distulit in seram commissa piacula mortem. Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum. Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae panduntur portae. Cernis custodia qualis. vestibulo sedeat, facies quae limina servet? Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra 570 575 saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum. Famous Evil-doers. 'Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, fulmine deiecti fundo volvuntur in imo. 580 Hic et Aloïdas geminos immania vidi 585 590 Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, 595 600 Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque ?- accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore. Punishments of the Impious. 'Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat, pulsatusve parens, et fraus innexa clienti, aut qui divitiis soli incubuere repertis, nec partem posuere suis (quae maxima turba est), quique ob adulterium caesi, quique arma secuti 610 impia nec veriti dominorum fallere dextras, inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit. 615 620 Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim.' 625 Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos : 'Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus ; 630 corripiunt spatium medium, foribusque propinquant. 635 The Elysian Fields. His demum exactis, perfecto munere divae, devenere locos laetos et amoena virecta fortunatorum nemorum sedesque beatas. Largior hic campos aether et lumine vestit 640 purpureo, solemque suum, sua sidera norunt. Pars in gramineis exercent membra palaestris, contendunt ludo et fulva luctantur arena; pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt. Nec non Threïcius longa cum veste sacerdos per campum pascuntur equi. Quae gratia currum 645 650 655 Hic manus ob patriam pugnando volnera passi, quique sacerdotes casti, dum vita manebat, quique pii vates et Phoebo digna locuti, inventas aut qui vitam excoluere per artes, quique sui memores alios fecere merendo, omnibus his nivea cinguntur tempora vitta. 660 665 Quos circumfusos sic est adfata Sibylla, Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis : 'Dicite, felices animae, tuque, optime vates, quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergo 670 675 Anchises. At pater Anchises penitus convalle virenti inclusas animas superumque ad lumen ituras lustrabat studio recolens, omnemque suorum forte recensebat numerum carosque nepotes, fataque fortunasque virum moresque manusque. Isque ubi tendentem adversum per gramina videt Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore: 'Venisti tandem, tuaque exspectata parenti vicit iter durum pietas? Datur ora tueri, nate, tua, et notas audire et reddere voces ? Sic equidem ducebam animo rebarque futurum, tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit. Quas ego te terras et quanta per aequora vectum accipio! quantis iactatum, nate, periclis! Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!' Ille autem: Tua me, genitor, tua tristis imago, saepius occurrens, haec limina tendere adegit: stant sale Tyrrheno classes. Da iungere dextram, da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.' Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat. Ter conatus ibi collo dare brachia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno. The River Lethe. 680 685 690 695 700 Interea videt Aeneas in valle reducta seclusum nemus et virgulta sonantia silvis, Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem. ac velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis, et candida circum lilia funduntur strepit omnis murmure campus. 705 |