Imagens das páginas
PDF
ePub

quam rimatus fuisset finitimas regiones tandem ad urbem Castoream vertit iter, ut ibidem inspiceret ecclesiarum statum et sacerdotum emandaret inhonestos aut laudaret bonos mores. Archidiaconus enim est sacerdotum censor, et Templorum Ædilis; fana lapsa refici curat, ædituos castigat, pontifices objurgat et, labore sacro peracto, reliquam diem hilari in convivio conterit inter congregatos ad eam ipsam rem sacerdotes. Talem quondam ad cænam triclinium intravi quum tota grex discubuerit sacerdotum, et inter lautas gustationes sermocinanter, horas extraxerit, disserendo in utramque partem de vini flore, de qualitate dapum, et aliis rebus ad religionem pertinentibus. Te autem antequam in pinacothecam ecclesiæ introduxerim de tabulis juvat breviter commonere, ne in parietem inscientes conjicias oculos, adstante interim me pictore non umbratico, qui rem omnem semper notavi delicatissimam, et idem describere potui.

In primis ergo Harpagus, Archidiaconus Humdrumensis, in cathedra sublime recumbens omnium acies in se vertit. Is, pastor avadissimus, et rerum humanarum et divinarum appetens, quippe qui præ corde suo decumas amaverit, ad altum evasit ecclesiæ fastigium. Solito Pontificum ambitu quinque tenet ovilia, et in stabulo quodam facili bene caput suum curat reponere. Quoque anno argenti pondo multa millia corro

tundat, itaque tanti acervi nummorum apud eum construuntur ut jam appendantur non numerentur pecuniæ. Gulæ ita rapaci nihil unquam satis: sed tamen phantasia est non homo, macilentius enim nunquam vidisti corpusculum, militiâ juventutis, ut opinor, et veneris deasciatum. Cælebs Jovis fæcundius habuit inguen, maritus Minervæ sterilius. Illustri genere ortus clariorem sanguinem connubio sibi adjunxit, quare, ne uxoris suæ amitteret imagines, indefessé in prole faciendâ per multos annus laboravit, donec, lustris tredecim peractis se frustra Lucinæ auxilium implorasse tacitó dolens confessus est. Vetitâ prole ruere totus in avaritiam. Sanctissima Divitiarum majestas ei præstrinxit oculos; illarum ad aras supplex tendit manus, quæ, quamvis baculo Archidiaconali fultæ, mitram insuper captant et episcopale pallium. Nec mirum si in caput nobile mitra advolaverit, quæ hodie præterit pauperum tabernas ut palatia procerum petat, sacrilego quoniam ambitu rapiuntur sacræ dignitates, et primatum potentiâ non suffragio populi, ad eas, impuri homines et sæculi moribus assentientes, mentientesque morum pravitate religionis quos ambiunt titulos, provehuntur.

Harpago proximus discubuit Pamphagus, animal propter convivia natum, qui quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatum corpus implet, et tantum vini absorbet ut cadus non

homo esse videatur.

Bromium in fronte et naso

confitetur genium suum, nam ille quidem Volcani irati est filius; quaqua tangit amburit, si prope astes æstu calefacit. Quicquid imbiberit a stomacho ejus propatulum; et vasto omasi pondere sarcinosus prægnantis sexus daret suspicionem, barba, novaculâ inexpugnabilis, homuncionem indicaret hirsutissimum. Quid plura de Pamphago? mille talis in ecclesiâ sacerdotes sacra peragunt, homines religiosissimi, quorum laudes ut ubique prolatas omittam. Post Pamphagum longe alius sedet Antistes, Zoilus acris, quem acutissimi ingenii et subtilis animi dura paupertas urget et in terram affigit ultima cupientem. Nemo pontificum Zoilo doctior, nemo in litteris illustrior, nemo omnis ævi eruditione instructior: sed o frustra suceptos tot labores! O vanum philosophiæ munus! quum nunc temporis ad gloriam aureis gradibus sit eundum, ut jam tandem novit Zoilus, quem altius volantem curta res arcuit et totius Pontificalis ordinis durissimum supercilium afflixit. Quid enim magis odio habet sacerdos quam doctum aliquem et liberalem non satis turpem ut Patricios suppalparetur, eundem tamen ita audacem ut Regum stultitiam fastidiret et insolentiam eorum stomacharetur? Zoilum, libertatis strenuum suffragatorem tota Flaminum societas, ut mos est, odit et invidet; at ille litterato deditus otio inauspicatarum âvium negligit garritus, solam

ut Tritonidis revereatur avem utpote sinistra et insulsa canere non solitam. Frugalis paucis contentus est; non tenax quidem sed potius abstinens a superfluis et priscorum retinens morum rectam consuetudinem: ille enim qui ab oppidis cultuque recessit ab aliis mirandâ cujusvis potus cibique patientiâ, sibi non mirabili, potitur. Simplici veste quæ vix excutiat sordes et tineas induitur Zoilus, nec delicatiorem cupit quoniam quæ paret res sibi non sufficit. Acer ille ad

omnem animi et corporis laborem; in philosophiâ nihil arduum non efficit, Religionis omnes commentatores perlegit et castigat, omnes libros evolvit et ab omnibus succum et mel suavissisimum exhaurit, ut ex scriptis ejus et disputationibus patet, quæ eum doctissimum aliquem esse probant et eundem jucundissimum. Raro enim illi scholasticæ eruditioni additur vis judicii quæ stylum perenni gratiâ ad posteritatem deducat; quippe promptus et pene turbulentus animus ubi in otio quod scribentibus datur, se ipsum recognoscit, ipsâ rerum quæ occurrunt multitudine oneratus et confusus suis divitiis premitur, nec scribere quæ invenit omnia, nec quæ sunt potiora eligere potest. Zoilus autem omnia bene promit, et bibliothecæ excussâ caligine in promptu ei est vim verborum rerumque reconditam effundere utilem et veram, non fucatas et ex scholis umbratiles sententias quæ obscurum quidpiam reddunt

obscurius. Quem ergo potius ac Zoilum debet ecclesia remunerandum curare? longe alios autem amat venerabilis et alma Mater, longé alios in sinu fovet et brachiis amplectitur. Si qui sunt adulatores, si qui stultissimi, turpes, temulenti, helluones, scurræ, adulteri, *malaci, et effeminati, si qui in servitia proclives, si qui libertatis osores, .omnes istos in cloacam suam prædivitem haurit ut episcopali infamiâ captos non temeré imbuat. Sub Harpago parvum et sterilem Curionatum habet Zoilus, et prætereâ nihil; ita ut de illo cecinisse Shakespeareus videatur, quum cujusdam miseri verba pastoris in cænam duceret.

"I am shepherd to another man,

"And do not shear the fleeces that I graze :

"My master is of churlish disposition,
"And little recks to find the way to heaven
"By doing deeds of hospitality.".

Sed de Zoilo meo satis. Proximus huic in pinacothecâ est aspici Pergopolynices, qui lumbos

* Incertum quibus innuit Hystrix; verba autem usque ad hoc tempus valent. Majoris abollæ facinus pudet referre. Hoc erit satis non solum feminam non tutam adhuc fuisse a Cupedine pontificali. Quis de talibus taceat quum jam omnium linguis divulgatæ sint Præsulis cujusdam teterrimi amores?

O Corydon, Corydon, secretum Divitis ullum
Esse putas? servi ut taceant jumenta loquentur,
Et canis, et postes, et marmora-claude fenestram
Vela tegant rimas, junge ostia, tollito lumen

E medio, clament omnes, prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundus
Proximus ante diem caupo sciet, audiet et quæ
Finxerunt pariter libravius, archimagiri,
Carptores, &c.(EDITOR.)

« AnteriorContinuar »