Imagens das páginas
PDF
ePub

710 Flāgrantēsque dei vultūs simulātaque verba,

Pallamque et pictum croceo vēlāmen acantho.
Praecipuē infēlix, pesti dēvõta futūrae,
Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendo

Phoenissa, et pariter puero dõnisque movētur. 715 Ille ubi complexū Aenēae colloque pependit

Et māgnum falsī implēvit genitoris amorem,
Rēginam petit. Haec oculīs, haec pectore toto
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Dido

Insideat quantus miserae deus. At memor ille 720 Mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum

Incipit, et vīvā temptat praevertere amore
Iam pridem residēs animos dēsuētaque corda.

Postquam prima quiēs epulis, mēnsaeque remõtae,

Crātēras māgnos statuunt et vīna coronant. 725 Fit strepitūs tēctis, vocemque per ampla volūtant

Ātria; dēpendent lychni laqueāribus aureis
Incēnsi, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgīna gravem gemmis auroque poposcit

Implēvitque merő pateram, quam Bēlus et omnēs 730 Ā Bēlo soliti; tum facta silentia tēctis:

"Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur,
Hunc laetum Tyriisque diem Trõiāque profectīs
Esse velis, nostrosque hūius meminisse minorēs.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūno;
Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrāte faventēs."

Dixit, et in mēnsam laticum lībāvit honorem,
Primaque, lībātā, summo tenus attigit öre;
Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit
Spūmantem pateram, et plēnā sē prõluit auro;
Post alii procerēs. Citharā crinitus lõpās
Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās.

.
Hic canit errantem lūnam sõlisque laborēs;

Unde hominum genus et pecudēs; unde imber et ignēs;

Arctūrum pluviāsque Hyadas geminosque Triānēs; 745 Quid tantum Oceano properent sē tingere sõlēs

Hibernī, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Ingeminant plausū Tyrii, Trõesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermõne trahēbat

Infēlix Dido, longumque bibēbat amorem, 750 Multa super Priamo rogitāns, super Hectore multa;

Nunc, quibus Aurorae vēnisset filius armis,
Nunc, quālēs Diomēdis equi, nunc, quantus Achillēs.
“Immo age, et ā primā dic, hospes, origine nobis

Insidias " inquit “ Danaum, cāsüsque tuórum, 755 Errõrēsque tuos; nam tē iam septima portat

Omnibus errantem terris et fluctibus aestās."

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS

[ocr errors]

Conticuēre omnēs, intentique ora tenēbant.
Inde torā pater Aenēās sīc õrsus ab alto:

Infandum, rēgina, iubēs renovāre dolorem,
Trõiānās ut opēs et lamentabile rēgnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vīdi,
Et quorum pars māgna fui. Quis tālia fando
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī miles Ulixi
Temperet ā lacrimis ? et iam nox ūmida caelo
Praecipitat, suādentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor cāsūs cognoscere nostros
Et breviter Trõiae suprēmum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret, lūctūque refūgit,
Incipiam.

IO

15

Frācti bello fātisque repulsī
Ductõrēs Danaum, tot iam labentibus annis,
Instar montis equum divinā Palladis arte
Aedificant, sectāque intexunt ābiete costās;
Võtum pro reditū simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortiti corpora fūrtim
Inclūdunt caeco lateri, penitusque cavernās
Ingentēs uterumque armātā milite complent.

20

Est in conspectū Tenedos, nõtissima fāmā
Insula, dives opum, Priami dum rēgna manēbant,

25

30

35

Nunc tantum sinus et statio male fida carinis.
Hūc sē provecti dēserto in lītore condunt
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycēnās.
Ergo omnis longo solvit sē Teucria lūctū;
Panduntur portae; iuvat ire et Dòrica castra
Dēsertosque vidēre locos litusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic saevus tendēbat Achillēs;
Classibus hic locus, hic aciē certāre solēbant.
Pars stupet innūptae dõnum exitiale Minervae
Et mõlem mirantur equi; primusque Thymoetēs
Dūcī intrā mūrös hortātur et arce locārī,
Sive dolā, seu iam Trõiae sic fāta ferēbant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelagõ Danaum insidiās suspectaque dona
Praecipitāre iubent, subiectisque ūrere flammis,
Aut terebrāre cavās uterī et temptāre latēbrās.
Scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

Primus ibi ante omnēs, māgnā comitante catervā,
Laocoon ārdēns summā dēcurrit ab arce,
Et procul: “Õ miseri, quae tanta īnsānia, cīvēs ?
Crēditis āvectos hostēs? aut ūlla putātis
Dona carēre dolis Danaum ? sic notus Ulixēs?
Aut hoc inclusi līgno occultantur Achivi,
Aut haec in nostros fabricata est māchina mūros
Inspectūra domās ventūraque dēsuper urbī,
Aut aliquis latet error; equõ nē crēdite, Teucri.
Quidquid id est, timeð Danaos et dona ferentēs.”
Sic fātus validīs ingentem vīribus hastam
In latus inque feri curvam compāgibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremēns, uteröque recusso
Insonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae.
Et, si fāta deum, si mēns non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicās foedāre latēbrās,

40

45

50

55

65

70

Troiaque nunc stārēs, Priamique arx alta manērēs.

Ecce, manūs iuvenem intereā post terga revinctum
Pastörēs māgno ad rēgem clāmõre trahēbant
Dardanidae, qui sē ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret Trõiamque aperiret Achīvīs,
Obtulerat, fidēns animi, atque in utrumque parātus,
Seu versāre dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trõiāna iuventus
Circumfūsa ruit, certantque inlūdere capto.
Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab ūno
Disce omnēs.
Namque ut conspectü in medio turbātus, inermis,
Constitit atque oculis Phrygia āgmina circumspexit :
"Heu, quae nunc tellūs” inquit, “quae mē aequora

possunt
Accipere? aut quid iam misero mihi dēnique restat,
Cui neque apud Danaōs ūsquam locus, et super ipsi
Dardanidae infēnsi poenās cum sanguine poscunt ?"
Quo gemitū conversi animi, compressus et omnis
Impetus. Hortāmur fārī, quo sanguine crētus,
Quidve ferat, memoret, quae sit fidūcia capto.
Ille haec, dēpositā tandem formidine, fātur:
"Cūncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque,

fatēbor
Vēra inquit, “neque mē Argolicā dē gente negābo.
Hoc primum; nec, si miserum Fortūna Sinonem
Finxit, vānum etiam mendācemque improba finget.
Fando aliquod si forte tuās pervēnit ad aurēs
Bēlīdae nõmen Palamēdis et incluta fāmā
Glòria quem falsā sub proditione Pelasgi
Insontem infando indicio, quia bella vetābat
Dēmisēre necī, nunc cassum lūmine lūgent :
Illi mē comitem et consanguinitāte propinquum

75

80

85

« AnteriorContinuar »