Imagens das páginas
PDF
ePub

cavitate granula parva natant; prope mammillam embryo sub formâ globuli sphærici primùm visus est.

Fructus subsphæricus, liber vel calyce adnato plùs minùsve tectus; pericarpium exteriùs carnosum, drupaceum, spongiosum vel siccum tenuissimum; interiùs (endocarpium) fibrosum, durum, plùs minùsve crassum; aut lignosum indehiscens, nucem 2-3-locularem (seu abortu unilocularem), seu nuculas 2–3 distinctas efformans; aut crustaceum dehiscens, capsulam tricoccam producens, coccis interiùs et inferiùs rimâ longitudinali dehiscentibus.

Semen in quolibet loculo solitarium, erectum, sessile vel podospermio brevi cupulæformi suffultum. Testa lævissima, fusca, fibrosa, crustacea vel membranacea (in fructibus lignosis, ex. gr. Zizyphis), raphe laterali interiùs notata, vel raphe dorsali, sulco profundo exteriori inclusâ superiùsque testam perforante, prædita (in Rhamnis). Chalaza, ut in ovulo. Nucleum membranâ propriâ, liberâ vel testæ subadhærente, inclusum. Endospermium carnosum, flavescens, cellulosum, lateribus embryonis applicatum. Embryo magnus, semini subconformis, sed magis compressus, flavescens vel virescens, cotyledonibus planis applicatis, carnosis; radiculâ brevi inferâ.

“ Arbores, frutices vel suffrutices, ramulis in pluribus spinescentibus. Folia simplicia, alterna, subopposita, vel rariùs exacte opposita (in Colletiis), penninervia vel triplinervia, sparsa vel subdisticha, basi sæpiùs bistipulata, stipulis parvis, caducis vel spinescentibus et persistentibus (in Zizyphis, Paliuro). Flores axillares, solitarii, fasciculati, umbrellati, vel cymosi, rariùs spicati, in spicis simplicibus vel interruptis (ramulis nudis), glomeratìm dispositi (in Sageretiâ, Gouaniâ, Ventilagine), in quibusdam paniculas terminales efformantes (in Ceanotho, Berchemiâ, Pomaderri), vel glomerati seu capitati (in Cryptandrâ, Phylicâ, &c.).”

As an instance of a somewhat different mode of describing an order, the following natural character of AMARANTACE Æ, by the learned Dr. Von Martius, may be studied with advantage: it exhibits the manner in which characters are valued by the Botanists of Germany: 66 Flores hermaphroditi, rarò diclines : dioici aut abortu

polygamo-monoici, aut singuli aut nonnulli glomerati bracteati. Perianthium hypogynum, liberum, persistens, duplex, utrumque compagine simile, exterius (calyx) diphyllum, nunc deficiens (evanescens); interius (corolla) pentaphyllum, petalis distinctis aut rarò connatis ; rarissimè triphyllum. Stamina hypogyna, quina, aut quinario numero dupla aut multipla, rarò pauciora, ultra quinque vix fertilia, uniserialia, nunc distincta, nunc monadelpha, in cupulam aut in tubum connata ; filamentis fertilibus petalis oppositis; antheris medio dorso affixis, nunc didymis bilocularibus, nunc unilocularibus, longitudinaliter medio antice dehiscentibus, polline globoso, minuto, creberrimo. Pistillum unicum. Ovarium simplex, mono, aut oligospermum, ovulis funiculo centrali libero appensis. Stylus unicus vel nullus, ex ovario transiens s. continuus, et in utriculo (plerumque) persistens. Stigma simplex vel multiplex. Pericarpium : Utriculus membranaceus, evalvis et irregulariter dehiscens, aut circumscissus mono- aut oligospermus. Semina lentiformia, subglobosa v. elliptica, ad hilum emarginata, verticaliter appensa; testa crustacea, membrana interna tenui. Albumen centrale, farinaceum. Embryo periphericus, arcuatus; cotyledonibus plano-convexis incumbentibus; plumula inconspicua; radicula umbilicum spectante.

Herbæ aut suffrutices ramosæ vel ramosissimæ, caule teretiusculo, rariùs angulato, humiles aut diffuso-incumbentes aliis vegetabilibus.

Folia opposita vel alterna, simplicia, sæpè brevitèr petiolata, integra, subintegerrima uninervia, venis subparallelis combinatis, venulis creberrimè reticulatis, exstipulata.

Flores pedicellis brevissimis subsessiles, sicciusculi, scariosi et quasi glumacei, glomerati, capitati vel spicati, colore vario. Pubes frequens, septata, articulata aut ganglionea, plerumque simplex, rarò stellata.

« Evolutio. Cotyledones epigææ, integerrimæ, glaberrimæ, subsuccosæ, in alternifoliis nonnunquam obliquè oppositæ, in oppositifoliis basi conjugatæ. Radicula subsimplex, fibrillosa, et Cauliculus crassiusculi, internodio primario sæpè elongato. Folia plumulæ vernatione sursum complicata. Gemmatio : Gemmis nudis. Æstivatio calycina equitans. Æstivatio corollina interdum apice aperta (dum corolla calyce inclusa), quincuncialis : duobus tribusve petalis exterioribus, sibi lateraliter imbricatis et interiores subvalvulares, vel hinc imbricatas plus ininusve tegentibus.

Æstivatio staminea erecta, pistillo ante anthesin sæpè stamina superante, postea incluso. Prolepsis florum composita et indeterminata (Link). Anthesis sursum peracta.

Propagatio. Antherarum dehiscentia simultanea, completa, antheris effætis explanatis vel tortis et versatilibus. Stigma pollen papillis pilisque affigens, dum divisum sensim sensimque expansum. Disseminatio aut floribus integris super pericarpium semenque clausis decidentibus, sæpè ope lanæ involventis volitantibus, seminibusve aut ex utriculo circumscisso libere aut una cum utriculo delabentibus.

Metamorphosis. 6 Folia sursum magnitudine decrescentia, floralia nunc reliquis minora, nunc omnino deficientia aut in squamas ad divisiones florescentiæ mutata, bractearum sub specie contracta, sicca, scariosa atque calycis foliolis similia. Foliolorum calycinorum fabrica et species quasi repetita in petalis vix in orbem regularem dispositis, orbe non nisi in staminum monadelphorum perigynia absoluto.

Metamorphosis retrocedens s. negativa in florum glomerulis, nonnullos flores in gemmulas spinosas coërcens.

Luxuries caules rachesque florum fasciatos vel florum diclinorum hermaphroditismum incompletum sistens, aut semina in corpuscula vacua caudata extenuans.

" Qualitas. 66 Herbæ, præsertim junioris, folia textura laxiuscula molli, elementis mucilaginosis, saccharinis et fibrosis pollentia ideoque oleracea. Semina farinacea, amylo et muco pollentia. Virtus nutriens, emolliens, demulcens, in systema lynıphaticum prævalens. Unicæ hucusque speciei cognitæ, Gomphrena officinalis Mart., radix antidotalis, tonica, stimulans.

Statio et Habitatio. “ Plantæ et gregariæ et solitariæ ; plures diffusæ villosiores in siccis lapidosis arenosisve apricis regionibus, aliæ erectæ vel super alia vegetabilia decumbentes, pube rariore adspersæ, in sylvarum marginibus lucisque primævis vivunt: nonnullæ subsalsa maritimaque diligunt loca; in depressis, haud multum' super oceanum elevatis, frequentiores ac in montanis. Obviam venit hæc plantarum familia in utroque hemisphærio; sub ipsa Æquatore rariùs, inde si versus Polos procedas, utrinque frequentior, ita ut ejus vis versus Tropicas augeri videatur. Cujusvis generis Plaga ampla, aliis Americæ, Asiæ, Novæ Hollandiæ peculiaribus, aliis paucissimis communibus, paucis hucusque Europæis et Africanis.”

As an example of a full description of a species, the following account of Cephaelis Ipecacuanha is taken from Von Martius's Materia Medica Brasiliensium :

Radix perennis, simplex vel in ramos paucos divergentes divisa, oblique terram intrans, flexuosa, torta, 4–6 pollices longa, rarò longior, pennam anserinam circiter crassa, versus basin et apicem plerumque paulo attenuata, annulata, annulis ut plurimum ultra dimidiam radicis crassitiem latis inæqualibus; passim fibras agens tenues, flexuosas, simplices vel parum divisas in fibrillas patentes; epidermide lævigata, glabra, in planta viva dilute fusca, in sicca umbrina et tandem umbrino-nigricante vel griseo-fusca obductas; cortice seu parenchymate, quod annulos exhibet, æquabili, primum molliusculo, subamylaceo, albo, tandem siccescente pallide rubente vel testaceo-roseo, resinoso-splendente, facilius a filo centrali lignoso tereti dilute flavido secedente, idque passim in conspectum dante.

Caulis suffruticosus, 2-3 pedes longus, adscendens, interdum declinatus inque terra latitans, passim nodosus et e nodis radices agens reliquis similes, ut plurimum simplices, teres, crassitie pennæ anserinæ vel cygneæ, vel simplicissimus, vel adultior ramos paucos sarmentoso-emittens; epidermide crassiuscula lævigata vel longitudinaliter rimis aperta, in parte subterranea fusca, in parte extraterranea inferiore foliis destituta cinereo-alba glabra, in superiore viridi pubescente,

i Folia in apice caulis ramorumque 4-6, rarò plura, opposita, subhorizontaliter patentia, petiolata, oblongo-obovata, acuta, versus basin attenuata, margine integerrima vel obiter subrepanda, 3–4 pollices longa, 1–2 lata, uti pars suprema caulis et ramorum pilis brevibus adpressis scabriuscula, obscurè viridia, subtùs pallida, nervo medio venisque lateralibus ibidem prominentibus percursa.

Petioli semiunguiculares, semiteretes, supra paulò canaliculati, pubescentes.

Stipula petiolos connectentes, erectæ, adpressæ, basi membranaceæ supernè utrinque in lacinias setosas 4–6 fissæ, marcescentes et cum foliis deciduæ.

Pedunculi solitarii, axillares, teretes, pubescentes, floriferi erectiusculi, fructiferi refracti, unciam et ultra longi.

Flores in capitulum involucratum semiglobosum collecti, 8—12, rarò plures, in quovis involucro, singuli bracteati.

Involucrum commune monophyllum, patens, profunde 4rarius 5-6-partitum, in lacinias obovatas brevi acumine terminatas ciliatas.

Bractec (s. involucrum partiale) pro singulo flore singulæ, ovato-oblongæ, acutæ, pubescentes.

66 Calyx ovario adnatus, minutus, obovatus, albidus, extùs pubescens, supernè sectus in dentes 5 breves obtusiusculos erectos.

6 Corolla alba, infundibuliformis, tubo cylindrico vix sursum dilatato, extùs et in fauce tenuissimè pubescens, limbo quam tubus duplo breviore, in lacinias 5 ovatas acutiusculas patenti-reflexas diviso.

6 Stamina 5. Filamenta filiformia, alba, glabra, in tubi parte superiore adnata. Anthere lineares, quam filamenta paulò longiores, nonnihil exsertæ.

Ovarium calyce inclusum, obovatum, in vertice disco carnoso medio umbilicato albido notatum. Stylus filiformis, longitudine tubi corollini, albus. Stigmata 2, linearia, obtusa, patentia. : « Bacca ovata, obtusa, magnitudine vix semen Phaseoli multiflori æquans, primum purpurea, dein violaceo-atra, carnosa, mollis, calyce parvo non ampliato coronata, bilocularis, dissepimento longitudinali carnoso, disperma.

« AnteriorContinuar »