Imagens das páginas
PDF
ePub

Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo 480 Obicit et noto nares contingit odore,

Ut cervum ardentes agerent: quae prima laborum
Causa fuit belloque animos accendit agrestes.

Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
485 Nutribant Tyrrheusque pater, cui regia parent
Armenta, et late custodia credita campi.
Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura
Mollibus intexens ornabat cornua sertis,
Pectebatque ferum, puroque in fonte lavabat.
490 Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili,
Errabat silvis, rursusque ad limina nota
Ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.

Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli Commovere canes, fluvio cum forte secundo 495 Deflueret, ripaque aestus viridante levaret. Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius curvo derexit spicula cornu;

Nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo Perque uterum sonitu perque ilia venit arundo. 500 Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit, Successitque gemens stabulis, questuque cruentus Atque imploranti similis tectum omne replebat.

Silvia prima soror, palmis percussa lacertos, Auxilium vocat et duros conclamat agrestes. 505 Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, Improvisi adsunt, hic torre armatus obusto, Stipitis hic gravidi nodis; quod cuique repertum Rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrheus, Quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis

510 Scindebat, rapta spirans immane securi.

At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi

520

Ardua tecta petit stabuli, et de culmine summo Pastorale canit signum, cornuque recurvo Tartaream intendit vocem, qua protinus omne 515 Contremuit nemus et silvae insonuere profundae; Audiit et Triviae longe lacus; audiit amnis Sulphurea Nar albus aqua fontesque Velini, Et trepidae matres pressere ad pectora natos. Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum Dira dedit, raptis concurrunt undique telis Indomiti agricolae; nec non et Trofa pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis. Derexere acies. Non iam certamine agresti, Stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, 525 Sed ferro ancipiti decernunt, atraque late Horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent Sole lacessita, et lucem sub nubila iactant: Fluctus uti primo coepit cum albescere vento Paulatim sese tollit mare et altius undas 530 Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, Natorum Tyrrhei fuerat qui maximus, Almo, Sternitur: haesit enim sub gutture vulnus et udae Vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam. 535 Corpora multa virum circa, seniorque Galaesus, Dum paci medium se offert, iustissimus unus Qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis; Quinque greges illi balantum, quina redibant Armenta, et terram centum vertebat aratris.

540

Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,
Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
Imbuit et primae commisit funera pugnae,
Deserit Hesperiam, et caeli conversa per auras
Iunonem victrix adfatur voce superba :

545 "En, perfecta tibi bello discordia tristi!

Dic, in amicitiam coeant et foedera iungant.
Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,
Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
Finitimas in bella feram rumoribus urbes,

550 Accendamque animos insani Martis amore,

Undique ut auxilio veniant; spargam arma per agros." Tum contra Iuno: "Terrorum et fraudis abunde est. Stant belli causae, pugnatur comminus armis; Quae fors prima dedit, sanguis novus imbuit arma. 555 Talia coniugia et tales celebrent hymenaeos

Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super aetherias errare licentius auras Haud Pater ille velit, summi regnator Olympi. Cede locis. Ego, si qua super fortuna laborum est, 560 Ipsa regam." Tales dederat Saturnia voces ; Illa autem attollit stridentes anguibus alas, Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiae medio sub montibus altis, Nobilis et fama multis memoratus in oris, 565 Ampsancti valles; densis hunc frondibus atrum Urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus Dat sonitum saxis et torto vertice torrens. Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis Monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago 570 Pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, Invisum numen, terras caelumque levabat.

Nec minus interea extremam Saturnia bello Imponit regina manum. Ruit omnis in urbem Pastorum ex acie numerus, caesosque reportant 575 Almonem puerum foedatique ora Galaesi, Implorantque deos, obtestanturque Latinum. Turnus adest, medioque in crimine caedis et igni

Terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,
Stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.

580 Tum, quorum attonitae Baccho nemora avia matres Insultant thiasis, neque enim leve nomen Amatae,—

-

Undique collecti coeunt, Martemque fatigant.

Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, Contra fata deum, perverso numine poscunt. 585 Certatim regis circumstant tecta Latini; Ille velut pelagi rupes immota resistit, Ut pelagi rupes magno veniente fragore, Quae sese, multis circum latrantibus undis, Mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum 590 Saxa fremunt, laterique inlisa refunditur alga. Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas Consilium, et saevae nutu Iunonis eunt res, Multa deos aurasque pater testatus inanes, "Frangimur heu fatis" inquit "ferimurque procella! 595 Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit Supplicium, votisque deos venerabere seris. Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus; Funere felici spolior." Nec plura locutus 600 Saepsit se tectis, rerumque reliquit habenas.

Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum
Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,
Sive Getis inferre manu lacrimabile bellum

605 Hyrcanisve Arabisve parant, seu tendere ad Indos
Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.
Sunt geminae Belli portae-sic nomine dicunt-
Religione sacrae et saevi formidine Martis;
Centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri
610 Robora, nec custos absistit limine Ianus:

Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, Ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino Insignis reserat stridentia limina consul, Ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, 615 Aereaque adsensu conspirant cornua rauco. Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus More iubebatur tristesque recludere portas. Abstinuit tactu pater, aversusque refugit Foeda ministeria, et caecis se condidit umbris. 620 Tum regina deum caelo delapsa morantes Impulit ipsa manu portas, et cardine verso Belli ferratos rumpit Saturnia postes. Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis 625 Pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt. Pars leves clipeos et spicula lucida tergent Arvina pingui, subiguntque in cote secures; Signaque ferre iuvat, sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes 630 Tela novant: Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas Umbonum crates; alii thoracas aënos

Aut leves ocreas lento ducunt argento;

635 Vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri Cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses. Classica iamque sonant; it bello tessera signum. Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes Ad iuga cogit equos; clipeumque auroque trilicem 640 Loricam induitur, fidoque accingitur ense.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, Qui bello exciti reges, quae quemque secutae

« AnteriorContinuar »