Diamque Phoebi rursus ibis in domum, Oxonia quam valle colit. Bifidoque Parnassi jugo. Postquam egregiam tu quoque sortem EPODOS. Vos tandem, haud vacui mei labores, Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas, Quas bonus Hermes, Et tutela dabit solers Roüsi; Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque onge Turba legentum prava facesset: At ultimi nepotes, Et cordatior ætas, Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit, integro sinu. Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numerq nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt кarà σxéσw, partim ἀπολελευμένα Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. |