350 355 Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta Ibi ignem Deficere extremum et religatos rite videbat Carpere gramen equos; breviter cum talia Nisus (Sensit enim nimia caede atque cupidine ferri) "Absistamus" ait, "nam lux inimica propinquat. Poenarum exhaustum satis est; via facta per hostes." Multa virum solido argento perfecta relinquunt Armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis 360 Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim Quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens, Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti, Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti; Haec rapit, atque umeris nequiquam fortibus aptat. 365 Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt. Interea praemissi equites ex urbe Latina, 370 Ter centum, scutati omnes, Volscente magistro. Iamque propinquabant castris, muroque subibant, 375 Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Vol scens: "State, viri; quae causa viae? quive estis in armis? Sed celerare fugam in silvas et fidere nocti. 380 Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. FRIEZE'S AENEID - 16 Silva fuit late dumis atque ilice nigra. Horrida, quam densi complerant undique sentes; Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda 385 Impediunt, fallitque timor regione viarum. 390 Nisus abit; iamque imprudens evaserat hostes Euryale infelix, qua te regione reliqui? Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens Observata legit, dumisque silentibus errat. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. 395 Nec longum in medio tempus, cum clamor ad aures Pervenit, ac videt Euryalum, quem iam manus omnis, Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, Oppressum rapit et conantem plurima frustra. Quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis 400 Eripere? an sese medios moriturus in enses Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem ? Suspiciens altam Lunam et, sic voce precatur: 410 Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen 415 Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat. 420 Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem Saevit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem : "Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum, O Rutuli! mea fraus omnis; nihil iste nec ausus, Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor; 430 Tantum infelicem nimium dilexit amicum." Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur. At Nisus ruit in medios, solumque per omnes Volscentem petit, in solo Volscente moratur. 440 Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc Proturbant. Instat non setius, ac rotat ensem Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimum sese proiecit amicum 445 Confossus, placidaque ibi demum morte quievit. 450 Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet, imperiumque pater Romanus habebit. Victores praeda Rutuli spoliisque potiti, Volscentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto Exsangui et primis una tot caede peremptis, Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa 455 Corpora seminecesque viros tepidaque recentem Caede locum et plenos spumanti sanguine rivos. Adgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas. Et iam prima novo spargebat lumine terras 460 Tithoni croceum linquens Aurora cubile; Iam sole infuso, iam rebus luce retectis, Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, Suscitat, aeratasque acies in proelia cogit Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras. 465 Quin ipsa arrectis visu miserabile-in hastis Praefigunt capita et multo clamore sequuntur Euryali et Nisi. Aeneadae duri murorum in parte sinistra Opposuere aciem, nam dextera cingitur amni-470 Ingentesque tenent fossas, et turribus altis. Stant maesti; simul ora virum praefixa movebant, Interea pavidam volitans pennata per urbem Scissa comam, muros amens atque agmina cursu Prima petit, non illa virum, non illa pericli 480 Telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: "Hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae Sera meae requies, potuisti linquere solam, Crudelis nec te, sub tanta pericula missum, Adfari extremum miserae data copia matri? 490 Quo sequar? aut quae nunc artus avulsaque membra At tuba terribilem sonitum procul aere canoro Increpuit; sequitur clamor, caelumque remugit. 505 Accelerant acta pariter testudine Volsci, Et fossas implere parant ac vellere vallum. Non tam spissa viris. Telorum effundere contra 510 Omne genus Teucri ac duris detrudere contis, Adsueti longo muros defendere bello. |