Imagens das páginas
PDF
ePub

6

PUBLII

VIRGILII

MARONIS

OPERA

NOTIS EX EDITIONE HEYNIANA EXCERPTIS

ILLUSTRATA.

ACCEDIT INDEX MAITTAIRIANUS.

LONDINI,
IMPENSIS JACOBI BOHN,

12, KING WILLIAM STREET, STRAND.

MDCCCXXXIX.

MONITUM.

Quid in hac Cl. Heynii operis abbreviatione præstitum sit paucis exponere liceat.-Eorum qui antehac munus illud obire conati sunt videtur hoc fuisse commune vitium, ut, nimio forte brevitatis studio, notarum multas quæ ad poetæ sensum illustrandum sunt perutiles deleverint, dum non paucas minoris pretii retinuerint: adde quod plurima naturæ reconditioris loca, quæ interpreti docto visum est fusius tractare in Excursibus, his omissis, inexplicata et prorsus intacta prætermittuntur. In hac editione notarum quamplurimæ ex majore opere revocantur; et quædam Wunderlichii, Amari, aliorumque adjiciuntur ad Heynii mentem suffectæ. Excursibus perlectis, seliguntur loca multa, eruditione eximia instructa, et ad obscuriora illustrandum accommodata, præcipue quæ ad rem mythologicam, chorographicam, et criticam spectant; ac, vel transcripta vel in breve redacta, inter notas sua in sede collocantur. In contextu orthographia Heinsiana, ex scriptura codicis

Medicei petita, sed minus Heynio probata, et in notis ab eo immutata, ad rationem solennem et nobis usitatam plerumque redigitur. Asterisco notantur versus omnes qui mendo vel mendi suspicione laborant; et eorum unicuique sunt suffixæ rationes quare adulterinus aut supposititius habeatur. Notæ, neque hoc nihili est ducendum, ita paragraphis modicis sunt dispositæ, ut uniuscujusque versus interpretationem facile assequatur oculus legentis. Denique, in votis fuit, quantum pro arctis limitibus fieri potuit, omnia quibus lectorum commodo consuli

posse

visum est congerere atque dilucide ordinare ; et omnino sperare licet hunc in tenui laborem, utcunque parum laudis editori, Virgilii studiosis, qui volumen hoc inspicere dignentur, utilitatis non parum esse allaturum.

Oxonii, Cal. Aug.

MDCCCXXX.

« AnteriorContinuar »