Imagens das páginas
PDF
ePub

545 Nec pietāte fuit nec bello mājor et armis.

Quem si fāta virum servant, si vēscitur aurā
Aetheriā, neque adhuc crūdēlibus occubat umbris,
Nōn metus; officio nec tē certāsse priorem

Paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbēs 550 Arvaque, Troiānōque ā sanguine clārus Acestēs.

Quassātam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptāre trabēs et stringere rēmās,
Si datur Italiam, sociis et rēge recepto,

Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petāmus; 555 Sin absūmpta salūs, et tē, pater optime Teucrum

Pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūli,
At freta Sicaniae saltem sēdēsque parātās,
Unde hūc advecti, rēgemque petāmus Acesten.”

Tālibus Īlioneus; cūncti simul ore fremēbant 560 Dardanidae.

Tum breviter Dido, vultum dēmissa, profātur: “Solvite corde metum, Teucri, sēclūdite cūrās. Rēs dūra et rēgni novitās mē tālia cogunt

Mõliri, et lätē finēs cūstöde tuēri. 565 Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,

Virtūtēsque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtūsa adco gestāmus pectora Poeni,
Nec tam āversus equos Tyriā Sõl iungit ab urbe.

Seu vos Hesperiam māgnam Sāturniaque arva, 570 Sive Erycis finēs rēgemque optātis Acesten,

Auxilio tūtos dimittam, opibusque iuvābo.
Vultis et his mēcum pariter considere rēgnis?
Urbem quam statuo, vestra est; subdūcite nāvēs;

Tros Tyriusque mihi nūllō discrimine agētur. 575 Atque utinam rēx ipse Noto compulsus eodem

Adforet Aenëās! Equidem per litora certos
Dimittam et Libyae lūstrāre extrēma iubēbo,

Si quibus ēiectus silvis aut urbibus errat."

His animum arrēcti dictis et fortis Achātēs 580 Et pater Aenēās iamdūdum ērumpere nūbem

Ardēbant. Prior Aenēan compellat Achātēs:

“Nāte deā, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tūta vidēs, classem sociosque receptos.

Ūnus abest, medio in fluctū quem vidimus ipsī 585 Summersum; dictis respondent cētera mātris."

Vix ea fātus erat, cum circumfūsa repente
Scindit sē nūbēs et in aethera purgat apertum.
Restitit Aenéās clārāque in lūce refulsit,

Ös umerosque deo similis; namque ipsa decoram 590 Caesariem nāto genetrix lūmenque iuventae

Purpureum et laetos oculis adflārat honorēs
Quāle manūs addunt ebori decus, aut ubi fāvā
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

Tum sīc rēginam adloquitur, cūnctisque repente 595 Improvisus ait: “Cēram, quem quaeritis, adsum,

Trosus Aenēās, Libycis ēreptus ab undis.
Ō sõla infandos Trõiae miserāta laborēs,
Quae nõs, rēliquiās Danaum, terraeque marisque

Omnibus exhaustös iam cāsibus, omnium egēnās 600 Urbe domo sociās, grātēs persolvere dignās

Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, māgnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant nūmina, si quid

Ūsquam iūstitia est et mēns sibi conscia rēcti,
605 Praemia digna ferant. Quae tē tam laeta tulērunt

Saecula ? qui tanti tālem genuēre parentēs?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lūstrābunt convexa, polus dum sidera pāscet,
Semper honos nomenque tuum laudēsque manēbunt,
Quae mê cumque vocant terrae.'' Sic fātus, amicum

610

615

īlionēa petit dextrā, laevāque Serestum,
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Obstipuit primo aspectu Sidonia Didő,
Cāsū deinde viri tanto, et sic õre locūta est :

Quis tē, nāte deā, per tanta pericula cāsus
Insequitur? quae vis immānibus applicat õris ?
Tūne ille Aenēās, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?

Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, 620

Finibus expulsum patriis, nova rēgna petentem
Auxilio Bēli; genitor tum Bēlus opimam
Vāstābat Cyprum, et victor dicione tenēbat.
Tempore iam ex illo cāsus mihi cognitus urbis

Trõiānae nomenque tuum rēgēsque Pelasgi. 625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferēbat,

Sēque ortum antiquā Teucrorum ab stirpe volēbat.
Quārē agite, ō tēctis, iuvenēs, succēdite nostris.
Mē quoque per multos similis fortūna labörēs

Iactātam hāc dēmum voluit consistere terrā. 630 Non ignāra mali miseris succurrere disco.”

Sic memorat; simul Aenēan in rēgia dūcit
Tēcta, simul divum templis indicit honorem.
Nec minus intereā sociis ad litora mittit

Viginti tauros, māgnorum horrentia centum 635 Terga suum, pinguēs centum cum mātribus āgnos,

Mūnera laetitiamque dii.
At domus interior rēgāli splendida lūxū
Instruitur, mediisque parant convivia tēctis;

Arte labörātae vestēs ostroque superbo,
640 Ingēns argentum mēnsis, caelātaque in auro

Fortia facta patrum, seriēs longissima rērum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.

Aenēās — neque enim patrius consistere mentem

Passus amor — rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascanio cāri stat cūra parentis.
Mūnera praetereā, Iliacis ērepta ruinis,
Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,

Et circumtextum croceõ vēlāmen acantho, 650

Örnātūs Argivae Helenae, quos illa Mycēnis,
Pergama cum peteret inconcessõsque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mīrābile dõnum ;
Praetereā scēptrum, Īlionē quod gesserat õlim,

Māxima nātārum Priami, colloque monile
655 Bācātum, et duplicem gemmis auroque corānam.

Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.

At Cytherēa novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et õra Cupido

Pro dulci Ascanio veniat, dõnisque furentem
660 Incendat rēginam, atque ossibus implicet ignem:

Quippe domum timet ambiguam Tyriösque bilingués
Urit atrox Iūno, et sub noctem cūra recursat.
Ergö his āligerum dictis adfātur Amorem:

“Nāte, meae vīrēs, mea māgna potentia sõlus, 665 Nāte, patris summi qui tēla Typhoia temnis,

Ad tē confugio et supplex tua nūmina posco.
Frāter ut Aenēās pelago tuus omnia circum
Lītora iactētur odiis Iūnõnis inīquae,

Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670 Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque morātur

Vocibus; et vereor, quo sē lūnônia vertant
Hospitia; haud tanto cessābit cardine rērum.
Quocircā capere ante dolis et cingere flammā

Rēginam meditor, nē quo sē nūmine mūtet, 675 Sed māgno Aenēae mēcum teneātur amore.

Quā facere id possīs, nostram nunc accipe mentem :

Rēgius accītā cāri genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea māxima cūra,

Dona ferēns pelago et flammis restantia Trõiae ; 680 Hunc ego sõpitum somno super alta Cythēra

Aut super Īdalium sacrātā sēde recondam,
Nē qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tū faciem illius noctem non amplius ūnam

Falle dolo, et nūtos pueri puer indue vultūs, 685 Ut, cum të gremio accipiet laetissima Dido

Rēgālēs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque'Òscula dulcia figet,
Occultum inspirēs ignem fallāsque veneno."

Pāret Amor dictis cārae genetrīcis, et ālās 690 Exuit, et gressū gaudēns incēdit Iūlī.

At Venus Ascanio placidam per membra quiētem
Inrigat, et fötum gremio dea tollit in altos
Idaliae lūcās, ubi mollis amāracus illum

Floribus et dulci adspīrāns complectitur umbrā. 695

Iamque ibat dicto parēns et dõna Cupido
Rēgia portabat Tyriis, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeis iam sē rēgina superbīs
Aureā composuit spondā mediamque locāvit;

Iam pater Aenēās et iam Trõiāna iuventus
700 Conveniunt strātōque super discumbitur ostro.

Dant manibus famuli lymphās, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantēlia villis.
Quinquagintā intus fainulae, quibus ordine longo

Cūra penum struere, et flammis adolőre Penātēs; 705 Centum aliae totidemque parēs aetāte ministri,

Qui dapibus mēnsās onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyriī per limina laeta frequentēs
Convēnēre, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aencae, mirantur lūlum

« AnteriorContinuar »