Imagens das páginas
PDF
ePub

220 Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Oronti,

Nunc Amycī cāsum gemit ei crūdēlia sēcum
Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

Dēspiciēns mare vēlivolum terrasque iacentēs 225 Litoraque et lātos populos, sic vertice caeli

Constitit et Libyae défixit lumina rēgnīs.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentēs

Adloquitur Venus: "O qui rä hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trões potuēre, quibus, toi fūnera passīs,
Cūnctus ob Italiam terrārum clauditur crbis?

Certē hinc Romānās olim, volventibus annis,
235 Hinc fore ductõrēs, revocāto ā sanguine Teucrī,

Qui mare, qui terrās omni dicione tenērent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Höc equidem occāsum Trõize trīstēsque ruinās

Sõlābar, fātis contrāria fāta rependēns;
240 Nunc eadem fortūna virõs toi cāsibus actos

Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, laborum?

“Antēnor potuit, mediis ēlāpsus Achivīs, Illyricos penetrāre sinūs atque intima tūtus

Rēgna Liburnorum, et fontem superāre Timāvī, 245 Unde

per öra novem vāstā cum murmure montis It mare prõruptum et pelagõ premit arva sonanti.

Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit Teucrorum, et gentī nomen dedit armaque fixit

Trõïa, nunc placidā compostus pāce quiēscit. 250 Nõs, tua prõgeniês, caeli quibus adnuis arcem,

Nāvibus, infandum ! āmissis, ūnius ob iram

Prõdimur atque Italis longē disiungimur öris.
Hic pietatis honos ? sic nos in scēptra repõnis ?".

Olli subridēns hominum sator atque deõrum 155 Vultū, quo caelum tempestātēsque serēnat,

Òscula libāvit nātae, dehinc tālia 'fātur:

“Parce metū, Cytherēa, manent immõta tuorum Fāta tibi. Cernēs urbem et promissa Lavini.

Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli 260 Māgnanimum Aenēan; neque mē sententia vertit.

Hic tibi — fābor enim, quando haec té cūra remordet,
Longius et volvēns fātorum arcāna movēbo
Bellum ingēns geret Italiā, populosque ferocēs

Contundet, mõrēsque viris et moenia põnet, . 365 Tertia dum Latio rēgnantem viderit aestās,

Ternaque transierint Rutulis hīberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlo
Additur - Ilus erat, dum rēs stetit Īlia rēgno

Trigintā māgnos volvendis mēnsibus orbēs 870 Imperio explēbit, rēgnumque ab sēde Lavini

Trānsferet, et longam multā vī mūniet Albam.

“Hic iam ter centum tātos rēgnābitur annos Gente sub Hectoreā, donec rēgina sacerdos

Mārte gravis geminam partū dabit Īlia prõlem. 275 Inde lupae fulvā nūtricis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet
Moenia Romānāsque suo dē nomine dicet.
His ego nec mētās rērum nec tempora pöno;

Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūno, 280 Quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatigat,

Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit
Romānos, rērum dominos, gentemque togātam.

“Sic placitum. Veniet lūstris lābentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominābitur Argis.

Nāscētur pulchrā Troiānus origine Caesar,
Imperium Oceano, fāmam qui terminet astris,
Iūlius, ā māgno dēmissum nomen Iūlo.

Hunc tu õlim caelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipiēs sēcūra; vocābitur hic quoque võtis.

Aspera tum positis mitēscent saecula bellis;
Cāna Fidēs, et Vesta, Remo cum frātre Quirinus,
Iūra dabunt; dirae ferro et compāgibus artis

Claudentur Belli portae; Furor impius intus 295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnis

Post tergum nõdis fremet horridus õre cruento."

Haec ait, et Mājā genitum dēmittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs

Hospitio Teucris, nē fāti nescia Dido
300 Finibus arcēret. Volat ille per āëra māgnum

Rēmigio ālārum, ac Libyae citus adstitit õris.
Et iam iussa facit, põnuntque ferocia Poenī
Corda volente deo; in primis rēgina quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

305 At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,

Ut primum lūx alma data est, exire locosque
Explorāre novos, quās vento accesserit ārās,
Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene.

Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Classem in convexo nemorum sub rūpe cavātā

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse ūnā graditur comitātus Achātē
Bina manū lāto crispāns hastilia ferro.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
315 Virginis os habitumque gerēns et virginis arma,

Spartānae, vel quālis equos Thrēissa fatigat

Harpalycē volucremque fugā praevertitur Hebrum.
Namque umeris dé more habilem suspenderat arcum

Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventis, 320 Nūda genū, nödöque sinūs collēcta fluentēs.

Ac prior “Heus," inquit, “iuvenēs, monstrāte, meārum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetrā et maculosae tegmine lyncis,

Aut spūmantis aprī cursum clāmõre prementem. 325

Sic Venus; et Veneris contrā sic filius õrsus:
“Nülla tuarum audita mihi neque visa sororum,
Ö-quam të memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortālis, nec vox hominem sonat; o dea certē,

An Phoebi soror ? an Nymphārum sanguinis ūna ? 330 Sis fēlix, nostrumque levēs, quaecumque, laborem,

Et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
Iactēmur, doceās; ignāri hominumque locorumque
Errāmus, vento, hūc vāstis et fluctibus acti.

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā." 335

Tum Venus: "Haud equidem tāli mē dignor honore;
Virginibus Tyriīs mēs est gestāre pharētram,
Purpureoque altē sūrās vincire cothurnā.
Pūnica rēgna vidēs, Tyrios et Agēnoris urbem;

Sed finēs Libyci, genus intrāctābile bello. 340 Imperium Dido Tyriā regit urbe profecta,

Germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
Ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum.
Huic coniūnx Sợchaeus erat, ditissimus agri

Phoenicum, et māgno miserae dilēctus amore, 345 Cui pater intāctam dederat, primisque iugārat

Öminibus. Sed rēgna Tyri germānus habēbat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.
Quos inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
Impius ante ārās atque auri caecus amore

350 Clam ferro incautum superat, sēcūrus amorum

Germānae; factumque diū cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumāti vēnit imāgo

Coniugis, āra modis attollēns pallida miris; 355 Crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferro

Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
Auxiliumque viae veteres tellure reclūdit

Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. 360

“ His commõta fugam Dido sociosque parābat. Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni Aut metus ācer erat; nāvēs, quae forte parātae, Corripiunt, onerantque auro; portantur avāri

Pygmalionis opēs pelagõ; dux fēmina facti. 365 Dēvēnēre locos, ubi nunc ingentia cernis

Moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,
Mercātique solum, facti dē nomine Byrsam,
Taurīno quantum possent circumdare tergo.

Sed võs qui tandem, quibus aut vēnistis ab oris, 370 Quove tenētis iter?

Quaerenti tālibus ille
Suspirāns īmēque trahēns ā pectore vocem:

"O dea, si prīmā repetēns ab origine pergam, Et vacet annālēs nostrõrum audire laborum,

Ante diem clauso compānet Vesper Olympā. 375 Nos Trõiā antiquā, si vestrās forte per aurēs

Trõiae nomen iit, diversa per aequora vectos
Forte suā Libycis tempestās appulit örīs.
Sum pius Aenēās, raptos qui ex hoste Penātēs

Classe veho mēcum, fāmā super aethera nātus. 380 Italiam quaerő patriam et genus ab Iove summo.

Bis dēnis Phrygium conscendi nāvibus aequor,

« AnteriorContinuar »