Imagens das páginas
PDF
ePub

Præcordiisque fixa damnosum spirat;
Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divûm munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phoebe morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Paan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Lavemen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursùm Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos

Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum :

Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus Marchio Vilensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, e Corteci
Risplende il Manso

Is authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderat, hoc carmen misit.

HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phœbi,

Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.

Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso

Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis;
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum

Dum canit Assyrios divûm prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas,
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.

Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ ;
Emulus illius, Mycalen qui natus ad altam,
Retulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phoebi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctes sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani Glaucos perfundit gurgite crines:
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo
Quâ plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,

Halantemque crocum (perhibit nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosa Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaerge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini;

Tu quoque inora frequens venies, plausumque virorvm, Et parili carpes iter immortale volatu.

Dicetur tum sponte tuos habitasse penates

Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:

At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, coelo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus frondosaque tecta,

Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarat lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos;
Nondum deciduos sevans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phoebæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem ;
Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permeusus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,

Curaret parvet componi molliter urna :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde cemas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divûm,
Quó labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt: et tota mente serenùm
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritia amici
erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre de obitu Damonis
nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque
solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur
Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere ortundus, cætera Anglus;
ingenio doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.
HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)

Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,

Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus ;
Dum sibi pæruptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omni silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores: Illi tibi vota secundo

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piùmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon,
At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Ducibus alloquiis, grato cùm sibilat igni

Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus auster
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus;
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domine jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Morent, inque suum convetunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibous ad ornos,
Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas,
"Hic gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hîc Zephiri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;"
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat,
(Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus)
Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum,
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,

Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ff

« AnteriorContinuar »