Q. Horatii Flacci: Carmina complectens

Capa
Impensis Kearsley, 1794
0 Críticas
As críticas não são validadas, mas a Google verifica a existência de conteúdo falso e remove-o quando é identificado
 

Opinião das pessoas - Escrever uma crítica

Não foram encontradas quaisquer críticas nos locais habituais.

Páginas seleccionadas

Índice

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 39 - Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor relictos : namque Diespiter, 5 igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantis egit equos volucremque currum, quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari 10 sedes Atlanteusque finis concutitur.
Página 126 - Berecyntia delectabere tibia mixtis carminibus non sine fistula; illic bis pueri die numen cum teneris virginibus tuum laudantes pede candido in morem Salium ter quatient humum.
Página 100 - Frustra: nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos Lascivi suboles gregis. Te flagrantis atrox hora Caniculae Nescit tangere, tu frigus amabile 10 Fessis vomere tauris Praebes et pecori vago.
Página 183 - Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.
Página 41 - Te Spes et albo rara Fides colit Velata panno nee comitem abnegat, Utcumque mutata potentis Veste domos inimica linquis...
Página 176 - Malis carere quaeritis laboribus. Nulla sit hac potior sententia : Phocaeorum Velut profugit exsecrata civitas Agros atque Lares patrios habitandaque fana Apris reliquit et rapacibus lupis, 20 Ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas Notus vocabit aut protervus Africus.
Página 61 - Fregisse cervicem et penetralia Sparsisse nocturno cruore Hospitis ; ille venena Colcha Et quidquid usquam concipitur nefas Tractavit, agro qui statuit meo 10 Te, triste lignum, te caducum In domini caput immerentis.
Página 53 - Шe terrarum mihi praeter omnes Angulus ridet ubi non Hymetto Mella decedunt viridique certat Bacca Venafro ; Ver ubi longum tepidasque praebet Juppiter brumas, et amicus Aulon Fertili Baccho minimum Falernis Invidet uvis.
Página 25 - Amor sui et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro. 1.19 Mater saeva Cupidinum Thebanaeque iubet me Semelae puer et lasciva Licentia finitis animum reddere amoribus. urit me Glycerae nitor splendentis Pario marmore purius: urit grata protervitas et vultus nimium lubricus aspici.
Página 122 - Fortuna saevo laeta negotio et Ludum insolentem ludere pertinax Transmutat incertos honores, Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem ; si celeres quatit Pennas resigno quae dedit, et mea Virtute me involvo probamque Pauperiem sine dote quaero.

Informação bibliográfica