Post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite vestro : non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.' Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoë simul et Triton adnixus acuto detrudunt navis scopulo, levat ipse tridenti, et vastas aperit syrtis et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo cum saepe coörta est seditio, saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat, tum, pietate gravém ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet,
sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
nympharum domus: hic fessas non vincula navis ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. Huc septem Aeneas collectis navibus omni ex numero subit; ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troës arena, et sale tabentis artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates, suscepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum vento videat Phrygiasque biremis, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; nec prius absistit, quam septem ingentia victor
corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:
neque enim ignari sumus ante malorum
O passi graviora, dabit deus his quoque finem. Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti: revocate animos, maestumque timorem mittite forsan et haec olim meminisse iuvabit. Per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. Durate, et vosmet rebus servate secundis.'
Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; tergora deripiunt costis et viscera nudant; pars in frusta secant veribusque trementia figunt; litore aëna locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt,
spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Appeal of Venus to Jupiter.
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis. Atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
adloquitur Venus: O qui res hominumque deumque
« AnteriorContinuar » |