Id metuēns veterisque memor Sāturnia belli,
Prima quod ad Trõiam pro cāris gesserat Argis -
Necdum etiam causae irārum saevique dolārēs
Exciderant animo: manet altā mente repostum
Iūdicium Paridis sprētaeque iniūria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymēdis honorēs –
His accēnsa super iactātos aequore tõtő
Troas, rēliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcēbat longē Latio, multosque per annos
Errābant, ācti fātis, maria omnia circum.
Tantae mõlis erat Romānam condere gentem.
Vix 7 conspectū Siculae telluris in altum
Vēla dabant laeti, et spūmās salis aere ruēbant,
Cum Iūno, aeternum servāns sub pectore vulnus,
Haec sēcum : “Mēne incepto dēsistere victam,
Nec posse Italiā Teucrorum āvertere rēgem?
Quippe vetor fātis. Pallasne exūrere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere ponto,
Ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oilī?
Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem,
Disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs;
Illum exspirantem trānsfixo pectore flammās
Turbine corripuit scopuloque infixit acūto;
Ast ego, quae divum incēdõ rēgina, Iovisque
Et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam nūmen Iūnõnis adorat
Praetereā, aut supplex āris impõnet honorem?”
Tālia fiammāto sēcum dea corde volūtāns
Nimbõrum in patriam, loca fēta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vāstā rēx Aeolus antro
Luctantēs ventos tempestātēsque sonārās
Imperio premit ac vinclis et carcere frēnat.