Imagens das páginas
PDF
ePub

Virgilius Restauratus:

SE U

MARTINI SCRIBLERI,

Summi Critici.

Castigationum in Aeneidem

S P E CI M E N.

AENEIDEM totam, Amice Lector, innumerabilibus

poene mendis scaturientem, ad pristinum fensum revocabimus. In singulis fere versibus spuriae occurrunt lectiones, in omnibus quos unquam vidi codicibus, aut vulgatis aut ineditis, ad opprobrium usque Criticorum, in hunc diem existentes. Interea adverte oculos, et his paucis fruere. At si quae sint in hisce castigationibus, de quibus non satis liquet, fyllabarum quantitates, uponezóneva noftra Libro ipfi praefigenda, ut consulas, moneo.

I. SPECIMEN LIBRI PRIMI,

VER. I.

A А

RMA Virumque cano, Trojae qui primus

ab cris
Italiain, fato profugus, Lavincque venit
Littora. multum ille et terris jactatus et alto,
Vi fuperûm---
Arma Virumque cano, Trojae qui primus ab aris
Italiam, flatu profugus Latinaque venit
Littora. multum ille et terris vexatus et alto,
Vi fuperûm---

Ab aris, nempe Hercaei Jovis. vide lib. ii. v. 512. 550.---Flatu, ventorum Aeoli, ut sequitur--Latina certe littora cum Aeneas aderat, Lavina non nisi poftea ab ipfo nominata, lib. xii. v. 193.--- Jactatus terris non convenit.

II. VER. 52.

Et quisquis Numen Junonis adoret?

Et quisquis Nomen Junonis adoret? Longe melius, quam, ut antea, Numen. et proculdubio fic Virgilius.

III. VER. 86.
Venti, velut agmine facto,
Qua data porta ruunt

1

[ocr errors]

Venti, velut aggere fracto,
Qua data porta ruunt.
Sic corrige, meo periculo.

IV. VER. 117.
Fidumque vehebat Orontem.

Fortemque vehebat Orontem.
Non fidum. quia Epitheton Achatae notiffimum
Oronti
nunquam

datur.

V. Ver. 119.
Excutitur, pronusque magister
Volvitur in caput.

Excutitur : pronusque magis ter
Volvitur in caput.
Aio Virgilium aliter non scripfiffe, quod plane con-
firmatur ex sequentibus--- Aft illum ter fluctus ibi-
dem Torquet.

VI. Ver. 122.

Apparent rari nantes in gurgite vasto
Arma virúm.

Armi hominum : Ridicule antea Arma virúm, quae, ex ferro conflata, quomodo possunt natare ?

VII. VER. 151.

Atque rotis summas leviter perlabitur undas.
Atque rotis spumas leviter perlabitur udas.
Vol. VI.

T.

Summas, et leriter perlabi, pleonasmus eft : Mirifice altera lectio Neptuni agilitatein et celeritatem exprimit. fimili modo Norter de Camilla, Æn. xi. Illa vel intactae fegetis per fumma colaret, etc. hyperbolice.

VIII. VER. 154.
Jamque

faces et saxa volant, furor arma ministrat. Jam faeces et faxa volant, fugiuntque ministri: uti folent, inftanti periculo---Faeces facibus longe praestant; quid enim nifi faeces jactarent vulgus fordidum?

IX. VER. 170.

Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
Intus aquae dulces, vivoque sedilia faxo.

Fronte sub adversa populis prandentibus antrum. Sic malim, longe potius quam fcopulis pendentibus: Nugae! nonne vides versu fequenti dulces aquas ad potandum et fidilia ad discumbendum dari? In quorum ufum ? quippe prandentium.

X. VER. 188.

Tres littore cerottos
Prospicit errantes: hos tota armenta sequuntur
A tergo----

Tres littore corvos
Afpicit errantes : hos agmina tota fequuntur
A tergo----

4

Cervi, lectio vulgata, absurditas notissima: haec animalia in Africa non inventa, quis nescit? At motus et ambulandi ritus Corvorum, quis non agnorit hoc loco ? Littore, locus ubi errant Corvi, uti Nofter alibi,

Et sola in fcca secum spatiatur arena. Omen praeclarissimum, immo et agminibus militum frequenter observatum, ut patet ex Historicis.

XI. VER. 748. Arcturum, pluviasque Hyades, geminosque Triones. Error graviffimus. Corrigo, ---septemque Triones.

XII. VER. 631. Quare agite, o juvenes, teetis succedite noftris. Lectis potius dicebat Dido, polita magis oratione, et quae unica voce et torum et menfam exprimebat. Hanc lectionem probe confirmat appellatio o juvenes ! Duplicem hunc sensum alibi etiam Maro lepide innuit, Æn. iv. ver. 19.

Huic uni forsan potui succumbere culpae :

Anna! fatebor enim--Sic corriges,

Huic uni (viro scil.] potui succumbere ; culpas,

Anna ? fatebor enim, etc.
Vox fuccumbere quam eleganter ambigua!

« AnteriorContinuar »