Imagens das páginas
PDF
ePub

Voyage Toward Italy.

NTEREA medium Aeneas iam classe tenebat

[ocr errors]

certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem, causa latet; duri magno sed amore dolores polluto, notumque furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta :

Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus colligere arma iubet validisque incumbere remis, obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: 'Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, si modo rite memor servata remetior astra.'

Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra: flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, quove magis fessas optem demittere naves, quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi

5

IO

15

20

25

30

intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae advertuntur arenae.

Landing at Segesta.

At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates, occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,

35

Troïa Criniso conceptum flumine mater

quem genuit: veterum non immemor ille parentum gratatur reduces, et gaza laetus agresti

40

excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Proclamation of the Games.

Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur : 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, annuus exactis completur mensibus orbis,

ex quo reliquias divinique ossa parentis

condidimus terra maestasque sacravimus aras.

Iamque dies, nisi fallor, adest, quem, semper acerbum,

semper honoratum sic di voluistis habebo.

Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae, annua vota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,

45

50

55

haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
adsumus et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in naves; adhibete Penates

60

et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,

seu crudo fidit pugnam committere caestu,
cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'

Funeral Rites to Anchises.

Sic fatus, velat materna tempora myrto; hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes, hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. Ille e concilio multis cum milibus ibat ad tumulum, magna medius comitante caterva. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho

65

70

75

CARCHESIUM.

fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, purpureosque iacit flores, ac talia fatur :

'Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti

nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae. Non licuit fines Italos fataliaque arva,

nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.' Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena volumina traxit,

80

85

amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit varios adverso sole colores. Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo tandem inter pateras et levia pocula serpens libavitque dapes, rursusque innoxius imo successit tumulo, et depasta altaria liquit.

90

[graphic][subsumed][merged small]

Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus, geniumne loci famulumne parentis
esse putet caedit binas de more bidentes,
totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
ordine aëna locant alii, fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera torrent.

95

100

Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat; laeto complerant litora coetu, visuri Aeneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur in medio, sacri tripodes viridesque coronae, et palmae pretium victoribus, armaque et ostro perfusae vestes, argenti aurique talenta; et tuba commissos medio canit aggere ludos.

The Boat Race.

Prima pares ineunt gravibus certamina remis quattuor ex omni delectae classe carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, mox Italus Mnestheus, genus à quo nomine Memmi; ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu impellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori; tranquillo silet, immotaque attollitur unda campus, et apricis statio gratissima mergis. Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam constituit signum nautis pater, unde reverti scirent, et longos ubi circumflectere cursus.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro

ductores longe effulgent ostroque decori;

cetera populea velatur fronde iuventus,

nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.

135

« AnteriorContinuar »