Imagens das páginas
PDF
ePub

90

95

100

Natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno
Usquam aberit, cum tu, supplex in rebus egenis,
Quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!
Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
Externique iterum thalami.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
Qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe."
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
Horrendas canit ambages antroque remugit,
Obscuris vera involvens; ea frena furenti
Concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.
Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
Incipit Aeneas heros: "Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit;
105 Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.
Unum oro: quando hic inferni ianua regis
Dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso,
Ire ad conspectum cari genitoris et ora
Contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.
Illum ego per flammas et mille sequentia tela
Eripui his umeris, medioque ex hoste recepi;
Ille meum comitatus iter maria omnia mecum
Atque omnes pelagique minas caelique ferebat,
Invalidus, vires ultra sortemque senectae.

110

115 Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,

120

Alma, precor, miserere, potes namque omnia, nec

te

Nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis.
Si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque canoris,
Si fratrem Pollux alterna morte redemit,

Itque reditque viam totiens-quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden?-et mi genus ab Iove summo."
Talibus orabat dictis, arasque tenebat,

125 Cum sic orsa loqui vates: "Sate sanguine divum,
Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;

Noctes atque dies patet atri ianua Ditis;

Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit 130 Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,

Dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,
Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
135 Tartara, et insano iuvat indulgere labori,

Accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus,

Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis Lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae. 140 Sed non ante datur telluris operta subire,

Auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso non deficit alter
Aureus, et simili frondescit virga metallo.
145 Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum

Carpe manu: namque ipse volens facilisque seque
tur,

Si te fata vocant; aliter non viribus ullis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici -
150 Heu nescis! - totamque incestat funere classem,
Dum consulta petis nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.

Sic demum lucos Stygis et regna invia vivis 155 Aspicies." Dixit, pressoque obmutuit ore.

Aeneas maesto defixus lumina vultu
Ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat
Eventus animo secum. Cui fidus Achates
It comes, et paribus curis vestigia figit.
160 Multa inter sese vario sermone serebant,

Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
Ut venere, vident indigna morte peremptum,
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
165 Aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
Postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
170 Addiderat socium, non inferiora secutus.

175

Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
Demens et cantu vocat in certamina divos,
Aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
Inter saxa virum spumosa immerserat unda.

Ergo omnes magno circum clamore fremebant,
Praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,
Haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri
Congerere arboribus caeloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum,
180 Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,
Fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
Scinditur, advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus
Hortatur socios, paribusque accingitur armis.
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,

185

190

Aspectans silvam immensam, et sic voce preca

tur:

"Si nunc se nobis ille aureus arborc ramus

Ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
Heu nimium de te vates, Misene, locuta est."
Vix ea fatus crat, geminae cum forte columbae
Ipsa sub ora viri caelo venere volantes,

Et viridi sedere solo. Tum maximus heros Maternas adgnoscit aves, laetusque precatur: "Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras 195 Derigite in lucos, ubi pinguem dives opacat

Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus,
Diva parens." Sic effatus vestigia pressit,
Observans, quae signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illae tantum prodire volando,
Quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
Tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae
Sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
205 Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fetu teretes circumdare truncos:
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice, sic leni crepitabat bractea vento.
210 Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.

Nec minus interea Misenum in litore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem taedis et robore secto
215 Ingentem struxere pyram, cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales ante cupressos

Constituunt, decorantque super fulgentibus armis.

220

Pars calidos latices et aëna undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.
Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt,
Purpureasque super vestes, velamina nota,

Coniciunt.

Pars ingenti subiere feretro,

Triste ministerium, et subiectam more parentum
Aversi tenuere facem.

Congesta cremantur

225 Turea dona, dapes, fuso crateres olivo.

Postquam conlapsi cineres et flamma quievit,
Reliquias vino et bibulam lavere favillam,
Ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
230 Spargens rore levi et ramo felicis olivae,
Lustravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
Imponit, suaque arma viro remumque tubamque,
Monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo
235 Dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.

His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
Quam super haud ullae poterant impune volantes
240 Tendere iter pennis; talis sese halitus atris
Faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
Unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.
Quattuor hic primum nigrantes terga iuvencos
Constituit frontique invergit vina sacerdos,
245 Et summas carpens media inter cornua saetas
Ignibus imponit sacris, libamina prima,

Voce vocans Hecaten, Caeloque Ereboque potentem.
Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem
Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam

250 Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori

« AnteriorContinuar »