Imagens das páginas
PDF
ePub

Complerint campos acies, quibus Itala iam tum Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis: 645 Et meministis enim, divae, et memorare potestis; Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
Contemptor divum Mezentius agminaque armat.
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
650 Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
Ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
Mille viros, dignus, patriis qui laetior esset
Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.

655

Post hos insignem palma per gramina currum Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum Centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram; Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos. 660 Furtivum partu sub luminis edidit oras, Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor Geryone exstincto Tirynthius attigit arva, Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones, 665 Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, Terribili impexum saeta, cum dentibus albis, Indutus capiti, sic regia tecta subibat, Horridus, Herculeoque umeros innexus amictu. Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, Fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, Et primam ante aciem densa inter tela feruntur: Ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto

670

675 Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem
Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
Vulcano genitum pecora inter agrestia regem
680 Inventumque focis omnis quem credidit aetas,
Caeculus. Hunc legio late comitatur agrestis,
Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae
Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,
685 Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,
Nec clipei currusve sonant; pars maxima glandes
Liventis plumbi spargit; pars spicula gestat
Bina manu; fulvosque lupi de pelle galeros
Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri
690 Instituere pedis, crudus tegit altera pero.

At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
Iam pridem resides populos desuetaque bello
Agmina in arma vocat subito, ferrumque retractat.
695 Hi Fescenninas acies aequosque Faliscos,
Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva,
Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
Ibant aequati numero, regemque canebant:
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni
700 Cum sese e pastu referunt et longa canoros

Dant per colla modos; sonat amnis et Asia longe
Pulsa palus.

Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
Misceri putet, aëriam sed gurgite ab alto

705 Urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.

Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum

Agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar;

Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. 710 Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;

Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, Qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae ; 715 Qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Ortinae classes populique Latini,

720

Quosque secans infaustum interluit Allia nomen,
Quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus,
Saevus ubi Orion hibernis conditur undis;

Vel cum sole novo densae torrentur aristae,
Aut Hermi campo, aut Lyciae flaventibus arvis.
Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
Curru iungit Halaesus equos, Turnoque feroces
725 Mille rapit populos, vertunt felicia Baccho
Massica qui rastris, et quos de collibus altis
Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta
Aequora, quique Cales linquunt. amnisque vadosi
Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper

730 Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis
Tela; sed haec lento mos est aptare flagello.

[ocr errors]

Laevas caetra tegit, falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
735 Fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,
Iam senior; patriis sed non et filius arvis
Contentus late iam tum dicione premebat

Sarrastes populos et quae rigat aequora Sarnus,
Quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celem-

nae,

740 Et quos maliferae despectant moenia Abellae,
Teutonico ritu soliti torquere cateias;

Tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
Aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
Et te montosae misere in proelia Nersae,
745 Ufens, insignem fama et felicibus armis;
Horrida praecipue cui gens, adsuetaque multo
Venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
Armati terram exercent, semperque recentes
Convectare iuvat praedas et vivere rapto.

750

Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam et felici comptus oliva,
Archippi regis missu, fortissimus Umbro,

Vipereo generi et graviter spirantibus hydris Spargere qui somnos cantuque manuque solebat, 755 Mulcebatque iras et morsus arte levabat.

Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
Evaluit, neque eum iuvere in vulnera cantus
Somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
Te nemus Anguitiae, vitrea te Fucinus unda,
760 Te liquidi flevere lacus.

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
Eductum Egeriae lucis umentia circum

Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. 765 Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte

novercae

Occiderit patriasque explerit sanguine poenas
Turbatis distractus equis, ad sidera rursus

Aetheria et superas caeli venisse sub auras,
Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.

770 Tum Pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris Mortalem infernis ad lumina surgere vitae,

Ipse repertorem medicinae talis et artis

Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit 775 Sedibus, et nymphae Egeriae nemorique relegat, Solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset. Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi, quod litore currum 780 Et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. Filius ardentes haud setius aequore campi Exercebat equos curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est. 785 Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram Sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignes:Tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. At levem clipeum sublatis cornibus Io Auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos, Argumentum ingens, et custos virginis Argus, Caelataque amnem fundens pater Inachus urna. Insequitur nimbus peditum, clipeataque totis Agmina densentur campis, Argivaque pubes 795 Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani Et Sacranae acies et picti scuta Labici;

790

Qui saltus, Tiberine, tuos, sacrumque Numici Litus arant, Rutulosque exercent vomere colles, Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis 800 Praesidet, et viridi gaudens Feronia luco;

Qua Saturae iacet atra palus, gelidusque per imas
Quaerit iter valles atque in mare conditur Ufens.
Hos super advenit Volsca de gente Camilla,
Agmen agens equitum et florentes aere catervas,

« AnteriorContinuar »