Imagens das páginas
PDF
ePub

Nec prius āmissam respexi animumque reflexi,
Quam tumulum antiquae Cereris sēdemque sacrātam
Vēnimus; hic dēmum collēctis omnibus ūna

Dēfuit, et comitēs nātumque virumque fefellit. 745 Quem non incūsāvī āmēns hominumque deorumque,

Aut quid in ēversā vidi crūdēlius urbe?
Ascanium Anchisēnque patrem Teucrosque Penātēs
Commendö sociis et curvā valle recondo;

Ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. 750 Stat cāsūs renovāre omnēs, omnemque reverti

Per Trõiam, et rursus caput obiectare periclis.

Principio mūros obscūraque limina portae,
Quā gressum extuleram, repeto, et vestigia retro

Observāta sequor per noctem et lūmine lūstro.
755 Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.

Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
Mē refero. Inruerant Danai, et tēctum omne tenēbant.
Ilicet ignis edāx summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad aurās. 760 Procēdo et Priami sēdēs arcemque reviso.

Et iam porticibus vacuis Iūnõnis asylo
Cūstādēs lēcti Phoenix et dirus Ulixes
Praedam adservābant. Hūc undique Troïa gaza

Incēnsis ērepta adytis, mensaeque deorum, 765 Crātērēsque auro solidi, captivaque vesiis

Congeritur. Pueri et pavidae longõ ördine mātrēs
Stant circum.
Ausus quin etiani vācēs iactāre per umbram

Implēvi clāmõre viās, maestusque Creusam 770 Nēquiquam ingemināns iterumque iterumque vocāvi.

Quaerenti et tēctis urbis sine fine furenti
Infēlix simulācrum atque ipsius umbra Creūsae
Visa mihi ante oculos et nūtā mājor imāgo.

Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. 775

Tum sic adfāri et cūrās his dēmere dictis:

“Quid tantum īnsānā iuvat indulgere dolori, O dulcis coniūnx? non haec sine nūmine divum Eveniunt; nec tē hinc comitem asportāre Creūsam

Fās aut ille sinit superi rēgnātor Olympi. 780 Longa tibi exsilia, et vāstum maris aequor arandum,

Et terram Hesperiam veniēs, ubi Lydius arva
Inter opima virum lēnī fluit āgmine Thõbris:
Illic rēs laetae rēgnumque et rēgia coniūnx

Parta tibi. Lacrimās dīlēctae pelle Creusae :
785 Non ego Myrmidonum sēdēs Dolopumve superbās

Aspiciam, aut Grāis servitum mātribus ībā,
Dardanis, et divae Veneris nurus;
Sed mē māgna deum Genetrix his dētinet õris.

Iamque valē, et nāti servā commūnis amorem." 790

Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem
Dicere dēseruit, tenuēsque recessit in aurās.
Ter cõnātus ibi collo dare bracchia circum;
Ter früstrā comprēnsa manūs effūgit imāgo,

Pār levibus ventis volucrique simillima somnā. 795

Sic dēmum socios consümptā nocte reviso.
Atque hic ingentem comitum adfuxisse novorum
Invenio admirāns numerum, mātrēsque, virosque,
Collēctam exsilio pūbem, miserābile yulgus.

Undique convēnēre, animis opibusque parāti, 800 In quāscumque velim pelago dedūcere terrās.

Iamque iugis summae surgēbat Lūcifer Idae - cumet
Dūcēbatque diem, Danaique obsessa tenēbant
Limina portārum, nec spēs opis ūlla dabātur;
Cessi et sublāto montēs genitore petivi.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER TERTIUS

[ocr errors]

Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
Immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
Diversa exsilia et desertas quaerere terras
Auguriis agimur divum, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
Incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas,
Et pater Anchises dare fatis vela iubebat:
Litora cum patriae lacrimans portusque relinquo
Et campos, ubi Troia fuit. Feror exsul in altum
Cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.

IO

15

Terra procul vastis colitur Mavortia campis —
Thraces arant - acri quondam regnata Lycurgo,
Hospitium antiquum Troiae sociique Penates,
Dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.

Sacra Dionaeae matri divisque ferebam
Auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem
Caelicolum regi mactabam in litore taurum.
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo

20

So

25

30

35

Virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
Accessi, viridemque ab humo convellere silvam
Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,
Horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae
Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
Rursus et alterius lentum convellere vimen
Insequor et causas penitus temptare latentes
Ater et alterius sequitur de cortice sanguis.

Multa movens animo Nymphas venerabar agrestes
Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,
Rite secundarent visus omenque levarent.
Tertia sed postquam maiore hastilia nisu
Aggredior genibusque adversae obluctor harenae -
Eloquar, an sileam ? — gemitus lacrimabilis imo
Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad aures:
“Quid miserum, Aenea, laceras ? iam parce sepulto;
Parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia
Externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.
Heu! fuge crudeles terras, fuge litus avarum.
Nam Polydorus ego.

Hic confixum ferrea texit
Telorum seges et iaculis increvit acutis.”

Tum vero ancipiti mentem formidine pressus
Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
Infelix Priamus furtim mandarat alendum
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit,
Res Agamemnonias victriciaque arma secutus,
Fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro

-6

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

FRIEZE'S AENEID

60

65

70

Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames? Postquam pavor ossa reliquit,
Delectos populi ad proceres primumque parentem
Monstra deum refero, et, quae sit sententia, posco.
Omnibus idem animus, scelerata excedere terra,
Linqui pollutum hospitium., et dare classibus austros
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
Aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,
Caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
Et circum Iliades crinem de more solutae;
Inferimus tepido spumantia cymbia lacte
Sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro
Condimus, et magna supremum voce ciemus.

Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti
Dant maria et lenis crepitans vocat auster in altum,
Deducunt socii naves et litora complent.
Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
Quam pius Arcitenens oras et litora circum
Errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
Immotamque coli dedit et contemnere ventos.
Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu
Accipit. Egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,
Vittis et sacra redimitus tempora lauro,
Occurrit; veterem Anchisen adgnoscit amicum.
Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.

Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
“Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia

fessis Et genus et mansuram urbem ; serva altera Troiae .. Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.

[merged small][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »