Illī indignantēs māgnō cum murmure montis Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce Sceptra tenēns, mollitque animōs et temperat īrās. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum Quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās. Sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātris, Hōc metuens, mõlemque et montēs insuper altōs Imposuit, rēgemque dedit, qui foedere certō Et premere et laxās sciret dare iussus habēnās. Ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est: "Aeole, namque tibi dīvum pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
Gēns inimica mihi Tyrrhenum nāvigat aequor, Ilium in Italiam portāns victōsque Penātēs:
Incute vim ventis summersāsque obrue puppēs, Aut age diversos et disice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, Quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa, Cōnubiō iungam stabili propriamque dicābō,
Omnēs ut tecum meritīs prō tālibus annōs Exigat et pulchra faciat të prōle parentem."
Aeolus haec contrā: "Tuus, ō rēgīna, quid optēs, Explōrāre labor; mihi iussa capessere fãs est. Tū mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū sceptra Iovemque Concilias, tū dās epulis accumbere divum, Nimbōrumque facis tempestatumque potentem."
Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem Impulit in latus; ac venti, velut agmine factō, Quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant. Incubuēre mari, tōtumque ā sēdibus īmis
Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et västōs volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum strīdorque rudentum.
Eripiunt subitō nūbēs caelumque diemque Teucrōrum ex oculis; ponto nox incubat ātra. Intonuēre poli, et crēbrīs micat ignibus aether, Praesentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Aenēae solvuntur frigore membra; Ingemit, et duplicēs tendens ad sīdera palmās Tālia vōce refert: "O terque quaterque beati, Quis ante ōra patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere! ō Danaum fortissime gentis Tydidē mēne Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextrā, Saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns Sarpēdōn, ubi tot Simois correpta sub undis Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?" Tālia iactanti strīdēns Aquilōne procella Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur rēmī; tum prōra āvertit, et undīs Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons Hi summō in fluctū pendent, his unda dehīscēns Terram inter fluctūs aperit; furit aestus harēnīs. Tres Notus abreptās in saxa latentia torquet- Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Ārās, Dorsum immāne marī summō— trēs Eurus ab altō In brevia et syrtēs urget — miserābile visū — Inliditque vadis atque aggere cingit harēnae. Ūnam, quae Lyciōs fidumque vehēbat Oronten, Ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus
115 In puppim ferit: excutitur prōnusque magister Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex. Appārent rārī nantēs in gurgite vāstō,
Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undās. Iam validam Ilionei nāvem, iam fortis Achatae,
Et quã vectus Abās, et quã grandaevus Alētēs, Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Intereā māgnō miscēri murmure pontum, 125 Emissamque hiemem sensit Neptūnus et īmīs Stagna refusa vadīs, graviter commōtus; et altō Prospiciēns, summā placidum caput extulit undā. Disiectam Aeneae tōtō videt aequore classem, Fluctibus oppressōs Trōas caelique ruinä,
130 Nec latuĕre dolī frātrem Iūnōnis et īrae.
Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur: "Tantane vōs generis tenuit fiducia vestri?
Iam caelum terramque meō sine numine, Venti, Miscere, et tantās audētis tollere mōlēs?
135 Quos ego—! Sed mōtōs praestat componere fluctus Post mihi non simili poenā commissa luētis. Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestrō: Nōn illi imperium pelagi saevumque tridentem, Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa, 140 Vestras, Eure, domōs; illa se iactet in aulā Aeolus, et clauso ventōrum carcere regnet."
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, Collectasque fugat nūbēs sōlemque reducit. Cymothoē simul et Trītōn adnīxus acutō 145 Dētrūdunt nāvēs scopulō; levat ipse tridentī, Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor, Atque rotis summās levibus perlābitur undās. -. Ac veluti magnō in populō cum saepe coorta est Seditio, saevitque animis ignōbile vulgus,
150 Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat; Tum, pietāte gravem ac meritīs si forte virum quem Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet:
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prōspiciēns genitor caelōque invectus apertō Flectit equos currūque volāns dat lōra secundō.
Dēfessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās. Est in secessu longō locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō Frangitur inque sinus scindit sēsē unda reductōs; Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur In caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē Aequora tūta silent; tum silvis scaena coruscis 165 Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā; Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum; Intus aquae dulcēs vīvōque sedilia saxō,
Nymphārum domus. Hic fessās nōn vincula nāvēs Ulla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū. Huc septem Aenēās collectis nāvibus omni Ex numero subit; ac magno tellūris amōre Egressi optātā potiuntur Trões harēnā
Et sale täbentēs artus in litore pōnunt. Ac primum silici scintillam excudit Achātēs 175 Succepitque ignem foliis atque ārida circum Nutrimenta dedit rapuitque in fōmite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma Expediunt fessi rērum, frūgēsque receptās Et torrere parant flammis et frangere saxō.
Aeneas scopulum interea conscendit et omnem Prospectum lātē pelagō petit, Anthea si quem Iactatum ventō videat Phrygiasque birēmēs, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Nāvem in conspectu nullam, très litore cervōs 185 Prospicit errantēs: hōs tɔ̃ta armenta sequuntur A tergō, et longum per vallēs pāscitur āgmen.
Cōnstitit hic, arcumque manu celerēsque sagittās Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,
Ductoresque ipsōs primum, capita alta ferentes 190 Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem Miscet agēns tēlis nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet. Hinc portum petit, et sociōs partitur in omnēs. Vina bonus quae deinde cadīs onerārat Acestēs Litore Trinacrio dederatque abeuntibus hērōs, Dividit, et dictīs maerentia pectora mulcet:
‘Ō socii — neque enim ignārī sumus ante malōrum passi graviora, dabit deus his quoque finem. 200 Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs Accēstis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa
Experti: revocate animōs, maestumque timōrem Mittite; forsan et haec ōlim meminisse iuvābit. Per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās Ostendunt; illic fãs rēgna resurgere Trōiae. Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs."
Tālia vōce refert, cūrisque ingentibus aeger Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se praedae accingunt dapibusque futūris: Tergora diripiunt costīs et viscera nūdant; Pars in frusta secant veribusque trementia figunt; Litore aēna locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vīrēs, fūsique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferīnae. Postquam exempta famēs epulis mensaeque remōtae, Amissōs longō socios sermone requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātōs.
« AnteriorContinuar » |