Imagens das páginas
PDF
ePub

Atque immota manet fatis Lavinia coniunx :
315 At trahere, atque moras tantis licet addere rebus;

At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coeant mercede suorum.
Sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,

Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum 320 Cisseis pracgnans ignes enixa iugales;

Quin idem Veneri partus suus et Paris alter,
Funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae."

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit;
Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
Infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
Iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,

Tam saevae facies, tot pullulat atra colubris. 330 Quam Iuno his acuit verbis, ac talia fatur:

“Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
Hanc operam, ne noster honos infractave cedat
Fama loco, neu conubiis ambire Latinum

Aeneadae possint, Italosve obsidere fines.
335 Tu potes unanimos armare in proelia fratres

Atque odiis versare domos, tu verbera tectis
Funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
Mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,

Disice compositam pacem, sere crimina belli;
340 Arma velit poscatque simul rapiatque iuventus."

Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
Principio Latium et Laurentis tecta tyranni
Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae,

Quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis 345 Femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.

Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem

Conicit inque sinum praecordia ad intima subdit,
Quo furibunda domum monstro permisceat omnem.

Ille, inter vestes et levia pectora lapsus, 350 Volvitur attactu nullo, fallitque furentem,

Vipeream inspirans animam; fit tortile collo
Aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.

Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
355 Pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem,

Necdum animus toto percepit pectore flammam,
Mollius, et solito matrum de more, locuta est,
Multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:

“Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, 360 O genitor? nec te miseret nataeque tuique ?

Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
Perfidus, alta petens abducta virgine, praedo ?
At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor

Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes ? 365 Quid tua sancta fides ? quid cura antiqua tuorum

Et consanguineo totiens data dextera Turno?
Si gener externa petitur de gente Latinis,
Idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis,

Omnem equidem sceptris terram quae libera nostris 370 Dissidet, externam reor, et sic dicere divos.

Et Turno, si prima domus repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae. .

His ubi nequiquam dictis experta Latinum

Contra stare videt, penitusque in viscera lapsum 375 Serpentis furiale malum, totamque pererrat,

Tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
Immensam sine more furit lymphata per urbem :
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri magno in gyro vacua atria circum

38

Intenti ludo exercent - ille actus habena
Curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra
Impubesque manus, mirata volubile buxum ;
Dant animos plagae :— non cursu segnior illo

Per medias urbes agitur populosque feroces. 385 Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,

Maius adorta nefas maioremque orsa furorem,
Evolat, et natam frondosis montibus abdit,
Quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,

“ Euhoe Bacche” fremens, solum te virgine dignum 390 Vociferans: etenim molles tibi sumere thyrsos,

Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

Fama volat, furiisque accensas pectore matres Idem omnes simul ardor agit, nova quaerere tecta.

Deseruere domos, ventis dant colla comasque; 395 Ast aliae tremulis ululatibus aethera complent,

Pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.
Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
Sustinet, ac natae Turnique canit hymenaeos,

Sanguineam torquens aciem, torvumque repente 400 Clamat: "Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae !

Si qua piis animis manet infelicis Amatae
Gratia, si iuris materni cura remordet,
Solvite crinales vittas, capite orgia mecum.'

Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
105 Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.

Postquam visa satis primos acuisse furores,
Consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
Protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
Audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
Acrisioneis Danae fundasse colonis,
Praecipiti delata Noto. Locus Ardea quondam
Dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen

Sed fortuna fuit: tectis hic Turnus in altis

Iam mediam nigra carpebat nocte quietem. 415 Allecto torvam faciem et furialia membra

Exuit; in vultus sese transformat aniles
Et frontem obscenam rugis arat; induit albos
Cum vitta crines; tum ramum innectit olivae;

Fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos,
420 Et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:

Turne, tot incassum fusos patiere labores, Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis ? Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes

Abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. 425 I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;

Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,
Ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.

Quare age, et armari pubem portisque moveri 430 Laetus in arma para, et Phrygios, qui flumine pulchro

Consedere, duces pictasque exure carinas.
Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,
Ni dare coniugium et dicto parere fatetur,

Sentiat et tandem Turnum experiatur in armis." 435 Hic iuvenis, vatem inridens, sic orsa vicissim

Ore refert: "Classes in vectas Thybridis undam
Non, ut rere, meas effugit nuntius aures;
Ne tantos mihi finge metus. Nec regia Iuno

Immemor est nostri;
440 Sed te victa situ verique effeta senectus,

O mater, curis nequiquam exercet, et arma
Regum inter falsa vatem formidine ludit.
Cura tibi divum effigies et templa tueri ;

Bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda." 44.1

Talibus Allecto dictis exarsit in iras.

At iuveni oranti subitus tremor occupat artus;
Deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris,
Tantaque se facies aperit; tum flammea torquens

Lumina cunctantem et quaerentem dicere plura 450 Reppulit, et geminos erexit crinibus angues,

Verberaque insonuit, rabidoque haec addidit ore:
“En ego victa situ, quam veri effeta senectus
Arma inter regum falsa formidine ludit;
Respice ad hąec: adsum dirarum ab sede sororum ;
Bella manu letumque gero."

Sic effata facem iuveni coniecit, et atro
Lumine fumantes fixit sub pectore taedas.
Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus

Perfundit toto proruptus corpore sudor. 460 Arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;

Saevit amor ferri et scelerata insania belli,
Ira super : magno veluti cum flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis aëni,

Exsultantque aestu latices; furit intus aquai 465 Fumidus atque alte spumis exuberat amnis;

Nec iam se capit unda; volat vapor ater ad auras.
Ergo iter ad regem polluta pace Latinum
Indicit primis iuvenum, et iubet arma parari,

Tutari Italiam, detrudere finibus hostem ;
470 Se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.

Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,
Certatim sese Rutuli exhortantur in arma.
Hunc decus egregium formae movet atque iuventae,
Hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis.
Arte nova speculata locum, quo litore pulcher
Insidiis cursuque feras agitabat lulus,

475

« AnteriorContinuar »