Imagens das páginas
PDF
ePub

ZAPOTES.

Per totam Zoili orationem nihil aliud feci.

PAMPHAGUS.

Ergo omnium es sacerdotum facilé sapientissimus: nos autem, heu nefas! verborum Zoilanorum pondus sustulimus, dum tu, lepidissime, tacitó pocula surdus exinanires.

ZAPOTES.

Quid mihi cum controversiis? bibendum est non disputandum a sacerdotibus.

PAMPHAGUS.

Ita res se habet apud orthodoxos: hæretici soli altercantur, et argumentorum runcinis corpus abradunt et ingenium delumbant. Deasciatos odi mortales.

"Let me have men about me that are fat,

“Sleek-headed men, and such as sleep at nights:
"Yon Zoilus has a lean and hungry look,

"He thinks too much: such men are dangerous."

PHILOCOPRUS.

Quod ad me attinet robiginem semper evitavi. Non licet acerbis morigerari. Jocos non morositatem affecto, neque enim Brachmanæ aut Indorum Gymnosophista sumus, silvicolæ et exules vitæ. Narrat autem Zoilus quod nec ad cælum nec ad terram pertinet, cum interim nemo sapientum quid ecclesiam mordet curaret, modo a Sacerdotum decumis abstineatur: hoc enim fateor est momenti, cætera quisquilia omnia.

ZAPOTES.

In tristia nos iterum revocas, Philocopre: grave crebris colloquium castigemus potiunculis. Vinum vincit mærorem.

[blocks in formation]

Si palinodiam canam victor non erit Bacchus. cujus sum assecla diligentissimus.

PHILOCOPRUS.

Oden non palinodiam concines.

ZAPOTES.

Nec oden, nec palinodiam medius fidius! lustra tredecim vocem meam Stryge rauciorem reddiderunt. Si qua cantica incipiam lacerare (nam lacerare necesse si canam) mille divinaretis ranas Lignum gratularier Regem a cælo descendentem. PHILOCOPRUS.

Nimis es modestus, O Sacerdos, novi enim te lusciniam cantando vincere.

I

ZAPOTES.

Carrucas potius ac mergos.

PHILOCOPRUS.

[ocr errors]

Noli tergiversari, Proteu, nos spe carminis non ludes. "Omnibus hoc vitium est cantoribus,' &c. &c. qui semel cecinit nusquam nisi Orcinianâ in spondâ silet.

"Thou rememberest

"Since I once sat upon a promontory,
"And saw thee sitting on a Dolphin's back,
"Uttering such dulcet and harmonious breath
"That the rude sea grew civil to thy song."

ZAPOTES.

Au

Bona verba! carmina quæ vultis cognoscite. In honorem Shakespearii cano et ecclesiæ. dite excerpta ex Alexandri convivio.

[blocks in formation]

"Plurimus in Bacchi laudes mox fila canorus

"Increpuit fidicen lyræ;

"Bacchi, quem Venus et nitens Juventas

"Formæ perpetuo beant decore.

"Jam ducens hilares venit triumphos

Serto revinctus pampineo Deus.

"Lætitiæ dator et jocorum.
"Infletur tuba tympanumque pulsum
"Edat sonores bellicos.
Numen purpureo suas rubore
"Uvas assimilans honesta prodit
"Ora renidens.

"Tibia multiforos fudat acuta sonos :

"Victor Thyoneus advenit! advenit!

"Bacchus quem Venus, et nitens Juventas
"Formæ perpetuo beant decore,

"Nobis delicias dedit bibendi.

"Gazam ministrant Bacchica munera,

"Sunt et voluptas pocula militis;

"Optima gaza,

"Grata voluptas ;

"Curam voluptas grata supervenit."

CHORUS.

Carmen optimum, optimé cantatum! et facetis nobis compotoribus perjucundum!!! Heus! omnes propinemus.

"Fratri Reverendo Zapoti, lusciniolæ pontificali bené et feliciter."

PAMPHAGUS.

Bella vero cantatio! tu mihi eris Orpheus, Linus, Amphion. Omnes articulos meos novâ juventute refrigerâsti. Ante cænam ita eram decripitus ut si sufflâses cecidissem; nunc aquilâ sum robustior. Gigas sum qui fui pulaster. Fecisti miracula, Zapotes. Duplices mihi videor habere oculos. Duos Zapotes cerno, duas mensas, geminos Archidiaconos. Pullulo. Redit mihi juventas, qui nuper omasi pondere laboravi bessalis fio. Trutinâ me penses, Archidiacone, levior sum Paradisi avibus, levior cortice: nonne levior cortice? sentio me volatilem fieri; et Cupidinem agere et ludere amoribus. At, at, ô Diva Cypri, non sum qualis eram homo inter homines, fuerata est pars ista corporis qua fui

* Anglicé. "Very good song, very well sung, jolly companions every one"!!!

Hercules. Rides? quid habes cur rideas? juro per totum fæmineum sexum me talia juvenem fecisse qualia nunquam Jovem ipsum adulterorum Coryphæum. Nolite me jocari putare: ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Quot noctu fenestras intravi! quot repagula reseravi! in quot et quantis somniavi lectulis! quantam annonam feci cornuum! Parens sum patriæ; patriarcha quidam, Noacho præstantior novi orbis seminatore. Puto interim terræ motum esse, ita circumagitur domus in quâ cænavimus. Nonne times ruinam, Archidiacone? Res horrida est domi ruina tantum Christianorum occidit. Cur ridetis? non ero deridiculo vobis : gravis sum ac valdé severus; qui me offendit iratum calcat anguem. Quum cæpi, matrem meam dupondii non facio: aut me non novi aut non ridebitis.

ARCHIDIACONUS.

Di boni! nova forma eloquentiæ! cur autem nos minaris? quid potes facere, ebrie Mavors, quem facile profliget gallus gallinaceus sterquilinii tyrannus.

PAMPHAGUS.

Me gallus gallinaceus? elephantum culex. Preciosâ vos lacessam sponsione me avem debellare posse.

ARCHIDIACONUS.

Dic autem quo certes pignore?

« AnteriorContinuar »