Imagens das páginas
PDF
ePub

Complerint campos acies, quibus Itala iam tum

Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis: 645 Et meministis enim, divae, et memorare potestis ;

Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
Contemptor divum Mezentius agminaque armat.

Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter 650 Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.

Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
Ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
Mille viros, dignus, patriis qui laetior esset

Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.
655 Post hos insignem palma per gramina currum

Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
Pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
Centum angues cinctamque gerit serpentibus hydranı;

Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos 660 Furtivum partu sub luminis edidit oras,

Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
Geryone exstincto Tirynthius attigit arva,
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.

Pila manu saevosque gerunt in bella dolones, 665 Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.

Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
Terribili impexum saeta, cum dentibus albis,
Indutus capiti, sic regia tecta subibat,

Horridus, Herculeoque umeros innexus amictu. 670

Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,
Fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva juventus,
Et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
Ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto

675 Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem

Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore.

Nec Praenestinae fundator defuit urbis,

Vulcano genitum pecora inter agrestia regem 680 Inventumque focis omnis quem credidit aetas,

Caeculus. Hunc legio late comitatur agrestis,
Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae
Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis

Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit, 685 Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,

Nec clipei currusve sonant; pars maxima glandes
Liventis plumbi spargit; pars spicula gestat
Bina manu; fulvosque lupi de pelle galeros

Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri 690 Instituere pedis, crudus tegit altera pero.

At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
Iam pridem resides populos desuetaque bello

Agmina in arma vocat subito, ferrumque retractat. 695 Hi Fescenninas acies aequosque Faliscos,

Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva,
Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
Ibant aequati numero, regemque canebant:

Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni 700 Cum sese e pastu referunt et longa canoros

Dant per colla modos; sonat amnis et Asia longe
Pulsa palus.
Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto

Misceri putet, aëriam sed gurgite ab alto
705 Urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.

Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum Agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar;

Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens

Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. 710 Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,

Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;
Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
Qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum

Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae; 715 Qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit

Nursia, et Ortinae classes populique Latini,
Quosque secans infaustum interluit Allia nomen,
Quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus,

Saevus ubi Orion hibernis conditur undis ; 720 Vel cum sole novo densae torrentur aristae,

Aut Hermi campo, aut Lyciae flaventibus arvis.
Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,

Curru iungit Halaesus equos, Turnoque feroces 725 Mille rapit populos, vertunt felicia Baccho

Massica qui rastris, et quos de collibus altis
Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta
Aequora, quique Cales linquunt. amnisque vadosi

Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper
730 Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis

Tela; sed haec lento mos est aptare flagello.
Laevas caetra tegit, falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
Fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,
Iam senior; patriis sed non et filius arvis
Contentus late iam tum dicione premebat
Sarrastes populos et quae rigat aequora Sarnus,
Quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celem-

nae,

.

735

740 Et quos maliferae despectant moenia Atellae,

Teutonico ritu soliti torquere cateias;
Tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
Aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Et te montosae misere in proelia Nersae, 745 Ufens, insignem fama et felicibus armis;

Horrida praecipue cui gens, adsuetaque multo
Venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
Armati terram exercent, semperque recentes

Convectare iuvat praedas et vivere rapto. 750

Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam et felici comptus oliva,
Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
Vipereo generi et graviter spirantibus hydris

Spargere qui somnos cantuque manuque solebat, 755 Mulcebatque iras et morsus arte levabat.

Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
Evaluit, neque eum iuvere in vulnera cantus
Somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.

Te nemus Anguitiae, vitrea te Fucinus unda, 760 Te liquidi flevere lacus.

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
Eductum Egeriae lucis umentia circum

Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. 765 Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte

novercae

Occiderit patriasque explerit sanguine poenas
Turbatis distractus equis, ad sidera rursus
Aetheria et superas caeli venisse sub auras,

Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae. 770 Tum Pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris

Mortalem infernis ad lumina surgere vitae,

Ipse repertorem medicinae talis et artis
Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.

At Trivia Hippolytum secretis alma recondit 775 Sedibus, et nymphae Egeriae nemorique relegat,

Solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum
Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset.
Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis

Cornipedes arcentur equi, quod litore currum 780 Et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.

Filius ardentes haud setius aequore campi
Exercebat equos curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus

Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est. 785 Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram

Sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignes:
Tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,
Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.

At levem clipeum sublatis cornibus Io
790 Auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,

Argumentum ingens, et custos virginis Argus,
Caelata que amnem fundens pater Inachus urna.
Insequitur nimbus peditum, clipeataque totis

Agmina densentur campis, Argivaque pubes 795 Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani

Et Sacranae acies et picti scuta Labici;
Qui saltus, Tiberine, tuos, sacrumque Numici
Litus arant, Rutulosque exercent vomere colles,

Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis 800 Praesidet, et viridi gaudens Feronia luco;

Qua Saturae iacet atra palus, gelidusque per imas
Quaerit iter valles atque in mare ccnditur Ufens.

Hos super advenit Volsca de gente Camilla,
Agmen agens equitum et florentes aere catervas,

« AnteriorContinuar »