Imagens das páginas
PDF
ePub

suos militari quondam balteo cinctos pontificali tunicâ postea decorari voluit, annuente ecclesiâ quæ sordidâ repulsâ milites et navarchos sugillare dedignatur, homines religiosos et sanctos, militia quoniam est vita mortalium et ipsa ecclesia navis esse videtur cujus carinæ vix durare possint æquor imperiosius et ventorum impetum. Milite nostro nemo Prætorianorum longiorem femori imposuit machæram: dirus in duello, dirus armis, dirus ore Pergopolynices, qui ut celerius rostrum barbatum haberet labra de lucernâ ungebat capillorum spissam segetem promissura; ut ita horridé barbatulus omnes, quocumque spatiabatur, terreret. Postquam autem ille prima stipendia emeruerat invida Pax prætruncavit militiam et gloriam, et missione justâ inermem et togatum reddidit. Mavorte nihil ulterius favente quidni inter haruspices et Pontifices rerum divinarum arbiter fieret Pergopolynices? quis illi sacra solennia suscipienti succenseat? quis orthodoxum, posito gladio, fieri posse negabit? Jesus Petro gladium ademit, sed duplex est gladii genus, et si evangelicum retinet gladium recté et bene facit Pergopolynices. Habeant evangelici pastores gladium evangelicum quo jugulent vitia, quo resecent humanas cupiditates, qui, ut docet Paulus, vividus est et efficax ac perstringens usque ad divisionem animæ et spiritûs; et si suum utrique gladium semper haberent expeditum sacerdotes, pace

bonâ et perpetuâ fruerentur homines, nec toties, opinor, Christiani qui vocamur potius quam sumus, in fratrum viscera gladium impium stringeremus.

Cætera Sacerdotum turba, quos spes bene cænandi in unum collexerat, quæ et qualis fuisset ex sermone ac colloquio judices. En dramatis personæ !

Harpagus, Archidiaconus Humdrumensis ; Pamphagus; Zoilus; Pergopolynices; Pygistes; Kenodoxus; Thytes; Philocoprus; Polypotes; Zapotes; Aphemus; Polygamus; Hilarius; Eusebius, Philædus; Scommatistes; et Peniculus; Arcades omnes et cantare pares et respondere parati.

COLLOQUIUM.

HARPAGUS.

Combibete, Reverendi Fratres, "Matri almæ ecclesiæ bene et feliciter."

CHORUS.

"Matri almæ ecclesiæ bené et feliciter!" PAMPHAGUS.

Splendida propinatio tituli optimé meriti! alma. quoniam est mater Ecclesia, vel potius, ut ita dicam, almissima: bonos nutrit, malos arcet, centum habet uberes lacte scatentes, infantum vagitus miseretur, ita ut in toto terrarum orbe benignior aut jucundior non sit nutrix.

ZOILUS.

Hirudo non nutrix ista tua ecclesia mihi videtur.

PAMPHAGUS.

Quomodo hirudo? quid tibi latet sub illo nomine ? Davus sum non Ædipus; ænigma

tuum enucleato.

SKOMMATISTES.

Interpretantis non egent Flacci verba, quîs, ni fallor, innuit Zoilus, "non missura cutem nisi plena cruoris hirudo."

66

ZOILUS.

Toto cælo erras: mihi enim venit in mentem Solomonis quoddam proverbium "hirudo duas "habet filias cedo cedo semper clamantes," sed quænam sint filiæ, qui volet, conjecturâ assequatur: verbum non amplius addam.

HILARIUS.

Hariolatione non incertâ res recondita explicari potest; altera filia est Rex altera autem Senatus Angliæ, vectigalibus exigendis nunquam satiatæ, et, hirudinum more, patriæ cruorem sugentes.

HARPAGUS.

Absit a Zoilo nostro ista seditio! omnes superioribus potestatibus paremus, qui potestati resistit divinæ institutioni resistit, et, ut ait Paulus, dabit pænas. Quod Rex dedit Rex etiam auferre potest, non enim sine causa gladium gestat, quippe quum sit Dei minister ad irrogandas pænas iis qui malé faciunt; quapropter parere necesse est, non solum supplicii metu sed etiam

F

quia officii est. Iterum ergo combibamus, Fratres! " Regi Patri Patriæ feliciter."

[blocks in formation]

Poculum invertit Zoilus nec Regi propinat salutem. Rebellium est regiæ Majestati bona omina aversari. Rerum novarum molitor nunquam inter sacerdotes referatur. Hoc non erit tolerabile.

ZOILUS.

Non ebibo quia meum jecur adversâ valetudine affligitur. Regi meo tamen omnia oro fausta atque felicia. "Bonus sit Georgius, melior, optimus." Illi precor vita sit prolixa, imperium securum, exercitus fortes, senatus fidelis, populus probus, orbis quietus, et quæcunque alia hominis. sunt et Cæsaris vota. Hoc satis spero fore cuivis tyranorum amatori, quod si non sit satis plus tamen non habebitis. Tu, Zapotes, bibe; omitte, autem de mea abstinentiâ loqui, nam si totum oceanum potando ingurgitas factum illud vitio tibi non dabo, et pari vice, tu me, quod a vino labra mea temperassem, non incuses. Quod si negas, Thrax mihi eris in venturum tempus.

ZAPOTES.

Quo pacto precor?

ZOILUS.

Eodem quo quondam Horatio, cujus verba, si placet repetam.

Placet.

ZAPOTES.

ZOILUS.

"Natis in usum lætitiæ scyphis,

"Pugnare Thracum est," &c. &c.

PAMPHAGUS.

Dulcia verba, et in rem aptissima. Ego autem non modice angor de Zoili invalitudine, quæ illi, lepidissimo capiti, sobrietatem ita informem intulit. Vinum enim ingenio lene tormentum admovet, et cursum animi liquidiori pede et limatiori fluere docet, sordes facetiarum emulget, et mortalium animam, terræ non volentem inquilinum, in Olympi sedes ante tempus extollit.

ZAPOTES.

O quam bellé de genio meo disputâsti! quid vine flore veteris jucundius meis naribus objicitur? omnia vincit unguenta; et mihi erit rosa, viola, cinnamomum, stacte, crocus, acacia, thymum, et centaurea. Pæstum cedat Talabriga.* ZOILUS.

Ast Dentes vinum habet, et jecur sæpius momordit, nec multum a sapientissimo hominum laudatur, si rite ejus verba recordor.

ZAPOTES.

Hac solâ re insipiens videtur Solomon: quicquid est quod dixerit proffer in apertum, Rex quoniam est dignus quem audiamus.

* Oporto.

« AnteriorContinuar »