Imagens das páginas
PDF
ePub

English, will often mislead the pupil in respect to the meaning and grammatical connexion of the Latin words. The choice between these difficulties seems to be naturally decided by the consideration, that the notes are designed to assist the student in understanding the Latin text, and not in his exercises in English rhetoric. It is comparatively easy to change a literal translation into good English phrases; the pupil's own ear, and the taste of his instructer, will be safe guides. But it is not so easy, out of a loose paraphrase, to gain a clear idea of the precise meaning of each Latin word, and of its grammatical construction. The Notes to this edition are designed to obviate the latter difficulty, and whenever the literal interpretation is departed from, the change is indicated in the type.

Great pains have been bestowed upon the correction of the text, in the hope of furnishing one that should be nearly immaculate. In this, as in other respects, it is quite possible that the execution of the work has fallen short of the design. But such as it is, the edition is offered to the public, in the hope that it may lighten in some respects the labor both of pupils and instructers, and be found of some service to the cause of classical learning in this country.

Boston, April 8th, 1842.

P. VIRGILII MARONIS

BUCOLICON

LIBER.

ECLOGA I.

TITYRUS.

MELIBEUS.

Títyre, tu, patulæ recubans sub tegmine fagi,
Silvestrem tenui musam meditaris avenâ :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva ;
Nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbrâ,
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

5

TITYRUS.

O Melibee, deus nobis hæc otia fecit :
Namque erit ille mihi semper deus ; illius aram
Sæpè tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

10

MELIBUS.

Non equidem invideo ; miror magis : undique totis
Usque adeò turbatur agris. En, ipse capellas
Protenus æger ago ; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hîc inter densas corylos modò namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit.
Sæpè malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus ;
[Sæpè sinistra cavâ prædixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

15

TITYRUS.

Urbem quam dicunt Romam, Melibee, putavi

20

Stultus ego huic nostræ similem, quò sæpè solemus
Pastores ovium teneros depellere fætus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos
Nôram ; sic parvis componere magna solebam,
Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes,
Quantùm lenta solent inter viburna cupressi.

25

MELIBEUS.

Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

TITYRUS.

30

Libertas : quæ sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat :
Respexit tamen, et longo pòst tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim,dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî :
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

35

MELIBUS.

Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares ;
Cui pendere suâ patereris in arbore poma :
Tityrus hinc aberat. . Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

40

TITYRUS.

Quid facerem ? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hîc illum vidi juvenem, Melibee, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hîc mihi responsum primus dedit ille petenti :

Pascite, ut antè, boves, pueri ; submittite tauros."

45

MELIBEUS.

Fortunate senex! ergo tua rura manebunt !
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabula fætas,

50

Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex ! hîc, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpè levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras ;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo.

55

TITYRUS.

60

Antè leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces ;
Antè, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

MELIBEUS.

65

70

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;
Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitùs toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo pòst tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
Pòst aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes ? En, quò discordia cives
Produxit miseros ! En, queis consevimus agros !
Insere nunc, Melibæe, piros ! pone ordine vites !

Ite meæ, felix quondam pecus, ite, capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosâ pendere procul de rupe videbo:
Carmina nulla canam : non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

75

TITYRUS.

80

Hîc tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi ; sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis :
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

B

ECLOGA II.

ALEXIS.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini ; nec, quid speraret, habebat.
Tantùm inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assiduè veniebat ; ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani.

5
O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ?
Nil nostri miserere ? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant ;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos :
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu

10 Allia serpyllumque, herbas contundit olentes. At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius tristes Amaryllidis iras Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan? 15 Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses. O formose puer, nimiùm ne crede colori ! Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi; Quàm dives pecoris nivei, quàm lactis abundans. 20 Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ ; Lac mihi non æstate novum, non frigore defit. Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho. Nec sum adeò informis ; nuper me in littore vidi, 25 Quum placidum ventis staret mare : non ego Daphnin, Judice te, metuam, si nunquam fallat imago.

O tantùm libeat mecum tibi sordida rura Atque humiles habitare casas, et figere cervos, Hædorumque gregem viridi compellere hibisco ! 30 Mecum unâ in silvis imitabere Pana canendo. Pan primus calamos cerâ conjungere plures Instituit ; Pan curat oves oviumque magistros. Nec te pæniteat calamo trivisse labellum : Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ? 35

« AnteriorContinuar »