Imagens das páginas
PDF
ePub

intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus
dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,
adfaturque deos et sanctum sidus adorat.

'Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum.
Di patrii, servate domum, servate nepotem.

Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.'

The Flight.

695

700

Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia volvunt. 'Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae ; ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit;

705

quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
sit comes, et longe servet vestigia coniunx:
vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
religione patrum multos servata per annos.
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

710

715

Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis ;
me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.'

Haec fatus, latos umeros subiectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis, succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus

implicuit sequiturque patrem non passibus aequis ;

720

pone subit coniunx : ferimur per opaca locorum;
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.

725

[graphic][merged small]

Iamque propinquabam portis, omnemque videbar evasisse viam, subito cum creber ad auris

visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens, Nate' exclamat, 'fuge nate, propinquant! Ardentis clipeos atque aera micantia cerno!'

730

Loss of Creüsa.

Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum confusam eripuit mentem. Namque avia cursu dum sequor, et nota excedo regione viarum, heu, misero coniunx fatone erepta Creüsa substitit, erravitne via, seu lassa resedit,

735

incertum; nec post oculis est reddita nostris.
Nec prius amissam respexi animumque reflexi,
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus; hic demum collectis omnibus una
defuit, et comites natumque virumque fefellit.

Despair of Æneas.

740

Quem non incusavi amens hominumque deorumque, aut quid in eversa vidi crudelius urbe?

745

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis. commendo sociis et curva valle recondo;

ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.

Stat casus renovare omnis, omnemque reverti per Troiam, et rursus caput obiectare periclis.

Principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro observata sequor per noctem et lumine lustro. Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,

750

755

me refero inruerant Danai, et tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. Procedo et Priami sedes arcemque reviso.

760

Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo

custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes

praedam adservabant.
incensis erepta adytis, mensaeque deorum,
crateresque auro solidi, captivaque vestis

congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres
stant circum.

Huc undique Troia gaza

765

The Phantom of Creusa.

Ausus quin etiam voces iactare per umbram implevi clamore vias, maestusque Creüsam

nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsae visa mihi ante oculos et nota maior imago.

770

Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
[Tum sic adfari et curas his demere dictis :]
Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,

775

O dulcis coniunx? Non haec sine numine divom eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creüsam fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum,

780

et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva

inter opima virum leni fluit agmine Thybris;

illic res laetae regnumque et regia coniunx

parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creüsae.

Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, Dardanis, et divae Veneris nurus.

785

Sed me magna deum genetrix his detinet oris : iamque vale, et nati serva communis amorem.'

Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.

790

Ter conatus ibi collo dare bracchia circum:

ter frustra comprensa manus effugit imago,

par levibus ventis volucrique simillima somno.

Meeting of the Fugitives.

Sic demum socios consumpta nocte reviso. Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum invenio admirans numerum, matresque virosque, collectam exsilio pubem, miserabile volgus. Undique convenere, animis opibusque parati, in quascumque velim pelago deducere terras.

795

800

Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur; cessi, et sublato montes genitore petivi.

« AnteriorContinuar »