Imagens das páginas
PDF
ePub

nitidissimus, et idem dignus quem meliora sobrietatis improba doceat paupertas; in voltu emicat arrogantia et ab incessu ejus conjecturam faciens turgidé minacem aliquem terræ filium facilé divinares; nam ex uno puteo similior nunquam potest aqua aquæ duci quam hic atque asinus. Lictorum alter de Coclitum prosapiâ oriundus (ii enim semper unoculi) monophthalmicâ deformitate dextra tenet Prætoris latera, inhonesto ore potius quam vigore ab hoste timendus, is enim a matris ubere usque ad septuagesimum annum se unquam sobrium fuisse non meminerit; alter autem lictor homo tuberosissimæ frontis, poplite incurvato, loripes et blæsus, cui nasum et palatum Cytherea ademit, lævum circa Prætoris latus bene et naviter excubuit, et inter saltationes, quas, ut procederet, necesse faciat, Imperatorem suum dira de belli iniquo casu loquutus, multum terruit. Veniens agmen et Catonis bellicosam appropinquationem longe vident attoniti juvenes qui in Campo Martio pilam pedalem agitant.Ab omni parte concurritur, ab omnibus reclamatum in Magistratum. "Heus! quanta millia "armatorum in pueros secum adducit Prætor ille "fortissimus; culicem catapultâ trucidaturus; in "nos tota provincia conjurata ruit! tantæ copiæ "vel Satanam opprimere possent. Ast autem "non timendum est, pueri, nec dubitemus viro illi "militari occurrere, et pugnis juvenilibus appara

:

"tores et Catonem ipsum fortitur detrudere." Talia jactanti juvenum cuique audacissimo, cohertes violenter irrumpunt, et ante alios lictor ille Monoculus continuo lusores abire jussit "ni for"san seria ludo posthaberent, et quæ sint rotæ "molaris deliciæ experiri mallent." Verba Polyphæmi nil nisi risum fecerunt, ita ut ille spretâ dignitate iratus mortem et faces e lingua projecerit, quæ tamen juvenes non terruerunt quominus minas minis rependerent, et verbis uterentur invicem ferocissimis, præludentes bellum scurrilitate. "Nonne timetis mortem ?" reboat Polyphemus, "nonne crucis cruciatum Furciferi, "nonne ferreterium, Tomacinæ? qui leges sanc"tissimas, qui magistratus grave officium et "morum religionem animo ita audaci deridetis ? "et jussi non domum reditis, quamvis ipse Cato "celeberrimus a tergo sequitur cujus pollex totâ "vestra carne longé preciosior." "Quid mihi "cum Prætore tuo?" respondet unus ex sphæromachis, "nonne hic ager civium communis?

pilâ ludere non vetat lex, non jus, non æquitas. "Tu et omnes tui, bipedum nequissime, contra "leges, contra mores majorum, contra civium

66

privilegia miserâ mente insanitis." Polyphamus autem, super modum rabidus, "nonne sileas, "carnifex, qui te silentium docebit Prætor adest, "immò vero curabit tuafacta bene plores."-"Qui "nunc si detur mihi," ait alter, "ut ego pugnis

"facile illi in nasum involem venefico !"

66

"Et

ego," addit socius quidam, " ut inter terram facerem atque cælos sit medius!" Hæc inter, et quicquid aliud splendida bilis protruserit, magnus ille qui civitatis personam in se gerit mediam occupat seditionem, et longo itinere jam pæne ruptis iliis ita interpellatur pugnaturos. "Ite "domum, rerum pessimi; fugite ut paleæ a ventis. "Summove turbam lictor. In carcerem nequi"ores abripito, quos ego hujus loci deique faciam 66 semper meminerint. Hora hæc, medius-fidius,

66

66

quantum laboris et lacrymarum afferet seditio"sis." Prætoris autem qui minis resisterent non pauci: inter hos spectandus erat Rusticus quidam, viribus Herculeis et floridâ juventute confisus, lato pectore et voltu bellicoso super pares eximius, qui taurorum sæpe victor furientium Catoni nostro non dubitavit increpanti obsonare, talia vociferando, " usque eo ego tui ferre possum 'ineptias et magnifica verba, scurra imbellis, "verba dum sint, verum enim si ad rem confe"rentur non perfunctorié vapulabis”—“ ad rem "proculdubio," interrumpit Prætor, viginti apparitoribus suis custoditus, "et mei te talem cito "reddent ut ego pessimam vitam tuam vitiosâ "nuce non emerem"-cui Rusticus, "cave tangas gruem, Pygmæe: si vel minimam pulveris particulam in meos agitas te totum in morta"rium conjiciam pistillis conterendum, ut

66

66

"lepidé deruncinatum dapes te avibus faciam "meis quæ putidum aliquid semper deamave"runt." His verbis arrecti profana adjiciunt socii, "ut inflat se rana! bos, si buccis credas, "cito factura. Quis asino ita hebeti, quis ligno "huic inutilissimo fasces dedit? quis illius podicem cathedrâ decoravit virgis et flagellis longe

66

66

digniorem? ubi est nobis, Socii, torale solitum, "ut ab illo iter faciens quæ sint sydera et cometæ experiatur tyrannus noster minusculus; Virtute "tanta ad astra eundum est."

66

Talia jactantes non longius a prælio desisunt; et a conviciis et probris ad tela et manus transitur. Sanctissimum suum corpus in locum tranquilliorem Prætor abduxit, a quo conflictantium tumultum spectaret invulneratus. Tunc fervere demicantium furor; his pro ultione illis pro libertate pugnantibus. Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt pedem, nec tamen cujusquam ira laxatur. Prætoriani lymphantes eburneis scipionibus rebelles invadunt, qui suâ parte fustibus et lacertis non ægré bellaverunt. Undique ingruit armorum clangor et dissono clamore sonitus ingeminantur: plurium costæ cum crepitu franguntur; sanguinei latices e naribus in sublimé prosiliunt. Dentes radicitus effodiuntur; dant sonitum calvareæ; oculi pæné extinguuntur; horror ubique et plurima mortis imago, ipsa morte agmen prætervolante. Post

quam diu pugnatum, primum trepidare Prætoriani, tantó in fugam adverso Marte procliviores quantó nuper immodici ac gloriantes. Præco dentibus minor et profugus actum fuisse de Prætoris exercitu elumbi et dimidiatâ voce in triviis conclamat; apparatorum quisque atrocissimus in fugam et salutem se vertit; a tergo sequente hoste, et ingravescente semper in conversorum capita lapidum luti et missilium horridâ tempestate. Acie suâ jam inclinante ante alios propero pede Cato in urbem proruit, celeritate mirabili, Pane ipso urgente, festinantissimus; dum currentis aures carmine propemptico rebelles vellicant et mala omina precantur. Ille autem ut Taurus Molosso insectatus, fera rugiens, appropinquunt muros urbis, et in domum suam properat magnus prælio sed major disciplinæ militaris memoriâ. Dein profugi a prælio perditas res patefaciunt: "profligatam esse Prætoriam auc

toritatem," passim vulgatur, "certamine jam "non incerto superiores evasisse Rebelles: Præ“torem ipsum laniatum, et mille fossum vulneri"bus" (veris enim falsa sæpius adduntur) "e vitâ "excessisse, et caput ejus, proh pudor! palo "infixum in quadriviis omnium oculis exponi "viatorum.".

Forte in oppido erat vicessima legio; cujus auxilium labentis rei fulcrum a Legato seduló oravit Prætor; nam redire in pugnam ita ut non

« AnteriorContinuar »