutationem portendunt.

49. Magnum Jovis incrementum ! alumnus et nutricius, θρέμμα Διὸς, διοτρεφής. 50-52. Horum versuum ambigua est et structura et sententia. Potest prior versus, Adspice convexo nutantem pondere mundum, per se accipi, tanquam phantasma propheticum seu visum prodigii, quod instantem rerum inversionem portendit: universi terrarum orbis motus ac tremor. Mundus nutans convexo pondere ornate

est.

dictus, pro, mundus convexus, cœlum convexum, nutans. Bene tribuitur cœlo moles, pondus, inprimis in motu. Nutat autem et concutitur orbis terrarum, tanquam adventu et apparitione numinis, quod in èmipaveíais deorum fieri sollenne Quæ sequuntur, cum antecedente jungere licet, ut et ipsa terra, mare, cœlum, nutent; utque subjiciatur sic ad declarandam causam: Adspice ut omnia lætantur venturo sæclo, instante magna illa rerum inversione. Ita nutatio mundi futuri lætum ac faustum signum habendum. Quemadmodum in dei præsentia terra moveri ac contremiscere et quasi exultare ac tripudiare solet: quod adeo ad deum agrestem Horatius retulit, iii Carm. 18, 14, Spargit agrestes tibi silva frondes, haud dubie nutantibus cacuminibus. Alter modus jungendi verba est, ut unicum prædicatum sit, Adspice ut lætentur omnia: et ut in enumeratione partium mundus epitheto ornetur, convexo nutantem pondere mundum, h. e. simpliciter libratum mole sua æqualiter. Est vero sic Græca structura, Adspice mundum, terras etc. ut lætentur, pro, aspice ut mundus etc. omnia lætentur. Et vastæ utique cuivis moli ac ponderi tribui hoc potest, ut nutare cum vi et dewóτnti dicatur, ut de ruina tamen aut dissolutione nihil significetur. Quo minus hanc interpretationem præferam, movet me, quod ita mundus et cœlum, 50, 51, non bene discerni possunt. Nonnullis videtur Terrasque profundum explicatio mundi; atque cum vi et Adspice repetitum, et omnia ad terras, tractus, cœlum relatum; post ut lætantur insertum esse.

53, 54. O mihi tam: adumbratum ad Hesiodi ductum *Epy. 174 sqq. Sit mihi tam longa vita! cumque ejus non nisi extrema pars ea tempora attingere possit, pro eo dixit, longa pars ultima vitæ. Spiritus, ingenii vis vigorque poeticus: et mihi sit tantus, quantum ejus spiritus sat

55 Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus; huic mater quamvis, atque huic pater adsit:
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.
60 Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem :
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

erit ad facta tua dicenda. Sat erit cum in-
finitivo, more Græcorum.

55,56. Non me carminibus. Tanta erunt tua facta, tanta erit tamque magnifica ac divina materia tuæ laudis, ut ingenium meum ab ea excitatum, inflammatum, et diviniore spiritu actum, supra omnes excellere, et ipsos deos canendo vincere possit. Adsit, uti invocati dii adsunt, opem ferunt, favent poetis.

58, 59. Arcades, quanquam Panis sui studiosi, mihi tamen palmam tribuent.

60, 61. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem. Desiderii impatientia poeta évBovov vix moram fert. Vulgari ratione esset, Nascere, puer! nam decimus jam mensis agitur, justumque adeo matri utero ferenti tempus expletum. Omnia hæc ornavit, ut poeta: cum decem menses memorat, fastidia addit, cum temporis hujus decursu satis jam magna oneris sui tædia ei sint. Exprimit porro rem a signo valde jucundo, a voluptate et lætitia matris, cum qua recens natum infantem intuetur; ut eo risu se quasi matrem probare videri possit. Vix dici potest, quantum h. 1. trepident interpretes, qui ab antiquissimis inde temporibus (verum tamen Julius Sabinus vidit) ad risum pueri matri arridentis hæc retulerunt. At hoc non admittunt sqq. cui non risere parentes. Scilicet poeta volebat,

Incipe in dias auras prodire, et oculos in matrem conjicere, eamque quasi ex hoc, quod tibi ea arridet, agnoscere.

62, 63. Cui non risere parentes, Nec. Exprimit id quod jam dicendum erat, risum hunc matris ad puellum natum lætitiam matris arguere, eumque expectandum esse ei puero nato, qui matri gratissimus sit, quippe qui aliquando inter heroas et deos locum sit habiturus. Quem infantem recens natum tali cum risu non excepere ulnis suis parentes, adeoque de nato puero non lætati sunt, est is ingratus et invenustus homo, adeoque ad deorum vitam et consortium admitti non potest, quod puero promiserat v. 15. Designari autem recepti inter deos herois vita duabus rebus solet, convictu cum Jove, et deæ alicujus conjugio. Sic de Hercule Hor. Od. iv, 8, 30, Jovis interest optatis epulis, idemque Heben conjugio accipit: cf. Geo. i, 31. Hæc interpretatio uti simplicissima, ita verissima est. Ad Vulcanum hactenus respici potest, quod, cum ejus deformiter nati aspectu Juno parum delectata fuisset, ita ut eum de cœlo præcipitaret, Hymn. in Apoll. 316 sqq. exclusus ille est (ad tempus certe, nam aliis locis in consilio Jovis nominatur,) deorum consessu et convivio, et a dea Minerva spretus, cujus ille conjugium appetierat.

ECLOGA V. DAPHNIS.

ARGUMENTUM.

Convenerant Mopsus et Menalcas, pastores, ille fistula, hic cantu excellens, et se ad canendum mutuo invitant, 1-19. Postquam sub antrum concesserant, prior Mopsus, 20-44, Daphnidis mortem luget; inde Menalcas succedens, 56—80, ejusdem Daphnidis tanquam diis adscripti laudes persequitur. Mutuis hine sibi muneribus datis discedunt.

E

Etiam in hujus eclogæ allegoria exsculpenda molesti fuere interpretes. In Daphnide plerique Julium Cæsarem, ejusque necem et apotheosin; nonnulli Maronis fratrem Flaccum, mox etiam Quinctilium Cremonensem, sive etiam Quinctilium Varum, item Saloninum, Pollionis filium, quæsiverunt; ut Catræi aliorumque somnia taceam. Quod si altiorem quam verborum ratio fert sententiam quærendam putes, ad Cæsarem ut putes poetam respexisse, feram equidem; modo non singula allegorice interpretari ausis: inferre enim de suo aliquid alieni, quod non in ipso carmine habetur, non est boni interpretis; cui satis esse debet, elicere ea quæ in carmine sunt, non ea quæ sunt extra carmen inferre. Si carmen animo ab opinione vacuo et intacto legimus, nihil aliud poeta spectasse videri potest quam ut Theocritei Idyllii i et xix imitationem institueret; et, ut Ecloga tertia duos pastores a conviciis ad cantum progressos, ita hic duos alios pastores a mutuis laudibus ad cantus certamen procedentes induceret. Noster vero poeta argumentum pastoritium heroico generi propius admovit, idque ita tractavit, ornavit, et amplificavit, ut generosum poetæ epici spiritum facile in eo agnoscas; quanquam singulæ rerum imagines et characteres ex antiquissimorum carminum indole et colore ducti sunt.

Locus, in quo se conveniunt pastores, statim ab initio magna suavitate describitur: successerant antro agrestis vitis palmitibus obducto. Carmen ad annum 712 referri solet.

MENALCAS. MOPSUS.

MENALCAS.

CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,

Hic corulis mixtas inter considimus ulmos?

MOP. Tu major; tibi me est æquum parere, Menalca,
5 Sive sub incertas Zephyris mutantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Adspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

MEN. Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas.
MOP. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?

1, 2. Boni-inflare-dicere: ȧyabol, ἐσθλοὶ συρίζειν, ἀείδειν. Theocr. Idyll. viii, 3, Αμφω συρίσδεν δεδαημένω, ἄμφω aeidev. Convenimus in unum locum. Calamos leves, ita junge, ut sit fistula e tenui arundine facta: sic levis est epitheton culmi, stipulæ. In vss. 3, 6, 12, color ductus e Theocr. Idyll. i, 12 sqq.

4. Major natu. Sic maximus absolute Æn. vii, 532. Quanto hæc jucundiora sunt Ecloga tertiæ principio! 'AAλà Tiere ἄμφω δὲ νεωτέρω ἐστὸν ἐμεῖο, Iliad. α, 259.

5. Mutantibus (eas) Zephyris reddit rationem Toû incertas, quod non pro vituperio umbræ haberi debebat, cum sit longe elegantissima rerum imago. Sic umbræ tremulæ apud Calpurn. Ecl. v, 101.

7. Labrusca, vitis silvestris, àɣрiάμπeAos. Vitibus obductæ speluncæ,utpote quæ amanitate se commendant, passim laudantur. Habent scilicet poetæ ex Homeri splendida descriptione antri Calypsus, Odyss. e, 68: cf. 63. Raris autem hic non urgendum; alias in vitio hoc esset, quod rari sunt racemi; sed simpliciter notat naturam racemorum sive uvarum, passim e palmitibus per antri ostium serpentibus pendentium, ut adeo per intervalla dies intret. Ita et Ecl. vii, 46, Et que vos rara viridis tegit arbutus umbra.

9. Quid, si idem certet. Aut dictum hoc cum sensu modestiæ, ut Amyntam unum omnes superare dicat; aut est invidiose dictum, ut pungat pastorem laus æmuli,

« AnteriorContinuar »