'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, 545 550 555 560 Dido's Reception of Ilioneus. Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur: Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri. Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, 565 570 575 adforet Aeneas! Equidem per litora certos dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.' Eneas Disclosed. His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant. Prior Aenean compellat Achates: 'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides, classem sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum; dictis respondent cetera matris.' Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, 580 585 os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro. 590 Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente improvisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum, Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis. O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt saecula? Qui tanti talem genuere parentes? In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae 595 600 605 lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Dido's Welcome to Eneas. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est : 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? Quae vis immanibus applicat oris ? Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis. Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum voluit consistere terra. Non ignara mali, miseris succurrere disco.' Sic memorat; simul Aenean in regia ducit tecta, simul divom templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit viginti tauros, magnorum horrentia centum 610 615 620 625 630 terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, 635 munera laetitiamque dii. At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis : arte laboratae vestes ostroque superbo, |