Imagens das páginas
PDF
ePub

VIRGILII VITA.

Axxo U. C. 684. ANTE Christum natum 70, Id. Octobr. Virgilius Andibus,

agri Matuani vico, nascitur. 689. Q. Horatius nascitur. 691. C. Octavius nascitur. 705. Catullus obiit. Tibullus nascitur. 710. Ante C. N. 44, Id Martiis Julius Cæsar occiditur. C. Octa

vius, Cæsaris hæres institutus, Apollonia Romam rediit. 711. Ludi in Julii Cæsaris honorem habiti : vid. Ecl. ix, 47.

Ovidius et Propertius nascuntur.
Bellum Mutinense.
V Cal. Decemb. M. Lepidus, M. Antonius, et C. Cæsar

Octavianus sub Triumvirorum nomine Remp. occupant.
V Id. Decemb. Cicero occiditur, annos 64 natus.
Asinius Pollio Galliæ Cisalpinæ (adeoque agro Mantuano)

ab Antonio præfectus est. 712. Cal. Januar. D. Julii Cæsaris árowols solenniter insti

tuta est; a quo tempore Octavianus Divi Filius dictus :

vid. Æn. vi, 793. Anno fere exeunte, pugnatur ad Philippos. Cæsare in

Italiam redeunte, agrorum municipalium inter veteranos distributio facta est : unde ingentes per Italiam turbæ.

Calamitas ista etiam ad Mantuanos et Virgilium pervenit. Sequente anno Virgilius Romam profectus est, et Cæsari

commendatus, agros suos recepit: vid. Ecl. i et ix. 714. Pollione Consule, Cæsar Scriboniam uxorem duxit ; et

vi

VIRGILII VITA.

U. C.

sequente anno filiam suscepit ex ea Juliam. Huc spectare

videtur Ecloga quarta. Pax Brundusina. Octavia, Cæsaris soror, (cujus maritus

C. Claud. Marcellus nuper obierat,) M. Antonio in ma

trimonium data est. 715. Pollio de Parthinis, Illyrici populo, triumphat: vid. Ecl.

viii, 7. 717. Vid. ad Geo. i, 505.—M. Agrippa, Consul, cum exercitu

Rhenum trajecit, (cf. Ecl. x, 46 sqq.) e Romanis post
Julium Cæsarem primus.-Eodem anno portus Julius ab
Agrippa factus est, lacu Averno et Lucrino cum mari

commissis: vid. Geo. ii, 16). 718. Sextus Pompeius pugna navali victus, et Lepidus in dedi

tionem receptus.

723. Pugna apud Actium, iv Non. Septemb.: vid. Æn. viii, 675

sqq. 724. Cæsar, Alexandria potitus, per Syriam in Asiam provin

ciam profectus est, et hiberna ibi agens, subditorum
omnia negotia et Parthica composuit, filio Phraatis ob-
side accepto. Huc referenda sunt Geo. ii, 171 sq. Geo.
üži, 26 sqq. Geo. iv, 559 sqq. Sunt tamen qui istum

Georgicorum Epilogum Maroni abjudicant.
M. Crassus Dacos aliosque ad Danubium populos repressit:

cf. Geo. ii, 497. 725. Cæsar, trinis diebus de Macedonia, Dalmatia, et Ægypto

triumphavit, (vid. Æn. viii, 714 sqq.) et divinis honoribus

jam coli cæpit. Decreto senatus templum Jani clausum est, usque ad an

num 727: cf. Æn. i, 294. Ad hunc annum pertinet Cæsaris de imperio deponendo

cum Mæcenate et Agrippa habita consultatio. 726. Apollinis in Palatio templum cum bibliotheca Cæsar dedi

cavit. Ludos Actiacos quinquennales instituit: cf. Æn. iii, 280.

VIRGILII VITA.

vii U. C. 727. Cæsar, ex ante diem xvi Cal. Feb., sententia L. Munatii

• Planci, a senatu cæterisque civibus Augustus appellatus

est; septimum ipso et M. Vipsanio Agrippa tertium · Coss.' Censorin. c. 22: vid. Æn. vi, 793. Bello in Britannos parato sed mox seposito, Cæsar ab Urbe

in Gallias et Hispanias proficiscitur,--Messala de Gallia

triumphat. 728. Apuleius de Hispania triumphat. 729. Expeditio Augusti in Cantabros.

Ælius Gallus exercitum ex Ægypto in Arabiam Felicem

ducit: cf. Æn. vii, 605. 730. Templum Jani clausum, Augusto ex Hispania reduce. 731. M. Marcellus, Octaviæ et C. Cl. Marcelli filius, obiit: vid.

Æn. vi, 870.
Augustus captivos et signa militaria, Crassi et Antonii cla-

dibus amissa, a Parthis reposcit: vid. Æn. vii, 606. Res

tamen non perfecta est ante annum U. C. 734. 732. C. Petronius, Ægypti præfectus, Æthiopiam præsidiis oc

cupat : vid. Æn. vi, 796. 733. Augustus Siciliam profectus, inde in Græciam transmisit :

in Samo hiemavit. 734. Augustus in Asiam et Syriam perrexit, ibique omnia con

stituit. Iterum in Samo hiberna agens, pacem cum Indis

fædere confirmavit. Hoc anno Garamantes victi sunt, quod poeta tanquam in

vaticinio ominatur En. vi, 795. 735. Ante C. N. 19, xix Cal. Septemb. celebrantur Eleusinia,

quibus Augustus initiatus est.
Virgilius, anno quinquagesimo secundo, ut ultimam ma-
num Æneidi imponeret, statuit in Græciam et Asiam
• decedere, triennioque continuo omnem operam limationi

dare, ut reliqua vita tantum philosophiæ vacaret. Sed cum, ingressus iter, Athenis occurrisset Augusto ab • Oriente Romam revertenti, una cum Cæsare redire sta

6

viii

VIRGILII VITA.

• tuit. At cum Megara, vicinum Athenis oppidum, visendi 'gratia peteret, languorem nactus est; quem non inter

missa navigatio auxit, ita ut, gravior indies, tandem • Brundusium (al. Tarentum) adventarit, ubi diebus paucis obiit x Cal. Octob. C. Sentio Saturnino, Q. Lucre

• tio Vespillone Coss.' Donatus in Vita Virgilii. Narrat idem, ossa Virgilii Neapolin, prout ipse voluerat,

translata esse, et ibi in via Puteolana sepulta; ubi sepul

chrum ejus etiam hodie monstrari notum est. Ab eodem Donato traditur, Virgilium Æneida suam tan

quam imperfectum opus comburere voluisse ; deinde vero Vario ét Tuccæ legasse, qui eam, jubente Augusto, emendarunt sub ea lege, ut nihil adderent.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

MELIBE US, agris suis exutus, dum patria extorris capellarum gregem ante se agit,

in Tityrum incidit; quem cum in communi calamitate summa securitate et otio frui videret, miratus hominis sortem, cui acceptam eam ferat, rogat. Narrat Tityrus, v. 20 sqq., quomodo et a quo agros suos gregesque salvos recuperaverit ; scilicet se, jam ætate provectum, libertatis consequendæ causa Urbem adiisse, ibique ab heri facilitate hoc obtinuisse, ut greges suos tuto ac libere pascere liceret. Putandus est adeo Tityrus esse unus ex pastoribus servis in fundo a domino habitis : cf. ad v. 28. Interea alter de malis ac molestiis migrationis suæ conqueritur; tandemque aperte de veteranorum immissione in agros loquitur, v. 71. Subsistit dialogus in eo, ut Tityrus miserum exulem in suo tugurio pernoctare

jubeat. Communis omnium temporum opinio, veterum grammaticorum fide firmata, obtinuit,

eclogæ hujus rationem ad illa tempora et Virgilii fortunam accommodatam esse; eoque anno (U. C. 713) eam scriptam esse, quo Triumvirorum pactione decreta nefanda illa agrorum inter veteranos divisio ab Octaviano facta est.

Inter eos quorum agri assignati sunt veteranis, fuere Cremonenses, qui et ipsi Cassii Brutique partes erant secuti ; quorum agri cum pro militum immissorum numero nimis angusti essent, vicinos Mantuanorum agros additos esse narrant. Inter Mantuanos qui hanc injuriæ indignitatem subirent, Virgilium fuisse tradunt; eum tamen, sive suo sive Asinii Pollionis consilio, Romam profectum, ab Augusto

obtinuisse ut agri sibi restituerentur. Locus in quo pastores conveniunt, est ad umbrosam fagum in loco arboribus consito,

sub qua Tityrus recubans pastoritio cantu otium consumit, dum gregem errantem prospicit. Versu tamen 52–59 accuratius describitur loci prospectus : et ad tanto majorem rei jucunditatem facit contraria alterius pastoris fortuna; quæ miserationem movet, et qua nihil disertius ad Tityri felicitatem illustrandam com

memorari poterat. Sunt tamen multa in hac ecloga, in quibus subt ius poetæ judicium desideres.

Primum ipsum hoc genus argumenti, quod ad allegoriam accedit, adeoque in perpetuo rerum ac verborum lusu versatur, vix satis magnam gravitatem ac dignitatem unquam habere potest. Nec in eo potuit vitæ rusticæ propria vis ac

B

« AnteriorContinuar »