Imagens das páginas
PDF
ePub

thesauris, si forsan aliquis oppidi historiam (et talem aiunt jam prælo mandatam iri) cumulaté ab ovo aggrederetur componere. Quis enim, ut ait Valerius, omnis ævi gesta modico voluminum numero comprehenderit, aut quis sanæ mentis domesticæ historiæ seriem felici superiorum stylo traditurum speraverit? et certum, si ludicra mea non sunt modicæ molis et parvo parabilia qui emat aut admiretur nullum lucrifaciant. Nos autem longe alius occupat labor, nos ut Ithacæ Regem mores urbium decet inspicere, nos quale sit hodie humanum genus indagare et indagatum describere, ita ut ventura dies virtutes nostras et vitia et quid ipsi de illis putavissemus, claré videat, nec de opinionibus nostris pede titubet infelici.Juvabit ergo Castoreanorum affectus impetusque suis bonis malisque stipatos contemplari, et quatenus aut noceant aut prosint vestigare, ne deinde posteri aliquos immodice laudent, vel supra fas et æquum fastidirentur.

In civitate Castoreâ imperat tredecim Senatorum Concilium, vel corpus politicum, quod et Corporatio, vox barbara sonat. His præest Prætor urbanus vir ab officio eximius et sanctus, dignitate omni et felicissimo numine munitus, grande decus et columen rerum, cujus capiti urbis honor et gloria, munia belli ac pacis tota innituntur; ita ut ille verus nobis Atlas esse videatur ; et Patribus Conscriptis urbem multo omnium florentissi

mam longé felicissimé administrantibus hoc ipsum sit quod olim Herculi Theseus, quod Achates Æneæ. Prætor Urbanus, qui et Dictator, Consul, Censor, et Ædilis, in comitiis centuriatis populi suffragiis e tredecim Senatorum numero quoque anno declaratur; et renuntiatum plaudentium corona et trabeatorum pompa magistratuum ad domum suam bono omine comitatur. Eâdem die quâ Prætor urbanus, tredecim etiam Tribuni Plebis rogantur, ut Senatum consiliis additi, ne quid detrimenti civium privilegia caperent videant; et decretis Nobilium effrænatis intercedendo et iniquas leges prohibendo, injuriæ faciendæ ademant potestatem. Hinc a tribunis multum abhorrent Senatores, et a Senatoribus Tribuni lis sæpe in conclavi oritur; fervent iratorum subsellia; obstrepere Patres; diem in altereutros increpando eximere; et conflictantium jurgiis negotia publica miseré dirimi; ita ut disputationes eorum non minus ridiculæ videntur quam instructæ acies gruum et Pygmæorum, de quibus poetæ fabulantur. Mortuo Senatore Patres in Senatum a Prætore urbano frequentes vocantur, ut alius quidam e civibus in eorum sacrosanctum ordinem cooptetur; raro autem sine maximâ varietate sententiarum et prælio verborum: vix enim credibile quantæ in Senaculo partes, quantæ discordiæ et dissentientium atroces inimicitiæ,

quantæ animis ita cælestibus iræ, exigui pulveris jactu non temere comprimendæ.

Prætor urbanus et Patres omnes oppidi dirigendi facultates in se continent: ante alios autem Prætor edicta proponit, et ditione ita terribili potitur ut vix mortalium aures continere illius queant prærogativas. Is labefactanti et convulsæ civitati fert opem, fortunisque succurit omnium, et suam salutem posteriorem salute communi ducit, aut ducere dicitur. Is multarum taxationem indicit: pænes illum carceris et vinculorum pæna; is in rotam molarem in omne ævum circumvolvendam rei pedes truculenter condamnat.

......

["Tritoque trahunt epirhedia collo.

"Segnipides, dignique molam versare Nepotes."]

Is prostibulorum et lenonum immunda vitia castigat; is ebrios sobrietatem severe docet: is gentis Ægyptiorum infaustas vagationes occludit, is omnes quibus quod nullas certas sedes habeant est crimini, puniendo corrigit, is ignominiam et stigmata inuri, is aquæ et ignis interdictionem jubet; is legem annuam edicit, et capite sæpe tralatitio insulsitatem et insolentiam suam notam fieri seduló curat. Ne autem auditores me non vera finxisse loquantur, et virum tam sanctum unquam fuisse insipientem negent, ego Cæsaris nostri commentarios et præclara facta paucis explicem, modo ad auscultandum vestra sit benig

nitas, et tu, ingenium meam, quod absit non subi to pingue fias: dum ego ludum non innocentem et calamitatum ex composito sævientium plusquam imaginem per veras querelas, proh fatum! et indignationes jam non fabulis concoctas ante oculos velut in tabulâ promam: sed in neminem unum lineamenta alicujus imaginis cadant; Prætorem non hominem pingo, et si nomen præstolantur curiosi frustra erit quærentium labor.

Cursus equorum quoque anno Castoreæ Campo in scriptuario rité celebrantur: illicó, statim ac a Patribus data est copia, tota cauponiarorum gens vinum et cibos vendere, et secundum antiquissimum morem, ambulatoriæ culina delicias pro tentoriis lauté exponere, ita ut gustamentorum dulci lenocinio usque ad vini dapumque emptionem plebis animi captarentur. Die autem ante cursus, quæ et sacra, nam Dominica est, semper mos invaterescebat eos qui e rure in urbem cursus videndi causâ veniebant, prope muros cum civibus pilâ ludere: eo genere scilicet pilæ quæ coriacea pedibus ludentium urgetur, ita ut cujusvis partis viribus prima metum præterierit, eæ addicetur penitus victoria. Innocua sane et modesta plebis delectatio si non aliter visum Prætori cuidam valde severo, quem, si lubet Catonem Castoriensem appellemus, censorem verè belluinum. Cato noster homo perpaucarum imaginum quem generis sui antiquâ nobilitate facilé

C

vincat agaricus vel stercoris tuberosa progenies; quem in senatum rixæ patrum inscribi fecerunt, et quem plebeiam ob originem Prætorem Urbanum nominari suffragiis populus jusserat, novo quodam genere philosophiæ inflatus, et sydere plusquam Bæotico percussus, pilæ ludum supprimere et se potentem aliquem civibus suis ostentare magnis in præcordiis instituit. Tali proposito tumidus et tyrannidis inani specie se multum gratulans, duos lictores Prætorianos et viginti apparitores cum præcone publico et tribus deribitoribus in agrum ubi pilâ luditur, se ipsum centum passibus distantem, præcedere jubet: dato etiam præcepto ut hostem in carcerem traheret, vel si foret occasio ulteriori supplicio in reluctantes procederent. Ecce autem quanta belli Mars Venereus comparat! apparatus solemnis per celebres urbis vias cum ostentatione ac specie quadam triumphali et,agmine plurium incedentium omnium oculos in se trahit. In fronte viginti sunt apparatores majestate gravi spectabiles, at super modum minaces, qui, ut e vicis undique conducti et in hanc ipsam rem jurati, funesta belli contemnunt eó quod nunquam viderint. Ipse Cato, longo autem intervallo, a têrgo sequitur, cujus læva et dextra latera duo Lictores bene custodiunt. Prætori facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa; pinguis ille et obesus, ventre prominulo, bene curatâ cute

« AnteriorContinuar »