Imagens das páginas
PDF
ePub

multum proficies, Methodista enim quamvis simplicis veritatis amicus quamvis semper paratus alicui ab illo qua spe præditus sit rationem petenti comiter ac religiosé respondere, minimé tamen quærit opus disputationis et certamina verborum, ita ut sæpius increpanti cedat, coram irridente sileat. Totus ille in Christi integrâ et humili doctrinâ; spinas ergo partiendi ac definiendi prætermittit, et enavigatis scruposis quæstiuncularum cotibus pandit vela mentis in apertum, non dialecticorum remigio impulsus sed afflatu quodam divino directus in portum tranquillum et fructuosum magna vectigalia aliquando reportaturus. Nec si etiam Socrates ipse fuisses vel Divinus ille Plato philosophanti tibi aures præbeat, sibi semper satis doctus quod Christum solúm sapiat, in alius magistri verba jurare non addictus, nec aliunde pendere, nec extrinsecus aut bene aut malé vivendi suspensione habere rationem. Quid enim? is qui Christi jussu parentes uxorem liberos et amicos deseret et derilinquet quomodó te acuté disputantem audiat? quomodo sermonis tui reticulo prehensus aut novas opiniones sumet aut ponet antiquas? nam si cælestis Angelus diversa ab evangelio præciperet non modo clausis auribus præcepta accipiat sed respuat et detestetur. Alii fortasse colaphis et acri satyra moventur; sed ille pugnos, calces et petulantium manus perpetitur; non calamo adversariorum

non mendaci malevolentiâ territus, carmine mordaci invulneratus, omnium odio et fastidiis impetibilis. Constans ergo recté dici potest, non. tamen bellatrice iracundiâ sed robustâ et stabili fortitudine res formidolosas, subit, perfert, repellit; quas nunquam fugit aut sperat se unquam fugere posse sorte communi omnium implicatus; sed omne auxilium divinitus expectans ita pugnat ut non sit victus, ita prosterniter ut iterum resurgat, ita subinergitur ut clarior eveniat. Hinc suâ vi non innitens adversa temporis et pejora vitii proflagare est validus; hinc inter libidines non est libidinosus inter cupiditates non cupidus, in ira non iracundus, in angore non anxius, in timore non timidus. Horrenda tamen ei ante oculos demicatio subeunda, dirum minitante Satana, et modo leonis irrequieti, prædam appetente: nec minus intereá mundus in quo vivit inimicus sibi omnia mala parat; aut timore aut illecebris aliquodpiam iniqui semper attentans. Prospera ergo et adversa æque timet, aut potius non timet ope divinâ fultus, quæ semper auxiliatur periclitantem, non corporis adjumento exhibito extrinsecus sed animarum salute, crucis interno stigmate, sublevatum. Nam in periculis deficiunt amici, aut morte intereunt, aut insolentiâ frigent, aut fastidio abducuntur, quoniam nihil est incertius plausu, nihil obscurius voluntate, nihil caducius benevolentiâ hominum. Deus autem nunquam deficit, cælum

[ocr errors]

nunquam labitur; quare noster habet amicos tanquam amissurus, amittit tanquam habeat; et ideo cælos, quia opes, amicitias, et patronatus posuit, rapit: dum alii interim libidinum cæno volutantes, divitiis male opitulati, in Orcum miseré ruunt. Noster autem ab omni sæculi commercio sejunctus laudatis abstinet voluptatibus (scit enim se in terris peregrinum agere) non visit spectacula, non pompis interest: absque eo convivia publica, chorearum implicationes, theatri delectamenta cruentatum incedente cothurno non flet, socco leviter tripudiante non cachinnat, musica resonante non plaudit. Vino cor ejus non corrumpitur, non aleâ res, neque scortatu corpus ; at, uno verbo, hilarescentis ævi, ipse plurium opinione misericordiâ dignus, miseretur. Hic est niger, hic est Methodista! cave tibi ab illo, orthodoxissime Sacerdos, inficiet te si inveneris hominem; hostis est acerrimus tuæ philosophiæ, quamvis plura fortasse sint in cælo et in terris, quam ista tua somniat præceptrix.

Ast jam difficilia percucurrimus loca, et viam trivimus scrobibus et præcipitiis iniquam, ubi per vastas solitudines, salebras, et confragosa tesqua vix laborantes duximus pedes; quibus feliciter præteritis nunc ante oculos longe lateque pandit se pulcherrima regio cujus amænitates et opima prata pingue attestantar ecclesiæ ovile et veram sacerdotum Arcadiam. Carmina ergó elegiaca

et tristes næniæ valete omnes; abite in malam rem querimoniæ feretrales, dum ego, explicito paupertatis et heterodoxiæ volumine, clariori modulamine episcopalem symphoniam suaviter decantaverim. Non enim omnis dissidet a patriæ religione Castorea, aliquantulum adhuc civitatis constanter et fideliter permanet in amicitiâ sacerdotum, ita ut ad novi solennem Juliani introitum unius anatis cruor tingueret altaria rité celebrandum. Juvat et interim piorum gentes quod expergefacta sit ecclesia; proferunt se ingenia sacerdotum et concita urgentur in tignis illis religiosis quæ Pulpita nominamus, tametsi ad audiendum pigré coitur. Lauté concionatur *Hinnivir ille mellifluus: bené et strenué Ætherius; papavericé et veternosé Collareus; tolutim Gulielmus. Plerique ad horam litationis in stationibus domi sedent, tempusque audiendi fabulis conterunt; ac subinde sibi nuntiari jubent an jam recitator intraverit, an dixerit præfationem, an ex magnâ parte evolverit librum, tum demum ac tunc quoque lenté cunctanterque veniunt, nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et liberé; qui restant dormiunt: in illos heu frustra Ditis et rogi perennis subeundi effunduntur minæ; sudant concionatores, somniant auditores; vis pulmonum minimé

* Hinniver, &c. nomina quorundam quos non decuit apertius indicare.

valet Morphea non Orphea curat plebicula. Otiosissimus quisque multó ante rogatus et identidem admonitus, aut non venit, aut si venit queritur se diem, quia non perdiderit, perdidisse: et ita pietas (heu pietas et prisca fides) laudatur et alget. Attamen interea sacerdotes ipsi nec laudantur nec algent; nam frigente Religione viscera flaminum sacrosancto nihilominus adipe illinuntur, et vini aspersionibus perfusé irrorantur. Quis enim nescit Pontificum dapes ? quis mollem eorum et delicatam vitam, quis divitias et fastus Arsacios: nonne in hanc ipsam rem coacervatas gestiunt in immensum pecunias, nonne decumarum vectigalia, et aurea degluptæ gregis vellera? quamvis ipse Tiberius, ut ait Suetonius, præsidibus onerandas tributo provincias suadentibus rescripsit "Boni Pastoris esse tondere pecus non

66

deglubere." Si tamen nescis, civis Castoreane, quæ sint gulæ irritamenta accede conviva sacerdotum ad mensas, in quibus nihil Deorum pulvinaribus indignum unquam imponitur, nihil non exquisitum, nihil quod Vitellii manes non reddat placabiles. Hæc ego ipse vidi et gustavi; sacerdotum conviviis sæpe interfui, et profanus res divinas concelebravi. Non fugit memoriam meam qualis et quanta cæna solenni quadam die Pontificibus erat ornata, et rebus omnibus ornata et instructa, cum Archidiaconus Humdrumensis visitationem suam, ut mos est, celebrasset. Is Is post

E

« AnteriorContinuar »